Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Radulfo de Cornaco ord. Min., ministro prov. Aquitaniae, concedit facultatem promovendi Ioannem de Buco ord. Min. ad honorem magisterii.1
-
1352, februarii 2, Avinione.
-
1352
-
Dilecto filio Radulfo de Cornaco, ordinis fratrum Minorum, ministro provinciali Aquitaniae.a
Sicut debetur benemeritis praemium et servitiis gratitudo, sic etiam dignum reputamus et congruum, ut illis, qui sacrae theologiae studio longis temporibus insudarunt, laborum suorum honor debitus impendatur. Cum itaque, sicut accepimus, dilectus filius Ioannes de Buco ordinis fratrum Minorumb sic studendo et legendo tam in Tholosano, ubi lector existit, quam aliis studiis pluribus dicti ordinis in sacrae theologiae facultate profecerit et in ea sufficiens esse noscatur, quod dignum se reddat ad obtinendum honorem magisterii in eadem: nos praemissorum intuitu, eiusdem Ioannis supplicationibus inclinati, discretioni tuae, de qua specialem in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praefatus Ioannes per te sufficiens et idoneus ad huiusmodi honorem magisterii repertus fuerit, ipsum, servatis alias debitis solemnitatibus Tholosae servari in talibus consuetis, non obstantibus quibuscumque constitutionibus apostolicis, privilegiis, indulgentiis, nec non statutis et consuetudinibus ac observantiis eiusdem studii et ordinis ac aliis contrariis (iuramento, confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis), ad huiusmodi honorem magisterii auctoritate nostra in facultate praefata studeas promovere. Datum Avinione IV nonas februarii anno decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°604., pp.-264
-
Reg. Vat. t. 209 (Clem. VI a. 10, l. 3, p. 2), f. 73, ep. 348; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 110.
1 -
(a) Qui a. 1349 electus a. 1361 obiit. Cfr. Anal. Franc. t. III (Chron. XXIV Gen. O. Min.) p. 545 et 558. Cfr. supra n. 383.
-
(b) Postmodum (sc. a. 1357-1358) minister generalis ipsius ord. Min. Cfr. infra n. 716.