Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Electo Ebredunen. et Petro de Montibus ord. Min., haer. prav. in Ebredunen., Viennen., Aquen., Arelaten. provinciis inquisitori, contra haereticos procedentibus assisti iubet consiliis et auxiliis ac favoribus opportunis.1
-
1352, martii 7, Avinione.
-
1352
-
Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis etc., ad quos praesentes litterae pervenerint.
Sicut expedit ad aeternam promerendam salutem fidei catholicae puritatem firmiter et inviolabiliter servare, sic profecto haereticorum, qui perniciosis adinventionibus in eam satagunt inducere maculam, oportet audaciam refraenare, ut eis a suis temerariis ausibus catholicorum favore cohibitis nullus in eamdem fidem labia detractionis aperiat, nullus adversus eam virus evomat haereticae pravitatis, quae tanto perniciosius officit, quanto sub mellis dulcedine mortis pocula fidelium puritati simplicium subministrat. Cum itaque, sicut displicenter accepimus, in quibusdam partibus dioecesis et provinciae Ebredunensis huiusmodi pravitas sic abundet sicque haereticorum multitudo excreverit in eisdem, quod fidelibus circumpositae patriae pestilens eorum vicinitas, quae serpit ut cancer et inficit ut venenum, gravia pericula comminatur; nosque huiusmodi obviare periculis et eisdem fidelibus salutaria super his providere remedia, prout ex debito urgemur officii, cupientes, dilectis filiis Guillelmo electo Ebredunen. et Petro de Montibus ordinis fratrum Minorum, in praedicta nec non Viennen., Aquen. et Arelaten. provinciis inquisitori huiusmodi pravitatis auctoritate apostolica deputato, dederimus in mandatis, ut per se ac alios sic easdem partes huiusmodi pestifera labe purgent, quod pravitatis eiusdem radice qualibet inde prorsus avulsa fides clarius ibidem refulgeat et fideles iidem infectionis periculum non formident: universitatem vestram monemus, requirimus et hortamur attente rogantes ac vobis in virtute obedientiae ac sub excommunicationis poena districte praecipiendo mandantes, quatenus eisdem electo et inquisitori ac officialibus et ministris eorum negotium ipsius fidei prosequentibus sic assistatis consiliis, auxiliis et favoribus opportunis, sicque ipsis guidagium et securum conductum (etiam vestris sumptibus, cum expediens erit et super hoc requisiti fueritis) providere curetis, quod a Redemptore nostro, qui eiusdem auctor est fidei, mercedis praemium et nostrae plenitudinem gratiae uberius consequi valeatis. Datum Avinione nonis martii anno decimo.
In eumdem modum dilectis filiis seneschallo et aliis officialibus Provinciae pro carissimis in Christo filiis nostris rege et regina Siciliae illustribus.
In eumdem modum dilectis filiis universis officialibus dalphinatus Viennen. pro dilecto filio nobili viro dalphino Viennen.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°608., p.265
-
Reg. Vat. t. 145 (secr. Clem. VI a. 10), f. 198; Wadd. l. c. ad a. 1352, n. 15.
1