Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Fratribus Min. in vicaria Bosnae constitutis concedit facultatem recipiendi unum locum in civ. Stagnen. (Stonj in Dalmatia) et alterum in Diaco (Djacovo) in Sirmio.1
-
1347, martii 21, Avinione.
-
1347
-
Dilectis filiis vicario dilecti filii generalis ministri et fratribus ordinis Minorum in partibus Bosnen. constitutis.
Ex dono caelestis gratiae illud ordini vestro vobis inesse conspicimus, quod ubique locorum, in quibus degitis, fideles populos doctrina verbi pariter et exempli ad salutis gratiam evocatis. Est igitur et esse debet nobis et apostolicae sedi cura sollicita, loca vestra per orbem terrarum longe lateque diffundere, ut, quanto loca ipsa diffusius propagamus, tanto amplius, prout in gratiarum omnium largitore confidimus, maiorem fructum operum vestrorum ad aedificationem Christifidelium sentiamus. Nos igitur, qui cupimus animas lucrifacere et divinum cultum, quantum cum Deo possumus, adaugere, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, recipiendi duo loca, unum videlicet in civitate seu punta Stagnen. et alium in Diaco Quinqueecclesien. dioecesis et in utroque ipsorum locorum iuxta morem dicti ordinis aedificandi et construendi domos, claustrum et ecclesiam vel cappellam seu oratorium cum aliis necessariis officinis et in eis morandi nec non habendi coemeterium iuxta morem dicti ordinis, dummodo in quolibet dictorum locorum duodecim fratres dicti ordinis inibi pro tempore moraturi decenter et congrue valeant sustentari, sine tamen praeiudicio parochialium ecclesiarum dictorum locorum et cuiuslibet alterius alieni, constitutione fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri nequaquam obstante, vobis auctoritate apostolica plenam et liberam tenore praesentium licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione XII kalendas aprilis anno quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°407., p.195
-
Reg. Vat. t. 176 (Clem. VI a. 5, l. 2, p. 2), ep. 440; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 3. Ille locus pertinebat ad custodiam Dulmnae, hic ad custodiam Ussorae. — Sub data 3 apr. 1347 exstat hoc exemplum supplicationum porrigendarum domino papae nomine domini bani Bosnae missarum Amadeo notario in curia Romana, quarum tenor hic est: « Significat sanctitati vestrae humilis et devotus filius vester Stephanus banus Bosnensis, quod religiosus vir frater Peregrinus de Saxonia, generalis ministri ordinis Minorum in Bosna vicarius, devote, fideliter et instanter in Bosna pro fide catholica et animarum salute laborans, paucos habet cooperatores secundum exigentiam et multitudinem animarum; propter quod negotium fidei non modicum retardatur. Quare cum absque sanctitatis vestrae gratia non possit haberi modus, per quem dictus vicarius habere valeat cooperatores in fidei doctrina peritos et linguae slavonicae non ignaros vel saltem ad addiscendum aptos: supplicat idem banus, quod in obsequium eiusdem fidei orthodoxae et salutem animarum, qui nunc sunt in terris suis, praefato vicario, et qui pro tempore in officio erunt, vocandi auctoritate apostolica fratres sui et aliorum approbatorum ordinum et occupandi eos in obsequio memorato et in quibuslibet ad hoc accommodis operibus pietatis concedere dignemini facultatem; et quod superiores seu praelati locorum ordinum praefatorum huiusmodi fratres recreationis vel infirmitatis causa de licentia eiusdem vicarii ad loca, de quibus eos vocari contingeret, redeuntes charitative recipiant atque tractent et illos collocent in ipsis, quoties pro causa huiusmodi per praedictum vicarium fuerint requisiti, non obstantibus quibusvis privilegiis seu indulgentiis praefatis ordinibus vel personis eorum seu officiis sub quacumque forma verborum concessis. Item: quod in singulis conventibus magnis provinciarum vicinarum praedictorum ordinum singulos neophytos in huiusmodi conventibus in latina grammatica et in doctrinae sanctae Romanae ecclesiae certo tempore instruendos, quando fuerit necesse, idem vicarius valeat auctoritate apostolica collocare. Item: quod idem vicarius praedicta auctoritate vocare et recipere ac tenere valeat sacerdotes et clericos saeculares, quos dicto fidei negotio et animarum saluti iudicaverit opportunos, qui cum gentibus, non obstante quod sint excommunicatione ligati, communicare valeant, sicut fratres, quibus hoc in partibus infidelium per privilegia sedis apostolicae dicitur esse concessum, possintque constitutis ibidem ministrare ecclesiastica sacramenta et ab illis generibus peccatorum absolvere poenitentes, super quibus eisdem fratribus in partibus infidelium a sede praefata absolvendi licentia est concessa, vel prout eis idem vicarius iuxta eorum idoneitatem et casuum occurrentium necessitatem apostolica auctoritate duxerit committendum; et quod iidem sacerdotes et clerici eandem de benignitate sedis apostolicae habeant indulgentiam, quae per sedem praefatam eisdem fratribus in partibus infidelium dicitur esse concessa. Et quod haec omnia possint et habeant sacerdotes et clerici memorati, quamdiu in ipsa vicaria Bosnensi de licentia et voluntate vicarii praefati morantur. Item: quod gratias, privilegia et indulgentias, quae religiosis inter Tartaros et infideles et alios scismaticos pro ampliatione fidei catholicae laborantibus conceduntur, etiam istis religiosis, qui pro eadem causa (in pari periculo, non cum minoribus angustiis) in Bosna laborant, dignemini misericorditer impertiri. Item supplicat idem banus, quod dicto Bosnensi vicario recipiendi loca pro praedicta vicaria in villis, castris et civitatibus Hungariae et Slavoniae, in quibus nec eiusdem ordinis nec aliorum approbatorum ordinum fratres habent loca, concedere dignemini facultatem. » Cetera, quae in illo supplicationum exemplari sequuntur, non pertinent ad nostrum fr. Peregrinum aut alium fratrem Minorem. Cfr. Acta Bosnae (monum. spect. ad hist. Slav. merid. t. 23) ed. P. Eusebius Fermendzin O. S. Fr., p. 28, et infra n. 225.
1