« bullarium-franciscanum-4099 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Ordinat, quod superiores locales fratrum Praed. et Min. atque aliorum ordinum Mendicantium infra regnum Sardiniae et Corsicae existentium amodo sint subiecti superioribus suorum ordinum provincialibus in Aragonia et Catalonia ordinatis.1

  •  
    1329, iunii 30, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.

    Ad illa sollicitudinis apostolicae studium libenter impendimus et partes diligentiae nostrae sollicite adhibemus, ex quibus in regnis fidelium quietis bonum proveniat et pacis tranquillitas et securitas conservetur. Cum igitur carissimus in Christo filius noster Alphonsus Aragonum et Sardiniae ac Corsicae rex illustris pro pacifico et securo statu huiusmodi regnorum suorum prudenti ductus consilio desideret, ut superiores fratrum Praedicatorum et Minorum ac Mendicantium ordinum per sedem apostolicam approbatorum infra dictum regnum Sardiniae et Corsicae existentium subiiciantur ordinum suorum superioribus, qui pro tempore in Aragonia et Catalonia ordinantur: nos eiusdem regis supplicationibus inclinati, volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod superiores dictorum fratrum Praedicatorum et Minorum ac aliorum ordinum Mendicantium, videlicet conventuales priores ac custodes et guardiani ordinum praedictorum, qui sunt et erunt pro tempore in regno Sardiniae et Corsicae praelibato, superioribus ipsorum ordinum, videlicet prioribus provincialibus Praedicatorum et ministris provincialibus Minorum fratrum ordinum nec non aliis prioribus provincialibus seu praelatis, quocunque nomine censeantur, aliorum ordinum Mendicantium in Aragonia et Catalonia consistentibus, qui sunt et erunt pro tempore, sint subiecti, eos a subiectione aliorum quorumcumque superiorum suorum ordinum praedictorum extra dictas provincias Aragoniae et Cataloniae consistentium auctoritate praedicta totaliter eximentes. Volumus tamen, quod praesens exemptio ad magistrum et ministrum vel priorem seu priores generales ordinum praedictorum nullatenus extendatur, sed eis sint subditi sicut prius. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II kalendas iulii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°800., pp.399-400

  •  
    Reg. Vat. t. 91, ep. 2298; apud Wadd. l. c. reg. Io. XXII, n. 106. In « provinciali » ord. Min. illis temporibus conscripto habetur nonnisi vicariatus Sardiniae cum quinque his locis: Villa ecclesiarum (Iglesias), Algerio (Alghero), Castro castri (Cagliari), Arestano (Orestano), Xassaro (Sassari); praeter hunc vicar. exhibitur a Barth. Pisano in libro Conformitatum c. a. 1380 conscripto vicariatus Corsicae cum locis Nuncia (Nonza), Biguglia (Bigoglia), Avenzolascha (Avenzolasca), Alisano (Alisano), Ernano (Ornano), et Montis rasi (Monte raso) in insula Sardiniae.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156012 (bullarium-franciscanum-4099), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156012 (mise à jour : 26/01/2021).