Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Fratribus Min. concedit facultatem recipiendi locum in civitate Insulae viridis (Algeciras prov. Castellae).1
-
1345, aprilis 20, Avinione.
-
1345
-
Dilectis filiis ministro generali et fratribus ordinis Minorum.
Ex munere caelestis gratiae illud ordini vestro et vobis donum inesse credimus, quod ubique locorum, in quibus degitis, fideles populos doctrina verbi pariter et exempli ad salutis gratiam evocetis. Est igitur et esse debet nobis et apostolicae sedi cura sollicita, loca vestra per orbem terrarum longe lateque diffundere, ut, quanto ipsa diffusius propagamus, tanto per amplius, prout in gratiarum omnium largitore confidimus, maiorem semper operum vestrorum fragrantiam ad aedificationem Christifidelium sentiamus. Hinc est, quod nos diligentius attendentes, quod carissimus in Christo filius noster Alphonsus rex Castellae et Legionis illustris, qui tamquam christianissimus princeps Christique propugnator et pugil egregius civitatem Insulae viridis per eumdem regem de manibus inimicorum ipsius Christi et professorum fidei christianae istis proxime lapsis temporibus Deo auctore potenter eripuit, civitatem eamdem, sicut ipse suae devotae supplicationis serie nobis exhibitae nuper fecit exponi, cupiat fidelibus populis irrigare ac inibi fideles ipsos continue succrescere et in eadem civitate cultum divini nominis adaugeri et propterea in eadem fratres vestri ordinis collocari. Nos huiusmodi regis pium laudabileque propositum in Domino commendantes, ipsius regis ac vestris supplicationibus inclinati, recipiendi locum in civitate praedicta ad opus et usum fratrum vestri ordinis, ac construendi et aedificandi oratorium cum coemeterio ac domibus et aliis necessariis officinis, sine iuris praeiudicio parochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius alieni, fel. rec. Bonifacii papae VIII praedecessoris nostri et aliis apostolicis in contrarium editis constitutionibus non obstantibus quibuscumque, plenam et liberam vobis auctoritate apostolica licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione XII kalendas maii anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°309., pp.-160
-
Reg. Vat. t. 165 (Clem. VI a. 3, l. 2, p. 2), ep. 742 et 795; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 81.
1