Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ioannem Minoritam neoerectae ecclesiae Matrigen. (Matrek in regno Zechiae vel Ziquiae ad pontum Euxinum) praeficit in (primum et unicum) archiepiscopum.1
-
1349, februarii 21, Avinione.
-
1349
-
Venerabili fratri Ioanni archiepiscopo Matrigen.
Cum sit ars artium regimen animarum etc. Cum autem, sicut accepimus, in regno Zechiae quaedam ecclesia metropolitica, Matrigen. ecclesia appellata, quae diu caruit, prout caret, pastore catholico, existere dignoscatur, nos attendentes fore necessarium et salubre, de persona idonea, catholica et in sacra pagina erudita et experta in praedicatione verbi Dei eidem ecclesiae providere, ac sperantes, quod tu, qui de illis partibus traxisti originem et per fratres ordinis Minorum a pueritia tua in catholica fide instructus et ordinem ipsum expresse professus es, post litterarum studium et notitiam acquisitam, per eiusdem verbi praedicationis ministerium et aliorum bonorum operum exemplum in eisdem partibus pro eadem fide fideliter et sollicite laborasti, per tuae sollicitudinis et diligentiae studium fructuosum, qui mores gentium earumdem partium expertus eidem ecclesiae scies et poteris praeesse utiliter et prodesse, post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te, in sacerdotio constitutum et in praedicta pagina eruditum, convertimus oculos nostrae mentis.
Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua, nobis et dictis fratribus nostris consideratione praemissorum accepta, praefatae Matrigen. ecclesiae de dictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo; et subsequenter per venerabilem fratrem nostrum Anibaldum episcopum Tusculanum tibi apud sedem apostolicam fecimus munus consecrationis impendi necnon pallium de corpore beati Petri sumptum, insigne videlicet pontificalis officii, a te cum ea qua decuit instantia postulatum, per dilectos filios nostros Galhardum sanctae Luciae in Silice et Bertrandum sancti Eustachii diaconos cardinales tibi fecimus exhiberi: sperantes in virtute Altissimi et in tuorum studiorum fructibus confidentes, quod superna miserante clementia tibi favorabiliter assistente tu velut bonus pastor gregem tibi commissum reges et diriges efficaciter verbis, operibus et exemplis. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ad eamdem Matrigen. ecclesiam cum gratia nostrae benedictionis accedens sollicitudinem pastoralis officii tibi a Deo creditam devote suscipias et eam ferventibus studiis prosequaris in exercendo curam et administrationem praefatas et exhibendo te sine intermissione pervigilem et fidelem, ut gregem tuae fidei creditum perducas ad pascua fontis vitae, ubi sol iustitiae nescit occasum, et tu ibidem inter beatorum agmina colloceris, felicitatis aeternae solatio potiturus, et nihilominus in hac lacrymarum valle, quamdiu fueris, apostolicae benedictionis et gratiae spiritualibus praesidiis iugiter perfruaris. Datum Avinione IX kalendas martiia anno septimo.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°490., p.225
-
Reg. Vat. t. 187 (Clem. VI a. 7, l. 3), ep. 240; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 53. Cfr. infra n. 749, 847, 868. Paulo post in eodem regno aliae duae dioeceses eriguntur et suffraganeae illius eccl. Matrig. constituuntur. Cfr. infra n. 503.
1 -
(a) Non « maii », sicut legitur apud Wadd. l. c.
-
(b) Aliis litteris 12 iun. 1349 datis (l. c. t. 194, f. 322, ep. 873) S. P. eidem archiepiscopo concedit facultatem ducendi unam navem mercimoniis oneratam pro una vice dumtaxat ad Aegypti et Alexandriae ac alias partes et terras ultramarinas, quae per soldanum Babyloniae detinentur.