Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Visitantibus ecclesiam vel cappellam b. Mariae fratrum Minorum Cassellen. et de Botonia indulgentias concedit.1
-
1331, iulii 15, Avinione.
-
1331
-
Universis Christi fidelibus.
Dum praecelsa meritorum insignia etc. Nos igitur cupientes, ut ecclesia beatae Mariae ordinis fratrum Minorum in Botoniaa Clonen.b diocesis, quam ipsi fratres ad praesens construi faciunt, eo ferventius congruis honoribus a Christi fidelibus frequentetur, quo ipsi potiora dona spiritualis gratiae fuerint consequuti, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in singulis quatuor festivitatibus ipsius Virginis gloriosae: centum, illis vero, qui per octavas dictarum festivitatum ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis, singulis videlicet earumdem festivitatum et octavarum diebus, quibus visitaverint manumque porrexerint adiutricem, ut praefertur, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, misericorditer relaxamus: praesentibus post triennium minime valituris. Datum Avinione, idibus iulii, anno quintodecimo.c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°917., pp.-503
-
Reg. Vat. t. 100, ep. 485 et 486; apud Wadd. l. c. n. 134 et 135.
1 -
(a) Buttevant in custodia Corkagensi prov. Hiberniae; Wadd. l. c. perperam scribit: « Derotonia ».
-
(b) In registro minus recte: Olonen.
-
(c) In e. m. pro visitatione capellae b. Mariae fr. Min. Cassellen. (Cashel in custodia Cassellen. prov. Hiberniae), quam ipsi fratres ad praesens construi faciunt.