Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Franciscum de Martiis ord. Min. ecclesiae Laquedonen. (Lacedonia in partibus Neapolitanis) praeficit in episcopum.1
-
1345, februarii 23, apud Villam novam.
-
1345
-
Dilecto filio Francisco de Martiis electo Laquedonen.
Angit nos cura pastoralis officii etc. Dudum siquidem bonae memoriae Nicolao episcopo Laquedonen. regimini Laquedonen. ecclesiae praesidente nos ... provisionem ipsius ecclesiae ea vice dispositioni nostrae ac sedis apostolicae reservantes decrevimus ex tunc irritum et inane, si secus super hoc a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attentari. Postmodum autem dicta ecclesia per obitum dicti Nicolai, qui in partibus illis diem clausit extremum, vacante, nos vacatione huiusmodi fide dignis relatibus intellecta ... post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, vitae munditia, morum honestate, prudentia spiritualium et temporalium providentia apud nos fide digna testimonia perhibentur, convertimus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua eidem ecclesiae de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis VII kalendas martii anno tertio.
In eumdem modum archiepiscopo Consan., capitulo et vassallis ecclesiae Laquedonen., clero ac populo civitatis et dioecesis Laquedonen., Ioannae reginae Siciliae.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°304., p.158
-
Reg. Vat. t. 163 (Clem. VI a. 3, l. 1), ep. 65; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 79. Cfr. infra n. 618.
1