« bullarium-franciscanum-4985 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Nicolaum Minoritam ecclesiae Salpen. (Salpe in Apulia) praeficit in episcopum.1

  •  
    1351, iunii 27, Avinione.

  •  
    1351


  •  

    Venerabili fratri Nicolao episcopo Salpen.

    Pastoralis officii debitum etc. Dudum siquidem b. m. Donatoa episcopo Salpen. regimini Salpen. ecclesiae praesidente nos ... provisionem eiusdem ecclesiae dispositioni nostrae duximus specialiter reservandam etc. Postmodum vero praefata ecclesia per obitum eiusdem Donati, qui in partibus illis debitum naturae persolvit, pastoris solatio destituta, nos vacatione huiusmodi fide dignis relatibus intellecta ad provisionem ipsius ecclesiae celerem et felicem intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem et etiam fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, litterarum scientia, honestate morum ac vitae, spiritualium et temporalium providentia aliisque virtutum meritis apud nos laudabilia testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis de persona tua ipsi Salpen. ecclesiae de praedictorum fratrum consilio auctoritate apostolica duximus providendum teque illi praefecimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius ecclesiae tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo; tibique postmodum per venerabilem fratrem nostrum Petrum episcopum Praenestin. fecimus apud dictam sedem munus consecrationis impendi etc. Datum Avinione V kalendas iulii anno decimo.

    In eumdem modum archiepiscopo Baren., capitulo ecclesiae Salpen., clero ac populo civ. et dioec. Salpen., Ludovico regi et Ioannae reginae Siciliae.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°590., p.258

  •  
    Reg. Vat. t. 206 (Clem. VI a. 10, l. 1), f. 12, ep. 19; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, 105. Cfr. infra n. 750.

    1

  •  
    (a) Ex ord. Min., cfr. supra n. 373.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156898 (bullarium-franciscanum-4985), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156898 (mise à jour : 26/01/2021).