Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Eidem vicario concedit facultatem providendi custodiae de Rupella custode carenti de novo custode et loco s. Ioannis Angeliacen. de novo guardiano.1
-
1343, maii 5, Avinione.
-
1343
-
Eidem.
Exposcit fidei tuae probata sinceritas, ut, quae a nobis digne postulas, tibi favorabiliter concedamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut fratribus ordinis Minorum custodiae de Rupella custode carentibus de custode ac loco fratrum dicti ordinis villae s. Iohannis Angeliacensis Xanctonen. dioecesis guardianum non habentiuma de guardiano idoneo hac vice dumtaxat valeas providere, fel. rec. Benedicti papae XII praedecessoris nostri et quibuslibet aliis constitutionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus eiusdem ordinis contrariis nequaquam obstantibus, tibi tenore praesentium de gratia concedimus speciali. Nulli ergo etc. Dat. ut supra [Avinione III nonas maii anno primo].
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°197., pp.-123
-
Reg. Vat. ser. Avin. t. 67 (Clem. VI a. 1, p. 12), f. 272, ep. 429. Cfr. supra n. 195.
1 -
(a) Cfr. supra n. 185.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156499 (bullarium-franciscanum-4586), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156499 (mise à jour : 26/01/2021).