Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Bona vel iura mon. Clariss. Zum nuwen Kloster alias de Clarendal dioec. Maguntin., quomodocumque sunt alienata, restitui iubet.1
-
1344, novembris 3, Avinione.
-
1344
-
Dilecto filio scolastico ecclesiae s. Mauritii Maguntin.
Ad audientiam nostram pervenit, quod tam dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus monasterii Zum Nuwen Kloster prope Wysebaden ordinis s. Clarae, quibus licet habere proprium in communi ex indulto sedis apostolicae speciali, Maguntin. dioecesis, quam illae, quae in monasterio ipso praecesserunt easdem, decimas, terras, domos, vineas, possessiones, piscarias, prata, pascua, molendina, redditus, iura, iurisdictiones et quaedam alia bona ipsius monasterii (datis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renunciationibus et poenis adiectis) in gravem ipsius monasterii laesionem nonnullis clericis et laicis (aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad immodicum tempus et aliis perpetuo) ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicuntur super hiis in forma communi a sede apostolica confirmationis litteras impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de opportuno remedio providere, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renunciationibus, poenis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures: contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo; testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Avinione III nonas novembris anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°294., pp.-155
-
Cfr. Annalen des Vereins für Nassauische Alterthumskunde und Geschichtsforschung, XXIX, 173-201.
1