Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Bonifatium Cepti Barcigrassi ord. Min. ecclesiae Vodien. in Thracia praeficit in episcopum.1
-
1352, maii 18, apud Villam novam.
-
1352
-
Dilecto filio Bonifacio Barcigrassi de Urbeveteri electo Vodien.
Inter cetera, quae etc. Dudum siquidem bo. me. Petro episcopo Vodien. regimini Vodien. ecclesiae praesidente nos ... provisionem ipsius ecclesiae ordinationi et dispositioni nostrae ea vice duximus specialiter reservandam etc. Postmodum autem dicta ecclesia per obitum eiusdem Petri episcopi, qui nuper extra Romanam curiam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, nos ... post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, litterarum scientia, honestate morum et vitae, spiritualium et temporalium providentia aliisque virtutum meritis apud nos laudabilia testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis de persona tua ipsi Vodien. ecclesiae de dictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica duximus providendum teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Vodien. ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis XV kalendas iunii anno decimo.
In e. m. capitulo ecclesiae Vodien., clero ac populo civ. et dioec. Vodien., archiepiscopo Verien.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°617., pp.-267
-
Reg. Vat. t. 207 (Clem. VI a. 10, l. 2), f. 68, ep. 56; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 88. Cfr. infra n. 741.
1