« bullarium-franciscanum-4495 »


Description

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Episcopo Magalonen. mandat, ut Ferdinando de Maioricis monasterii ord. s. Clarae in loco Montis Pessulani (Montpellier) fundandi facultatem concedat.1

  •  
    1339, maii 11, Avinione.

  •  
    1339


  •  

    Venerabili fratri episcopo Magalonen.

    Summa prudentia praeditos et coelestis benedictionis rore perfusos illos infallibiliter credimus et tenemus, qui ad opera salutis intenti terrena pro coelestibus et transitoria pro aeternis felici commercio commutare cupientes in benedictionibus seminare nituntur in terris, per quae vitam aeternam de benedictionibus metere valeant in supernis, Nosque huiusmodi pia vota fidelium libenter apostolico favore prosequimur et eis assensum benignum, quantum cum Deo possumus, impertimur. Oblata siquidem nobis dilecti filii nobilis viri Infantis Ferdinandi de Maioricis,a baroniae Montis Pessulan. tuae dioecesis domini, petitio continebat, quod ipse in honorem Dei ac Virginis gloriosae Mariae beatissimae matris eius et ob specialis devotionis affectum, quem gerit ad ordinem s. Clarae, ac in suorum etiam parentum ac progenitorum eius remissionem omnium peccatorum, et ut divinus cultus etiam amplietur, in suis intendit propriis domibus sitis in territorio dicti loci Montis Pessulan. unum monasterium sororum ordinis praelibati propriis sumptibus et expensis suis construere et dotare, deputando eidem monasterio in bonis et possessionibus perpetuum annuum redditum librarum videlicet quingentarum Turonensium parvorum, in quo quidem monasterio abbatissa, quae erit pro tempore, per electionem canonice assumatur, ita quod dictus Infans in vita sua et deinde successores sui pro tempore certas, prout nobis placeret, sorores instituere et substituere possent in monasterio praelibato, iurepatronatus nihilominus sibi ac heredibus suis et successoribus supradictis in eodem monasterio retento perpetuo et etiam reservato. Quare dictus Infans nobis humiliter supplicavit, ut sibi construendi et dotandi modo et conditionibus supradictis dictum monasterium auctoritate apostolica concedere licentiam dignaremur. Nos igitur pium eiusdem Infantis propositum in hac parte favorabiliter prosequi cupientes fraternitati tuae, de qua in his et aliis plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus de praemissis omnibus et singulis (simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii) te informans, si inveneris ita esse, dote prius ut praemittitur assignata et etiam deputata ac domibus sufficientibus factis pro eodem monasterio, praefato Infanti construendi et aedificandi dictum monasterium in eisdem suis domibus, iure parochialis ecclesiae loci, in quo sunt dictae domus, et cuiuslibet alterius alieni in omnibus semper salvo, ita tamen, quod idem Infans possit praesentare in vita sua usque ad decem mulieres in sorores seu moniales eiusdem monasterii assumendas, praedicta auctoritate concedas liberam facultatem. Datum Avinione, V idus maii, anno quinto.b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°109., p.70

  •  
    Reg. Vat. 127 (Ben. XII a. 5), ep. 63; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII n. 36.

    1

  •  
    (a) De quo cfr. supra n. 40.
  •  
    (b) Aliis litteris eodem die datis (l. c. ep. 52 et 61) S. P. eidem Fernando de Maioricis concedit facultatem recipiendi a quolibet sacerdote, quotiens expedierit, eucharistiae sacramentum ac visitandi sepulchrum Dominicum aliaque oratoria Terrae sanctae. Cfr. supra p. 23 not. 1.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156408 (bullarium-franciscanum-4495), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156408 (mise à jour : 26/01/2021).