Description
-
Grégoire XI (1370-1378)
-
Franciscum (ex ord. Min.) in episcopum Lucucen. promotum confirmat.1
-
1377, iulii 31, Anagniae.
-
1377
-
Venerabili fratri Francisco episcopo Lucucen.
Apostolatus officium etc. Nuper siquidem pro parte tua proposito in consistorio coram nobis, quod, cum olim ecclesia Lucucen., in qua canonici aliqui non existunt, per obitum b. m. Iacobia episcopi Lucucen., qui extra Romanam curiam decesserat, vacaret et tanto tempore vacavisset, quod eius provisio erat ad sedem apostolicam iuxta statuta generalis concilii legitime devoluta, b. m. Ioannes archiepiscopus Matrigen.,b loci metropolitanus, ... de te ordinis fratrum Minorum professore et in presbyteratus ordine constituto ... eidem ecclesiae sic vacanti auctoritate metropolitica providit teque illi praefecit in episcopum et pastorem, licet de facto; et deinde tibi obtinuisti per eundem archiepiscopum munus consecrationis impendi teque regimini et administrationi ipsius ecclesiae in spiritualibus et temporalibus ingessisti illaque extunc exercuisti, prout exerces, pacifice et quiete.
Nos igitur provisionem praedictam utpote post et contra devolutionis huiusmodi ... attentatem irritam, prout erat, reputantes et inanem ac ad provisionem eiusdem ecclesiae ... intendentes, demum ad te ... direximus oculos nostrae mentis. Intendentes igitur etc. de persona tua ... eidem Lucucen. ecclesiae auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem ... et nihilominus huiusmodi munus consecrationis tibi ut praefertur impensum, et quae circa regimen ac administrationem per te alias rite gesta sunt, eadem auctoritate ratificamus et etiam approbamus etc. Datum Anagniae II kal. augusti anno septimo.
In e. m. clero ac populo civ. et dioec. Lucucen. necnon archiepiscopo Matrigen.c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1485., p.589
-
Reg. Vat. ser. Avin. t. 202 (Greg. XI a. 7), f. 79.
1 -
(a) Ex ord. Min.; cfr. supra n. 504.
-
(b) Ex ord. Min.; cfr. supra n. 868.
-
(c) Valde tamen dubitandum est, num supradicto Ioanni alius archiepiscopus Matrigen. successerit.