Description
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Archiepiscopo Ebredunen., sedis apost. in partibus Italiae nuntio, committit, ut fratribus Min. castri Montisfalconis prov. s. Francisci concedat facultatem se transferendi ad alium locum infra ipsum castrum.1
-
1336, iulii 15, apud Pontem Sorgiae.
-
1336
-
Venerabili fratri Bertrando archiepiscopo Ebredunen., Apostolicae sedis nuncio.
Tam tua quam quorumdam aliorum nobis insinuatio patefecit, quod dilecti filii guardianus et fratres ordinis Minorum castri Montis-Falconis Spoletanae dioecesis ex eo, quia quaedam porta praedicti castri, prope quam ab exteriori parte domus eorum sita est, saepe, cum eidem castro eiusque habitatoribus pericula imminent, clauditur et clausa, sicut hactenus fieri consuevit, tenetur, adeo arctantur interdum, quod etiam pro quaerendo et procurando victum suum nequeant exire libere nec ad eos possint habitatores accedere supradicti, quodque honestum esset et expediens, ut (eadem domo, quae in loco eminenti iuxta fossata castri praedicti consistit, Romanae ecclesiae perpetuo remanente) guardiano et fratribus antedictis assumendi locum alium opportunum infra castrum praefatum, ubi ecclesiam et domum possent construere, licentia largiretur. Nos igitur praemissis plenius intellectis, volentes eisdem guardiano et fratribus de opportuno in hac parte remedio providere; attendentes quoque, quod pleniorem habere potes notitiam de praedictis, ut, si honestum et ecclesiae Romanae praedictae praefatisque guardiano et fratribus nec non et praelibatis hominibus et habitatoribus dicti castri expediens cognoveris, attentis circumstantiis circa haec attendendis, dictam domum pro eadem Romana ecclesia viis et modis iustis et licitis retinere perpetuo ipsisque guardiano et fratribus assumendi locum alium infra memoratum castrum, in quo ecclesiam et domos opportunas possint construere (non obstante, si locus assumendus huiusmodi ab aliis ecclesiis dicti castri per spatium a canonibus ordinatum et distinctum non distet, dummodo alias sine praeiudicio ecclesiarum ipsarum et iuris alterius cuiuscumque id fiat), elargiri auctoritate nostra licentiam, quavis constitutione contraria non obstante, valeas, plenam fraternitati tuae concedimus tenore praesentium facultatem. Datum apud Pontem Sorgiae Avinionen. dioecesis XVIII kal. augusti anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°33., pp.-20
-
Reg. Vat. t. 131 (secr. Ben. XII a. 2), ep. 205; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII, n. 21. Cfr. supra n. 26 et infra n. 34-36.
1