« bullarium-franciscanum-4117 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Hortatur Elchigadan imperatorem Tartarorum in Corossan et Turquestan atque Industan., ut fr. Thomam (Mancasole) ord. Praed. in episcopum Semiscanten. promotum unacum aliis fratribus Praed. et Min. ad illas partes venientibus benigne recipiat.1

  •  
    1329, novembris 2, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Magnifico viro Elchigadan, imperatori Tartarorum in Corossan et Turquestan ac Industan, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro.

    Pastoralis officii commissi nobis a Domino debitum exigit, ut excellentiam tuam ad ea, quae tuae salutis profectus respiciunt tibique titulos laudum adscribunt, sollicitis inducamus studiis et affectuosis exhortationibus excitemus. Licet igitur verbum crucis ac universalis redemptionis humanae salutiferum venerandumque praeconium per apostolicam tubam in salutem universitatis exiverit et ad universos orbis fines sonus doctrinae pervenerit salutaris: tamen personam tuam eo specialius lucrifacere Domino cupimus mentisque tuae oculos cognitione verae et catholicae fidei illustrare, quo propter beneficia et multa solemnia, quae in terris dominio tuo subiectis exhibes christianis, te magis praecipua affectione prosequimur tuosque spirituales proventus ardentius affectamus, quove etiam spes certa nobis impenditur, quod ad fidem catholicam (faciente illo, in cuius manu corda sunt hominum omnium) facilius convertaris; non enim procedit nisi ex superni luminis gratia, quae sicut credimus oculos tuae mentis aperuit ad exercendum erga renatos fonte baptismatis pietatem, quod tu dilectos filios fratres Praedicatorum et Minorum ordinum, fideles operarios Iesu Christi in partibus Orientis, evangelizantes in fervore spiritus inibi verbum Dei, benigne suscipis, devote pertractas et officium eis hilaris hospitalitatis impendis. Colligimus etiam ex aliis tuorum laudabilium operum floribus tuae devotionis insignia, qui nuper duos fratres eiusdem ordinis Praedicatorum, venerabilem fratrem nostrum Thomam, nunc episcopum Semiscanten., cum uno socio eiusdem ordinis speciales nuncios tuos ad apostolicam sedem devote et humiliter destinasti, petens et cupiens tibi per litteras apostolicas benedici ac etiam de fide catholica informari. Laudabilia igitur vota tua gratis affectibus complectentes eumdem Thomam ad statum proveximus pastoralem, curam animarum, quas ad gregem suum in civitate Semiscanten. coelestis pietas iam vocavit vel vocabit imposterum, eidem Thomae episcopo auctoritate apostolica committentes; et ut catholicae fidei series tibi plenius innotescat, eam tibi annotatam praesentibus destinamus, quae talis est: Et quidem credimus sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum etc. Ideoque magnificentiam tuam rogamus et hortamur attente, quatenus sedula meditatione recogitans, quod fragilis est et caduca humanae naturae conditio, plena periculis, exposita casibus, instabilis status eius (considerans etiam, quod a lege mortis mordentis omnia nullus excluditur), promptus assurgas, praesto te offeras, paratus accedas ad agnitionem christianae fidei et suscipiendum baptismatis sacramentum, ad laudem divini nominis, tuae salutis profectum et augmentum fidei supradictae, ut lucis suae radio illustratus te solerter exerceas ad eius fines laudabiliter ampliandos, ut post vitae praesentis excursum a porta inferi libereris et eius diris cruciatibus poenisque gravissimis ac civitatis aeternae beatitudinis praemia perpetuis duratura temporibus consequaris. Ad haec multae benignitatis affectum, quem sicut praediximus Latinis christianis in partibus illis morantibus et illuc accedentibus favorabiliter exhibes, uberibus gratiis prosequentes petimus, ut affectum huiusmodi tua nobilitas continuet circa illos et ceteros alios, qui fide imbuti fuerint orthodoxa. Ceterum instanter rogamus, ut eundem Thomam episcopum et omnes catholicos antistites in dictis partibus commorantes, et qui illuc accedent imposterum, nec non praefatos Praedicatorum et Minorum ordinum professores ad dictas partes (non alicuius commodi temporalis obtentu, sed solum pro lucrifaciendis Domino animabus) non absque gravibus laboribus et periculis accedentes benigne pertractes, iucunde recipias, praedicationes ipsorum aure cordis efficaciter audias ipsosque per tuos subditos similiter facias benigne suscipi et tractari, ut bonorum omnium retributor mentem tuam aperiat, te beneplacitis suis coaptet tuosque labores in eius obsequium praestitos non solum temporalibus sed etiam spiritualibus praemiis recompenset. Dat. Avinione, IV nonas nov., anno quartodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°818., p.407

  •  
    Reg. Vat. t. 94, ep. 180, apud Wadd. l. c. ad a. 1329, n. 15.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156030 (bullarium-franciscanum-4117), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156030 (mise à jour : 26/01/2021).