Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 1
Numéro1
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date03/06/825(fiabilité :texte)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche450 mm
Largeur en bas650 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireComte Garin
Regeste
Texte
l.2 aedictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Hilduinus abba et sacri palatii nostri summus cappellanus innotuit sereni-
l.3-tati nostrae, eo quod Hildebaldus Matescensis ecclesiae episcopus et vir inluster Vuarinus comes de quibusdam rebus pro communi utilitate et conpendio nuperrime inter se commutationem fecissent. Dedit interea praedictus Hildebaldus episcopus ex ratione episcopatus sui eidem Vuarino comiti
l.4 et uxori suae Abbane ad eorum proprium perpetualiter ad habendum in eodem pago Matescense villam, cujus vocabulum est Cluniacus, cum ecclesia in eadem villa, et cum casis, domibus, aedificiis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, exitibus et regressibus, cum mancipiis
l.5 ibidem conmanentibus, cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, quicquid ad ipsam villam aspicere videtur, necnon et in pago Niverninse villam, cujus vocabulum est Luptannacus, cum ecclesia ibidem constructa, cum mansis, domibus, aedificiis, vineis, campis, pratis, pascuis,
l.6 aquis aquarumve decursibus, silvis, exitibus et regressibus, et cum mancipiis ibidem commanentibus, vel cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantumcumque ad ipsam villam aspicere videtur. Et econtra in conpensatione hujus rei dedit memoratus Vuarinus comes et uxor sua
l.7 Abba de rebus proprietatis eorum eidem Hildibaldo episcopo episcopo ad partem ecclesiae suae in eodem pago Matescense villam, cujus vocabulum est Genuliacus, cum ecclesia ibidem constructa, cum mansis, domibus, casis, aedificiis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, exiti-
l.8-bus et regressibus, et mancipiis ibidem conmanentibus, cum omni agnatione earum, omnia et ex omnibus, quantum ad ipsa villa aspicere videtur, et eorum possessio esse dinoscitur, et in pago Nivernense villam, cujus vocabulum est Calda Aqua, cum casis, domibus, aedificiis, mansis, vineis, campis, pratis, pascuis,
l.9 silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, et cum mancipiis ibidem conmanentibus, cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantumcumque ibidem eorum proprium esse videtur, necnon et in ducatu Alvernico in pago Donobrinse villam, cujus vocabulum est Lituinias, cum casis, do-
l.10-mibus, aedificiis, mansis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, et cum mancipiis ibidem conmanentibus, cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantumcumque eorum proprium esse dinoscitur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, mani-
l.11-busque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professus est; sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius in Dei nomine confirmare deberemus. Quorum petitioni denegare noluimus; sed
l.12 sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illis concessisse, atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure
l.13 firmissimo teneat atque possideat; vel quicquid exinde facere vel judicare voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi quicquid elegerit. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, de anulo nostro subter jussimus
l.14 sigillari. [Hilduinus ambasciavit et Hildebaldus episcopus obsecravit et magister scribere jussit].
l.15 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [Hilduinus ambasciavit et Hildebaldus episcopus] [sceau].
l.16 [chrisme] Data III nonas junias, anno Christo propitio XII imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione III. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 546.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 39 (fac-similé).
JUSSELIN (Maurice), Mentions tironiennes des diplômes carolingiens utiles à la diplomatique, in Bulletin philologique et historique, 1951-52, p. 11-29, p. 18.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1/. Date de mise à jour : 09/03/17.