« bullarium-franciscanum-4483 »


Description

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Eosdem nuntios imperatori imperatorum, imperatori de medio imperio, imperatori Usbech et Tynybech (alias: Djani-beg, Ianibec, Zanibeck) primogenito eius ac fratri Eliae Hungaro ord. Min., ipsius primogeniti familiaribus obsequiis insistenti, necnon christianis principibus Alanis per epistolas singulas commendat.1

  •  
    1338, octobris 31, Avinione.

  •  
    1338


  •  

    a) Magnifico principi imperatori imperatorum omnium Tartarorum gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.

    Quamvis commissa nobis desuper universi cura gregis Dominici nos circa multa diversa distrahat incessanter, hoc tamen praecipue votis ferventibus exquirimus et assiduis orationibus a Domino postulamus, ut ipse, qui est lux vera omnem hominem venientem in hunc mundum illuminans, eos, qui extra sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam regimini nostro commissam ambulant in tenebris, sic lumine suae claritatis irradiet et largissimae praeveniat gratia pietatis, quod de cordibus ipsorum profugata errorum caligine ac in eis verae fidei rutilante fulgore Deum cognoscant veraciter et adorent tandemque per gratiam divinam in ovili Dominico, extra quod non est alicui gratia neque salus, inclusi aeternae beatitudinis gloriam, quam humanus intellectus capere non sufficit, consequantur. Ideoque dudum iucunda mente facieque serena missos ad praesentiam nostram tuae celsitudinis nuncios et litteras ab eis nostro apostolatui praesentatos recepimus exultanter. Et quia per eosdem nuncios et litteras percepimus evidenter, te ad nos et ad eamdem ecclesiam magnam habere devotionem velleque nobiscum amicitiarum inire foedera et propter haec tuos solemniores ad nos destinare nuncios et nostros ad te mittendos favorabiliter et benigne recipere intendebas, nec non quod ob nostram et ecclesiae memoratae reverentiam christicolas in tuo degentes imperio favoribus opportunis pertractabas: nos inspiratum tibi ab illo, a quo universorum charismatum dona emanant, propositum multipliciter in Domino cum gratiarum actionibus commendantes, magnitudini tuae inter cetera recolimus rescripsisse, quod praemissa nobis placabilia sunt admodum et accepta mittendosque ad nos tuos nuncios reciperemus et audiremus favorabiliter et benigne, quodque nostros nuncios vel legatos ad tuam praesentiam et partes illas proponebamus auxiliante gratia divina mittere, qui te de nostra benevolentia et aliis animae tuae salutem concernentibus plenius informarent. Nunc igitur opportunitate captata adimplere, quod super missione nunciorum seu legatorum nostrorum spopondimus, cupientes, dilectos filios Nicolaum Boneti sacrae theologiae professorem, Nicolaum de Molano, Ioannem de Florentia et Gregorium de Hungaria, ordinis fratrum Minorum, viros utique magnae conscientiae, quique scient et volent, ut speramus in Domino, verbo proficere pariter et exemplo, ad tuae magnificentiae praesentiam tuique partes imperii providimus destinandos, rogantes imperialem celsitudinem et attentius in Domino exhortantes, quatenus tam ipsos quam fratres alios nec non socios et familiares eorum pro divinae et apostolicae sedis reverentia benigne recipias et caritative pertractes, eisdem fratribus nihilominus, quod per se ac alios religiosos et saeculares christianos catholicos et fideles praedicare valeant ubique in partibus eiusdem imperii verbum Dei ministrareque christianis et aliis volentibus recipere pabulum salutiferum animarum et sacramenta ecclesiastica, libere permittendo, ut in retributione iustorum ab aeterno retributore, qui nullum bonum irremuneratum relinquit, mercedem condignam percipere tandemque, divina illuminatus gratia, inter redemptos Christi pretioso sanguine connumerari et perfrui luce perenni, quae nullo fine clauditur, in coelesti patria feliciter merearis. Datum Avinione, II kal. novembris, anno quarto.

    b) Magnifico principi Chansi imperatori Tartarorum de medio imperio gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.

    Dudum ad notitiam nostram placida relatione perducto, quod tu inspiratus a Domino, qui numquam cessat a benedictionibus gratiarum, christianos in tuo degentes imperio et ad illud etiam accedentes favore benignitatis et mansuetudinis pertractabas, multos eis impendendo favores nihilominus et opportuna privilegia concedendo: Nos haec et alia bona per te eisdem christianis gratiose impensa regratiando tuae celsitudini et ad ea continuanda exhortando attentius per litteras nostras magnificentiae tuae scripsisse meminimus et in eisdem litteris adiecisse, quod, cum tuae zelemus salutem animae teque promereri, ut tibi aperiretur aeternae vitae ianua, optaremus, gratum haberemus admodum et acceptum, si ad nostram praesentiam tuos nuncios, quos reciperemus et audiremus favorabiliter, super his destinares. Verum cum in litteris nostris praedictis inseruissemus expresse, quod ad tuam praesentiam et partes illas nostros legatos vel nuncios proponebamus mittere divina gratia praeeunte, nuncque dilectos filios Nicolaum Boneti sacrae theologiae professorem, Nicolaum de Molano, Ioannem de Florentia et Gregorium de Hungaria ordinis fratrum Minorum, exhibitores praesentium, ad partes destinemus eosdem, ipsos tuae sublimitatis benevolentiae propensius commendantes, rogamus in Domino et hortamur eamdem, quatenus ipsos benigne recipias et favorabiliter et caritative pertractes et, ut ipsi per se ac fratres illos, quos ad id duxerint deputandos, possint praedicare verbum Dei et divinum officium exequi ubicumque per tuum imperium in ecclesiis et locis ecclesiasticis ad hoc ordinatis vel ordinandis, libere pro reverentia Dei ac nostra et apostolicae sedis permittas, ut in retributione iustorum ab aeterno retributore, qui nullum bonum irremuneratum relinquit, mercedem condignam recipere tandemque, divina illustratus gratia, inter redemptos pretioso Christi sanguine connumerari et perfrui luce perenni, quae nullo fine clauditur, in coelesti patria feliciter merearis. Datum ut supra.

    c) Magnifico principi Usbech, imperatori Tartarorum et magno filio Chyscham, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.

    Dudum ad notitiam nostram placida relatione perducto, quod tu etc. ut supra. Datum ut supra.

    d) Spectabili viro Tynybech primogenito magnifici principis Usbech, imperatoris Tartarorum et magni filii Chyscam, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.

    Laetamur in Domino et eidem laudes exolvimus puro corde, quia, sicut intelleximus, inter multas virtutes, quibus te ipse largitor bonorum omnium adornavit, tibi benignitatis et clementiae spiritum contulit, ut omnibus tam christianis quam aliis in imperio genitoris tui degentibus adeo te propitium exhibeas et benignum, quod non solum te ratione principatus terreni, quem super eos habere dignosceris, venerantur, quin imo magis caritatis et amoris fervore beneficiorum tuorum sentientes dulcedinem student iugiter attollere nomen tuum. Nos igitur, qui favores, quos impendisti et impendere non cessas, ut praemittitur, continue christianis eisdem gratos habemus admodum et acceptos, tuam exinde benevolentiam multipliciter in Domino cum gratiarum actionibus commendamus, excellentiam tuam rogantes attentius et hortantes, quatenus (consideranter attendens et spe firma certaque fiducia gerens in mente, quod nullum bonum irremuneratum remanet apud Deum) favores huiusmodi erga christianos praedictos continuare et exuberare non cesses iugiter, ut maius meritum tibi exinde acquirere valeas apud Deum, de nobis et apostolica sede fiduciam habiturus, quod super his, quae pro te tuaque salute secundum Deum et decentiam nostram poterimus facere, propitios reperies et benignos. Datum Avinione, II kal. novembris, anno quarto.

    e) Dilecto filio Eliae Hungaro ordinis fratrum Minorum.

    Fide dignorum placido relatu percepimus, quod tu familiaribus spectabilis viri Tynybech, primogeniti magnifici principis Usbech imperatoris Tartarorum et magni filii Chyscam, insistens obsequiis eidem primogenito, quantum potes commode, viam salutis ostendis et ipsum ad favores christianis in partibus illis commorantibus impendendos et alia pia opera exercenda diligentibus studiis et sollicitis curis inducis. Super quibus Deo et nobis gratis tibique meritoriis tuam prudentiam multipliciter in Domino commendantes, te attentius exhortamur et sollicitamus attente, quatenus, habens dilectos filios Nicolaum Boneti sacrae theologiae professorem, Nicolaum de Molano, Ioannem de Florentia et Gregorium de Hungaria tui ordinis, nuncios nostros, quos ad illas partes mittimus, favorabiliter commendatos et eos dicto primogenito cordialiter recommendans, non tepescat super praedictis tua diligentia, sed sic potius ferveat et augeatur, ut praeter cumulum meritorum, quae inde poteris acquirere apud Deum, nostram et apostolicae sedis gratiam uberius consequaris. Volumus autem, quod praefato primogenito, cui nos etiam scribimus, explicare pro parte nostra procures, quod nos et sedem praedictam circa illa, quae pro salute et honore ipsius secundum Deum et decentiam nostram facere poterimus, propitios reperiet et benignos, tuque nobis super his et aliis, quae de partibus illis occurrerint, scribere poteris confidenter. Datum ut supra.

    f) Dilecto filio nobili viro Fodim Iovens, principi-Alanorum fidelium in imperio Tartarorum consistentium.

    Inter ceteras sollicitudines, quae nobis ex debito commissi desuper officii pastoralis incumbunt, hoc divinae maiestatis oculis gratum fore credimus et acceptum, si redemptis pretioso Christi sanguine, fidem catholicam profitentibus praesertim inter exteras nationes, consolationis impendamus auxilium et alienos a fide ipsa, sine qua non est alicui gratia neque salus, ut eam suscipiant et teneant, invitari et induci rectitudine sermonis et operis faciamus. Ideoque tam tuorum quam aliorum principum Alanorum fidelium in imperio Tartarorum consistentium dudum transmissorum ad nostram praesentiam nunciorum relatibus intellectis, quod (licet sint in illis partibus antistites et religiosi multi olim illuc per sedem apostolicam destinati, circa praemissa fidelibus et diligentibus studiis intendentes, quia tamen respectu messis, quae multa esse ibidem noscitur, sunt operarii pauci) foret, ut alii mitterentur, multipliciter opportunum: tibi et eisdem principibus per diversas nostras litteras meminimus rescripsisse, quod opportunitate captata intendebamus viros alios doctos in lege Domini, per quos unacum aliis alias illuc missis, ut praemittitur, exerceri valeret salubriter opus ministerii huiusmodi, ad partes illas, praevia divina gratia, destinare. Cum autem nos, in effectum producere intentionem nostram huiusmodi cupientes, dilectos filios Nicolaum Boneti sacrae theologiae professorem, Nicolaum de Molano, Ioannem de Florentia et Gregorium de Hungaria ordinis fratrum Minorum ad partes praedictas pro exercendo hiusmodi ministerio providerimus destinandos, nobilitatem tuam rogamus et in Domino attentius exhortamur, quatenus tam ipsos quam fratres alios ac socios et familiares eorum, quos secum duxerint seu habuerint, habere velit tua nobilitas pro nostra et eiusdem sedis reverentia propensius commendatos et, ut ipsi et alii religiosi deputandi per eos vel alios ad id a nobis vel superioribus suis potestatem habentes praedicare libere verbum Dei et alia, quae ad divinum cultum pertinent, agere in partibus ipsis valeant, partes tuae sollicitudinis interponas, ut exinde apud retributorem bonorum omnium aeternae mercedis praemium uberius assequaris. Datum ut supra.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°97., pp.64-65

  •  
    Reg. Vat. t. 133 (secr. Ben. XII), ep. 366-376; Wadd. l. c. ad a. 1338, n. 12-16. Cfr. supra n. 88-91 et infra n. 124-127.

    1

  •  
    (a) In eundem modum dilectis filiis nobilibus viris Zyansam Tongi, Chemboga Vensy, Ioanni Yochoy, Rubeo Pinzano, principibus Alanorum fidelium in imperio Tartarorum consistentium. — Aliis litteris 13 nov. datis S. P. salvum conductum pro praedictis fratribus Minoribus ad terras et partes Tartarorum destinatis petit et, ut ipsis in victualibus et hospitalitate caritativa provideatur, monet et exhortatur; insuper eos Carolo regi Hungariae speciali modo commendat. L. c. ep. 372-378.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156396 (bullarium-franciscanum-4483), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156396 (mise à jour : 26/01/2021).