« bullarium-franciscanum-4688 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Cum Francisco de Sclavis ord. Min., qui defectum natalium patitur, dispensat, ita ut ad quascunque praelaturas sui ordinis et ad dignitatem episcopalem promoveri possit.1

  •  
    1344, decembris 8, Avinione.

  •  
    1344


  •  

    Dilecto filio Francisco de Sclavis ordinis fratrum Minorum.

    Literarum scientia, religionis zelus, vitae ac morum honestas aliaque multiplicia dona virtutum, quibus personam tuam fidedignorum testimonio iuvari percepimus, promerentur, ut te specialis praerogativa favoris et gratiae prosequamur. Cum itaque defectum natalium, quem pateris de presbytero genitus et soluta, huiusmodi tuorum suppleas excellentia meritorum, redimens favore virtutum, quod in te ortus odiosus ademit, nos tuis supplicationibus inclinati, tecum, quod huiusmodi defectu necnon quibuscunque constitutionibus ac statutis et consuetudinibus tui ordinis contrariis nequaquam obstantibus ad quascunque praelaturas ordinis tui necnon episcopales et archiepiscopales dignitates eligi et assumi valeas, auctoritate apostolica tenore praesentium de speciali gratia dispensamus. Nulli ergo etc. Datum Avinione VI idus decembris anno tertio.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°297., pp.-156

  •  
    Reg. Vat. t. 166 (Clem. VI a. 3, l. 3), f. 234, ep. 415.

    1

  •  
    (a) Iste Franciscum idem esse videtur atque ille Franciscus, qui 21 aug. 1346 in episcopum Canticen. promovetur. Cfr. infra n. 387.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156601 (bullarium-franciscanum-4688), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156601 (mise à jour : 26/01/2021).