« bullarium-franciscanum-4309 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Ministro provinciali prov. Boemiae concedit facultatem recipiendi locum in oppido Bechin ad usum fratrum Min.1

  •  
    1333, ianuarii 13, Avinione.

  •  
    1333


  •  

    Dilecto filio Nicolao ministro fratrum ordinis Minorum Boemiae.

    Sacrae religionis, in qua iugiter virtutum Domino devotum et sedulum famulatum tu et alii fratres tui ordinis impenditis, merita promerentur, ut in iis, quae ad prosperitatis augmentum dicti ordinis pro cultu divini nominis ampliando ac tibi et eisdem fratribus aliisque Christi fidelibus aeternae salutis praemio impetrando provenire valent, nos et apostolicam sedem reperias propitios, favorabiles ac etiam gratiosos. Cum autem, sicut ex tenore tuae petitionis nobis porrectae collegimus, cupias, ut fratres dicti ordinis in oppido Bechiniaea Pragen. dioecesis locum construant et in loco huiusmodi commorentur, nobis devote ac humiliter supplicasti, ut dictis fratribus recipiendi dictum locum, et quod in eo ipsi Domino famulentur, licentiam elargiri de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, cuiuslibet meritoriae actionis propositum volentes feliciter promovere, huiusmodi supplicationibus inclinati, devotioni tuae recipiendi locum in oppido antedicto, in quo quidem loco praedicti fratres ipsius ordinis Domino famulentur, constitutione fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri prohibente, ne recipiantur loca de novo a fratribus etc., contraria non obstante, dummodo parochiali ecclesiae vel alicui alii per hoc nullum praeiudicium generetur dictumque oppidum ad sustentationem duodecim fratrum dicti ordinis sufficiens fuerit, liberam licentiam auctoritate praesentium indulgemus. Volumus autem, quod, postquam dicti fratres in loco praefato construendo extiterint deputati, privilegiis ordini dicto concessis gaudeant et utantur. Nulli ergo etc. Datum Avinione, idibus ianuarii, anno decimo septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1005., pp.539-540

  •  
    Reg. Vat. t. 104, ep. 1386; apud Wadd. l. c. n. 157.

    1

  •  
    (a) Bechin in custodia Pragensi; apud Wadd. minus recte legitur: « Rethiniae ».

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156222 (bullarium-franciscanum-4309), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156222 (mise à jour : 26/01/2021).