Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Rogerium de Palheriis ord. Min. ecclesiae Panormitanae (Palermo in ins. Siciliae) praeficit in archiepiscopum.1
-
1351, novembris 17, Avinione.
-
1351
-
Dilecto filio Rogerio de Palheriis electo Panormitano.
Inter cetera, quae etc. Dudum siquidem bonae memoriae Theobaldo archiepiscopo Panormitano regimini Panormitanae ecclesiae praesidente nos ... provisionem ipsius ecclesiae ordinationi et dispositioni nostrae ea vice duximus specialiter reservandam etc. Postmodum vero ecclesia praedicta per eiusdem Theobaldi archiepiscopi obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacante, nos vacatione huiusmodi ipsius ecclesiae fide dignis relatibus intellecta ad provisionem ipsius ecclesiae celerem et felicem ... intendentes: post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam cum nostris fratribus habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de litterarum scientia, religionis zelo, vitae ac morum honestate, spiritualium providentia et temporalium circumspectione aliisque virtutum meritis apud nos laudabilia testimonia perhibentur, direximus aciem nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua ipsi Panormitanae ecclesiae de praedictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem eiusdem Panormitanae ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione XV kal. decembris anno decimo.
In e. m. capitulo, suffraganeis, vassallis ecclesiae Panormitan. necnon clero ac populo civ. et dioec. Panormitan.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°601., p.263
-
Reg. Vat. t. 207 (Clem. VI a. 10, l. 2), f. 53, ep. 51; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, ep. 51. Cfr. supra n. 555 et infra n. 806.
1