« bullarium-franciscanum-4094 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Definitores capituli generalis ord. Min. ceterosque fratres in ipso capitulo Parisiis congregatos monet, ut bene se gerant in eligendo ministro generali et in aliis ibidem agendis.1

  •  
    1329, maii 25, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Definitoribus capituli generalis ordinis fratrum Minorum et ceteris fratribus eiusdem ordinis Parisiis in ipso generali capitulo congregatis.

    Nostis, filii dilectissimi, quomodo satanas, ut sicut triticum vos cribraret, vos expetivit periculose nimium his diebus; sed ne fides vestra deficeret, quinimo ut quibusvis spretis periculis persisteretis in ea intrepidi, domini Iesu Christi salvatoris nostri clementia, nonnullis a vobis eiectis spurcitiis, misericorditer impetravit. Profecto, filii, si hanc attente consideretis gratiam, ipsam de vestra memoria ingratitudinis mater oblivio non delebit nec in vobis cessabit iugis pro tanto beneficio gratiarum actio nec vox laudis. Sane quia in praesenti capitulo imminet de ministro generali creando tractatus, sinceritatem vestram hortamur in Domino et rogamus attente, quatenus attendentes, quod integritas praesidentium salus sit subditorum, quantisque periculis perversum caput vestrum religionem vestram exposuerit, ad memoriam revocantes [et] ad illum, qui plene novit, quid sit in homine, cuiusque oculis nihil latet, convertentes oculos mentis vestrae, illum devotis pulsetis instanter precibus, quod sic in electione huiusmodi affectus vestros dirigat et illuminet intellectus, ut ad gerendum praedicti ministeriatus officium per electionem unanimem et concordem illum assumatis, qui honori tanto et oneri congruat et qui non solum sit utilis ordini sed et orbi, quique ex tanta dignitate se noverit, velit et valeat reverendum reddere ac ex humili ministerio gratiosum. Et quia iuxta prophetarum [Ps. 110] encomium « magna opera Domini in concilio iustorum », nos, haec intentis optantes desideriis in hac salutari congregatione vestri capituli generalis impleri, vestram prudentiam exhortamur, quatenus ad ea, quae Dei sunt, salutem animarum vestrarum respiciunt, religionem fovent et eius decorem observant, adeo sint corda vestra concordia et opera manifesta, quod interius vestrae religionis veritas et exterius famae integritas conserventur. Verum quia, ubi disciplina contemnitur, necesse est, ut religio naufragetur, vobis sano consilio suademus, ut circa illam observandam curetis vigilantiae studium adhibere, quam tamen sic discretionis moderetur aequalitas, ne vel nimia remissio nutritiva sit criminum vel impia districtio parricida virtutum. Et quia cum paucis unio in congregatione dissolvitur, necesse est, quod totus ordo multitudinis confundatur, suggerimus vobis propensius et hortamur in Domino, ut circumspectio vestra unitatem spiritus in pacis vinculo curet vigilanti studio observare. Ad haec, quia favor praelatorum tam spiritualiter quam temporaliter vobis noscitur multipliciter opportunus, curate in praesenti ordinare capitulo, ut fratres vestri ordinis summopere vitent scandalizare praelatos nec in sermonibus seu colloquiis ipsis praesumant detrahere, sed sic ad eos se habeant humiliter et devote, quod ipsorum per haec promereantur merito exuberantem gratiam et favorem. Porro quia, licet, sicut vestra prudentia non ignorat, hostis pacis et aemuli caritatis nequitia contra nos et ecclesiam adeo gravis suscitavit fremitum tempestatis, quod pene Petri navicula videbatur submergi, illius tamen pietas, qui in sui ascensione in persona apostolorum suae promisit ecclesiae, quod usque ad finem saeculi secum esset, imperasse videbatur tempestatis praedictae fluctibus, ut quiescant: devote petimus et humiliter supplicamus, ut in eodem capitulo ordinetis, ut fratres vestri ordinis de tantis ecclesiae sanctae Dei impensis beneficiis gratias devote referant precesque fundant humiles et devotas, ut eius, cuius perfecta sunt opera omnia, sic fluctibus praemissae tempestatis imperet, quod fiat ex commotione tranquillitas, et auram huius futura procella mitescat turbinis et sileant fluctus eius, nosque, cui tanti oneris imposuit sarcinam, non patiatur ipsius mole opprimi, sed potius operi manuum suarum dexteram porrigat, debilitatem nostram suo robore fulciat suaque virtute sustentet, ac nobis scire, posse et velle tribuat, quod sic in commissi nobis executione regiminis suum beneplacitum exequamur, quod aeternae retributionis gloriam cum grege nobis credito de suae benignitatis gratia consequamur. Datum Avinione, VIII kalendas iunii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°795., pp.389-397

  •  
    Reg. Vat. t. 115, f. 124, ep. 738; apud Wadd. l. c. ad a. 1329, n. 5 (cfr. ibi n. 6 litteras Sanciae reginae Siciliae ad idem generale capitulum missas), atque supra n. 791 et infra n. 797. De hoc capitulo generali et electione fr. Geraldi Odonis in ministrum generalem ord. Min. ab ipso facta apud Baluze l. c. p. 315 (cod. Vat. n. 4010 f. 108) legimus haec: « Praedicta littera (cfr. supra not. ad n. 791) non obstante et praecepto ac poenis in ea contentis non obstantibus plures ministri, custodes et discreti alii iverunt Parisios et 10 die iunii, quae fuit vigilia Pentecostes a. MCCCXXIX, fr. Geraldum Oddonis de provincia Aquitaniae, magistrum in s. pagina, in generalem ministrum ordinis Min. elegerunt. Quanta oppositio oritur ex praedictis, cum praefatus dominus Ioannes non obstantibus supradictis appellationibus per praefatum Michaelem legitime interiectis eum ab officio generalis ministri absolverit et alium generalem eligi mandaverit! Dubitatum est a pluribus, utrum absolutio seu depositio facta per saepedictum dominum Ioannem seu per dictum capitulum Parisiis congregatum de dicto fr. Michaele et electio facta de Geraldo de iure habuerint roboris firmitatem et cui istorum dictorum sit obediendum a fratribus tamquam legitimo generali. Ideo infra scripti magistri in s. pagina una cum fr. Bonagratia de Pergamo in utroque iure perito super dicto dubio removendo allegationes fecerunt formam huiusmodi continentes: Allegationes religiosorum virorum fratrum Henrici de Talhe[i]m, Francisci de Appiniano dicti de Esculo, Guilhelmi de Occham, in sacra pagina magistrorum, et fratris Bonagratiae de Pergamo. Ut clareat evidenter omnibus, quod processus facti per dominum Iacobum de Caturco, qui se Ioannem papam XXII appellat, contra religiosum virum fratrem Michaelem generalem ministrum ordinis Minorum, et quidquid actum fuit per congregationem illam, quae de ipsius domini Ioannis mandato sive auctoritate dicitur facta fuisse Parisiis in loco fratrum Minorum de mense iunii anno Domini 1329 tam in deponendo dictum fratrem Michaelem ab officio generalis ministerii quam in eligendo fr. Geraldum in ministrum dicti ordinis quam in aliis gestis per eos, nullius fuerint et sunt roboris et momenti, incipiendum est a veritate facti, quia ex facto ius oritur (ff. ad legem Aquil. 1. Si ex plagis § In clivo). Facti igitur series talis est. Verum est, quod dictus dominus Iacobus mandavit dicto fratri Michaeli generali ministro ordinis Minorum quasdam litteras sub bulla sua, quarum litterarum tenor talis est (cfr. supra n. 667): « Ioannes etc. Dil. filio Michaeli generali ministro ordinis fratrum Min. salutem et apostolicam benedictionem. Cum propter aliqua negotia tuum ordinem contingentia tua sit nobis praesentia opportuna, mandamus tibi in virtute obedientiae, quatenus infra mensem a praesentatione praesentium computandum studeas te nostro conspectui personaliter praesentare. Dat. Avinione sexto idus iunii pontificatus nostri anno undecimo ». Ex qua littera luculenter apparet, quod ipse dominus Ioannes non vocavit ipsum fratrem Michaelem ad suam praesentiam pro aliquo crimine, quod diceret ipsum vel diceretur per aliquem commisisse; ac per consequens falsum fore, quod dictus dominus Ioannes in processu depositionis per eum contra dictum fr. Michaelem promulgato fingit dicens (cfr. supra n. 714): « Cum fide digna relatione ad nostram perductum fuerit audientiam, quod Michael de Caesena per totam quadragesimam in Urbe moram trahens nonnulla nefanda contra nos et ecclesiam sanctae Dei subdole in favorem haereticorum et rebellium eiusdem ecclesiae procurabat, nos, ut valeremus praemissis salubriter obviare, eundem Michaelem, quod infra certum praefixum terminum coram nobis personaliter compareret, per nostras litteras duximus evocandum »; falsum est enim nec usquam poterit veraciter reperiri, quod ipse dominus Ioannes ex praedicta causa per ipsum in dicto processu suo conficta vocaverit ipsum fr. Michaelem ad suam praesentiam nec per aliquas alias litteras nisi per praedictas, quarum tenor superius est insertus. Qui frater Michael generalis minister tempore receptionis dictarum litterarum erat et post multum tempus fuit corporali infirmitate detentus, prout constat eidem domino Ioanni per testimonia vicarii tunc episcopi Interamnensis et plurium aliorum fide dignorum redacta in publica documenta et etiam per litteras illustris domini Roberti regis Siciliae, qui de ipsa infirmitate certificatus fuerat per medicum suum, quem de Neapoli usque Tudertum ad ipsum generalem ministrum visitandum transmisit. Qua excusatione rationabili intellecta et admissa idem dominus Ioannes praefato generali ministro per suas litteras sub bulla sua insinuando mandavit, quod ipsum habebat super eo, quod infra terminum dictarum litterarum ad eum non venerat, rationabiliter excusatum (cfr. supra n. 687), et per litteras fratris Petri de Prato tunc procuratoris ordinis Minorum in Romana curia eidem generali ministro mandavit, quod ipsum habebat excusatum quodque non fuerat suae intentionis nec volebat, quod supra posse suum laboraret in veniendo ad eum, sed cum commode posset assumpta corporis valetudine veniret, adiiciens, quod nolebat, quod terminus in dictis suis litteris ordinatus eidem fratri Michaeli praeiudicaret, nec per talem terminum volebat, quod ipse generalis minister se exponeret alicui periculo personali, sicut ex dictis litteris deprehenditur evidenter. Ex quibus clare patet falsum esse et impie confictum illud, quod ipse dominus Ioannes in dicto processu exprimit dicens, quod ipse Michael se fingebat infirmum quodque suppressa veritate procuravit a rege Roberto litteras excusatorias, praetextu infirmitatis huiusmodi, quam fingebat. Qui fr. Michael gen. min. (nondum plene informatus de statutis haereticalibus editis per dictum dominum Ioannem [cfr. supra nn. 557] et de haeresibus in ipsis statutis super quibusdam cavillationibus iuris sophisticis involutis, et ipsius domini Ioannis tyrannidem, nisi coram eo comparuisset, merito perhorrescens), corporali valetudine aliqualiter reassumpta ad ipsius domini Ioannis praesentiam personaliter accessit et pervenit prima die mensis decembris anno Domini 1327. Et ipse dominus Ioannes dictum fratrem Michaelem in prima praesentatione sive visitatione curialiter recepit, in secunda vero, cum ipsum existentem in curia sua ad se vocavit, ut cum eo de his, pro quibus eum prius per dictas suas litteras ad curiam vocaverat, loqueretur, ipsum fratrem Michaelem benigne et charitative tractavit, commendando ipsum et gesta per ipsum, adiiciens, quod ideo eum ad curiam et ad suam praesentiam vocaverat, quia intellexerat, quod aliquae provinciae dicti ordinis propter pravum regimen ministrorum ipsarum provinciarum detrimenta et gravia pericula patiebantur, quodque ipse hoc non imputabat nec imputandum esse censebat eidem generali ministro pro eo, quod ipse generalis non habebat potestatem per se providendi provinciis de ministris; et eidem generali specificavit et expressit provincias s. Francisci et Aragoniae, in quibus provinciis huiusmodi detrimenta et pericula fore dicebat. Unde et ipse dominus Ioannes, volens dictis periculis ut dixit remedium adhibere, mandavit et commisit eidem generali ministro, quod ministros ipsarum provinciarum absolveret et quod eisdem provinciis de ministris idoneis et sufficientibus provideret. Et sic idem generalis minister de voluntate dicti domini Ioannis in Avinione remansit a prima die decembris usque ad diem IX aprilis sequentis: ita quod nihil aliud eidem dixit, quod dictum ordinem vel personam illius generalis ministri contingeret quoquo modo, nec ipsum generalem redarguit de aliquo crimine vel defectu; nec dixit nec apparuit, quod ipse generalis minister foret de aliquo crimine sibi delatus vel accusatus; nec est verisimile vel credendum, quod, si ipse generalis fuisset accusatus vel denunciatus aut ad ipsius domini Ioannis notitiam quomodolibet pervenisset, quod ipse frater Michael tractasset vel fecisset aliqua contra ipsum dominum Ioannem vel ecclesiam aut in rebellium eius favorem, quod ipse dominus Ioannes rem tam gravem et sibi molestam tam longo tempore tacuisset (Arg. extra de frigi. et malefi. cap. 1). Ex quibus liquet, falsum fore et impie confictum illud, quod dictus dominus Ioannes in dicto processu suo per eum facto contra ipsum fratrem Michaelem confingit dicens: « Quod ipse frater Michael in curia residens nedum praemissa continuare non destitit, sed peiora et horribiliora prioribus cumulavit, eisdem adhaerendo haereticis et rebellibus et praestando contra nos et ipsam ecclesiam auxilium, consilium et favorem, et fratres suorum operum damnabilium sectatores fovendo et exaltando ». Postea vero dicta die IX april. a. Domini 1328 idem dominus Ioannes ad suam praesentiam vocavit dictum fratrem Michaelem generalem ministrum, praesentibus fratribus Raymundo de Lados procuratore dicti ordinis in curia et Petro de Prato ministro tunc provinciae s. Francisci ac Laurentio de Coalhano bacallario in conventu fratrum de Avinione, et eum fortiter increpavit, ex eo quod ipse et generale capitulum dicti ordinis olim Perusii congregatum determinaverat (cfr. supra not. ad n. 486) non fore haereticum, sed sanum, catholicum et fidele asserere, Christum et apostolos viam perfectionis ostendentes non habuisse aliquid iure proprietatis et dominii in speciali nec in communi, sicut in decretali Exiit qui seminat § Porro diffinitur expresse, quam determinationem [definitores] generalis capituli antedicti in quandam authenticam litteram roboratam sigillis ipsius generalis ministri et multorum ministrorum, magistrorum ac bacallariorum dicti ordinis ac subscriptionibus redegerunt. Quam litteram capituli antedicti idem dominus Ioannes frequenter asseruit fuisse haereticam, sicut de increpatione et assertione huiusmodi factis per dictum dominum Ioannem in litteris per dictum procuratorem ordinis propria manu scriptis et subscriptionibus dictorum fratrum Petri et Laurentii ac procuratoris plenius continetur. Et quia dictus generalis minister restitit eidem domino Ioanni in faciem dicens, quod dicta determinatio capituli non erat haeretica, sed catholica, quia sic sequeretur, quod determinatio ecclesiae posita in dicta decretali foret haeretica, et quod ille papa, qui ipsam determinationem fecit, fuisset haereticus: ideo idem dominus I. sibi mandavit sub poena excommunicationis et privationis sui officii, quod ipse generalis minister non exiret de curia sua sine licentia ipsius domini Ioannis speciali. A quibus dictis et factis per ipsum dominum Ioannem contra dictam capituli et s. Romanae ecclesiae fidem catholicam et in subversionem et haereticationem dicti capituli et totius ordinis et professionis regulae s. Francisci ac vitae evangelicae et apostolicae et in ipsius generalis ministri enorme praeiudicium et gravamen idem generalis minister suo et dicti ordinis nomine infra X dies ad s. Romanam ecclesiam de peritorum consilio et secundum iuris formam in scriptis solemniter appellavit (cfr. supra not. ad n. 714). Et cognita intentione perversa et iniqua dicti domini Ioannis, quam adversus fidem, quam s. Romana tenet ecclesia, et totius dicti ordinis professionem conceperat, cum peritis existentibus in curia praedicta de dictis statutis per dictum dominum Ioannem contra fidem catholicam et in dicti ordinis subversionem et totalem destructionem editis et de haeresibus contentis in ipsis statutis se caute et secrete plenius informavit. Dictus vero dominus Ioannes nullius defectus in dicto generali ministro causam inveniens, quare eum in sua curia retineret et ad capitulum generale tunc proxime Bononiae celebrandum accedere non permitteret, nisi quia ipse minister nolebat immutationem status et professionis fratrum dicti ordinis et, quod dicta littera et determinatio capituli foret haeretica, consentire, et intendens fratres congregandos in futuro proximo capitulo generali Bononiae celebrando ad suam voluntatem et ad eligendum alium ministrum generalem, qui suis votis per omnia consentiret, per vias exquisitas inducere, et credens sibi fore necessarium ad hoc suum propositum exequendum eum retinere in sua curia, ne possit hoc suum propositum impedire, fratribus in dicto capitulo congregandis ultimo misit litteras suas infrascripti tenoris (cfr. supra n. 706). Ex qua littera et etiam ex aliis praedictis litteris et gestis per dictum dominum Ioannem clare patet, quod non ex criminibus aliquibus perpetratis per dictum fratrem Michaelem detinuit ipsum in curia, sed solum ex eo, quod videbat praesentiam dicti generalis ministri sibi fore necessariam pro certis negotiis, ac per consequens falsum esse, quod ipse dominus Ioannes in dicto suo processu a patre mendacii promulgato asserit dicens, quod ipse in curia existens adeo horribilia contra ipsum Ioannem et ecclesiam et in favorem haereticorum commiserat, quod propter ipsa crimina poterat rationabiliter carcerali custodiae mancipari. Postquam fratres in dicto festo Pentecostes Bononiae congregati et totum capitulum ibi congregatum praefatum fratrem Michaelem tanquam sufficientem et idoneum generalem ministrum approbaverunt, et quia in regula b. Francisci dicitur, quod in capitulo Pentecostes provinciales ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum et hoc semel in tribus annis vel ad alium terminum maiorem vel minorem, prout a generali ministro fuerit ordinatum: ideo praedicti fratres in dicto capitulo Bononiae congregati ordinationem futuri generalis capituli in arbitrio et voluntate dicti fratris Michaelis generalis ministri iuxta formam dictae regulae dimiserunt; rogaverunt tamen dictum generalem ministrum per litteras a dicto capitulo missas sibi, quod placeret eidem statuere, quod capitulum generale futurum celebraretur Parisiis. Qui generalis minister voluntati dicti capituli condescendens et etiam ad preces et instantiam dominae reginae Franciae statuit et ordinavit, quod futurum proximum capitulum generale celebraretur Parisiis ad tres annos tunc proxime venientes secundum regulam antedictam. Postea vero dictus generalis minister provide attendens sibi mortis periculum imminere, si in dicta curia Avinionen., post dictam appellationem per eum contra dictum dominum Ioannem interpositam diutius remansisset, et volens ire ad loca tuta, ubi secure posset dictam suam appellationem publicare et prosequi et etiam innovare: die iovis in sero, quae fuit 26 dies mensis maii, statim post dictum capitulum in dicto festo Bononiae celebratum, recessit de dicta curia Avinionen., dictae suae oppositioni firmiter inhaerendo. Cumque ad praefati domini Ioannis notitiam pervenisset de recessu dicti generalis et sociorum eius, et quod ipse appellaverat contra eum, ipsum et socios fecit hostiliter persequi, ut eos capere posset; et cum domino Iesu Christo, cuius negotium et fidem agebant, faciente ipsius domini Ioannis manus mirabiliter evasissent: ipse videns se suo desiderio privatum, ipsis generali et sociis adhuc existentibus in itinere eundi ad civitatem Pisanam pro appellatione praedicta publicanda et pro viribus prosequenda, dictum generalem ministrum ex praedictis per eum confectis causis falsissimis superius explicatis ab officio dicti generalis ministerii de facto, cum de iure non posset, post et contra dictam appellationem praedictam absolvit, omni iuris et iudiciorum ordine praetermisso, ad culmen etiam suorum mendaciorum in dicto processu suo adiiciens, quod ipse Michael recesserat de Avinione in galea quadam sibi procurata per Ludovicum de Bavaria, et quod ipse Michael, antequam ad suam praesentiam accessisset, conspiraverat, ut ad papatum per ipsum Ludovicum promoveretur. Quod patet omnino falsum; si enim ad hoc aspirasset, ad ipsius domini Ioannis praesentiam non accessisset. Ex quibus clare patet, quod dictus processus per dictum dominum Ioannem contra dictum fratrem Michaelem generalem ministrum factus fundatus est in mendaciis et falsitatibus manifestis. — Et ex eodem ruinoso fundamento idem dominus Ioannem de facto, cum de iure non posset, dominum Bertrandum de Turre vicarium generalem dicti ordinis constituit. Qui dominus Bertrandus ordinationem per dictum generalem ministrum de voluntate dicti capituli generalis secundum formam regulae supradictae stabilitam immutavit de facto, cum de iure non posset, ac statuit, quod in festo Pentecostes tunc proxime futuro Parisiis fratres ad capitulum ad eligendum alium generalem ministrum dicti ordinis convenirent; et attendens, quod ministri per electionem in capitulis provincialibus secundum formam regulae et generalis concilii Viennensis solemniter instituti in dictum fratrem Michaelem consenserant et consentiebant, et quod votis suis non assentirent, adinvenit fratres, qui in omnibus his, quae dominus Ioannes dixerat et fecerat, et eius voluntati per omnia consentirent, quos de facto in ministros et custodes instituit ac legitime institutos de facto, cum de iure non posset, destituit et privavit. Et considerans, quod huiusmodi institutio et destitutio ministrorum nullam habebat roboris firmitatem, impetravit a praefato domino Ioanne litteras confirmationis dictarum institutionum et destitutionum sub infrascripto tenore (cfr. supra n. 791). Postea vero dicti fratres per dictum dominum Bertrandum de facto et contra formam praedictae regulae ac concilii generalis in ministros et custodes perperam instituti cum paucis aliis ministris congregaverunt se Parisiis in loco fratrum Minorum, et antequam ad electionem fratris Geraldi Odonis procederent, fecerunt protestationem suam, de qua fecerunt fieri publicum instrumentum, cuius instrumenti verba sunt talia: « Noverint universi praesens instrumentum inspecturi, quod anno Domini 1329, indictione XII, die X mensis iunii Parisiis in loco fratrum Minorum, ubi tunc tenebatur generale capitulum eorumdem, religiosi viri frater Ioannes minister Romanus, frater Pastor minister Provinciae et ceteri fratres ordinis fratrum Minorum, ad quos secundum regulam ipsorum institutio et destitutio ministri generalis ordinis noscitur pertinere, considerantes, quod sanctissimus pater dominus Ioannes divina providentia papa XXII praedictum fratrem Michaelem de Caesena olim generalem ministrum eiusdem ordinis ex suis demeritis iuste et rite depositum iudicaverat ab officio generalis ministerii atque tanquam contumacem et inobedientem excommunicaverat et inhabilitaverat ad quaecunque officia et beneficia intra et extra ordinem supradictum: quia frater Michael salutis suae immemor adhuc se audet dicere generalem et de facto abutitur officio supradicto, idcirco praedicti ministri et custodes, asserentes praedictum fratrem Michaelem legitime fuisse absolutum et depositum et poenas alias incurrisse, nihilominus ex abundanti et ad cautelam et ad eius malitiam convincendam et etiam insaniam detegendam, qua se audet erigere, ut abutatur dicto officio contra voluntatem et praeceptum dicti domini papae et etiam contra totius ordinis voluntatem, qui ipsum reputat iuste depositum a praedicto domino nostro papa; nihilominus supradicti ministri et custodes auctoritate regulae et potestate ex eorum regula eis data ipsum deposuerunt et amoverunt, quantum in eis est, ab officio memorato, inhibentes eidem, ne deinceps se audeat gerere pro generali ministro, ac etiam praecipientes eidem auctoritate praedicta, ut sigillum officii, libros et res alias ad ordinem pertinentes reddat et restituat ac mittat generali ministro, qui hodie eligetur ». Haec verba dicti instrumenti confecti dicta die. — Qua die etiam dictum fr. Geraldum Odonis in suum ministrum elegerunt, postquam dicti fratres Geraldus et sui sequaces approbaverunt processus factos per dictum dominum Ioannem contra praefatum fratrem Michaelem et alios, qui dictae appellationi interpositae per dictum fr. Michaelem adhaeserunt, et mandaverunt, quod nullus ipsis fratribus vel eorum alicui seu eis adhaerentibus praestaret auxilium, consilium vel favorem, et etiam approbaverunt gesta et facta per dominum Ioannem et Bertrandum. — Ex praedictis autem pro parte dictae congregationis opponitur, quod dictus fr. Michael non debet haberi pro generali ministro dicti ordinis, sed dictus frater Geraldus, quia, ut ipsi dicunt, frater Michael iuste et legitime depositus fuit: primo per dictum dominum Ioannem, quem asserunt esse papam verum et legitimum, et gesta et facta per eum valida et iusta fuisse et esse; secundo, quia, ut dicunt, etiam ex abundanti et ad cautelam ex potestate eis data per regulam b. Francisci ipsum fr. Michaelem deposuerunt ab officio generalis ministerii. Pro parte etiam eorum allegatur, quod appellatio interposita per dictum fr. Michaelem suo nomine et dicti ordinis non tenet, quia ut dicitur papa superiorem non habet et ideo a gestis per eum appellari non potest, quare de eius gestis nullus iudicare potest (XI, 9 ult. cap. Cuncta per mundum cum similibus). Quaeritur igitur, utrum dicti processus facti tam per dictum dominum Ioannem quam per dictam congregationem tam circa depositionem dicti fratris Michaelis quam circa electionem dicti fratris Geraldi quam circa praedicta alia et eorum occasione sint censendi nulli et nullius valoris et momenti. Et ad evidentiam praedictorum, ut dilucidius haec materia omnibus pateat, cum quaeritur de gestis per papam, utrum teneant, distinguendum est secundum iura: quia aut quaeritur de gestis per papam circa ius ecclesiasticum mere positivum aut de gestis per eum circa fidem et bonos mores sive tangentibus ius divinum. In primo casu, cum quaeritur de gestis per eum tangentibus mere ius positivum ecclesiasticum, distinguendum est, quia aut quaeritur de potestate absoluta aut de potestate ordinata. Cum agitur de gestis per eum circa ius ecclesiasticum mere positivum ex potestate absoluta, ut puta, quia ex certa scientia et de plenitudine potestatis causa cognita volens tollere ius tale positivum sive derogare eidem habita mentione de ipso iure: tunc tenent gesta per eum, quia potest tale ius tollere sive eidem derogare, quia legibus solutus est (ff. de legibus l. Princeps). Et sic locum habet, quod dicitur, quod papa potest supra ius positivum dispensare et illud tollere (extra de concessione praebendarum cap. Proposuit) et privilegium in praeiudicium aliorum dare (XII, q. 2, cap. Bonae rei) et sententiam invalidam confirmare (III, q. 6, cap. Hoc quippe, et notatur IX, q. 2, cap. Nullus). Et sub hoc intellectu dicitur, quod papa omnes iudicat et ipse a nemine iudicatur; et sic loquuntur iura (IX, q. ult. cap. Episcopo et cap. Patet et cap. Nemo et cap. Aliorum et cap. Facta et XL di. cap. Si papa). Et quod non appellatur ab eo, quia superiorem non habet, et sic loquitur cap. Cuncta (IX, q. ult.) superius allegatum, et quod non subiacet conciliis (extra de electione cap. Significasti). Et hac potestate absoluta, quae plenitudo dicitur potestatis, non intelligitur papa uti, nisi, ut praedictum est, expressam de hoc faciat mentionem, quod ius velit tollere et eidem ex certa scientia derogare (extra de officio et potestate cap. Ex parte tua in textu et in glossa). — Si vero agitur de gestis per papam ex potestate ordinata, ex qua semper intendit et vult procedere et debet iura servare, tunc non tenent gesta sive facta per eum contra ius. Unde, si rescriptum vel mandatum aut processus sui emanarent contra ius, non tenent nec est ei obediendum, ut expresse habetur et notatur extra de aetate et qualitate ordinandorum (cap. Eam te in textu et glossa) et extra de rescriptis (cap. Si quando in textu et glossa et cap. Cum adeo XXV, q. 2, cap. Ut damnosa et cap. Rescripta et cap. de precibus Imperatorum off. l. Quoties et l. Rescripta). Et secundum hanc potestatem nusquam per suum mandatum vel rescriptum intendit nec potest iuri alteri derogare (extra de officio et potestate iudicum deleg. cap. Super eo, et ff. Ne quod in loco publico fiat 1 § Si quis a principe, et XXV, q. 2, cap. De ecclesiasticis in textu et glossa). Unde non licet papae praedium ecclesiae alienare (XII, q. 2, cap. Non liceat), quia, licet legibus sit solutus, tamen secundum iura agere debet (ff. de legibus l. Princeps et cap. de legibus l. Digna vox, et XCIX di. § Ecce); et ibi notatur, ex eo quod papa facit vel concedit aliquid contra ius, praesumitur per obreptionem obtentum, ut notatur extra de translatione episcoporum cap. ult. in glossa (super verbo Cum postulatio). Et a sententia sive rescripto principis per obreptionem emanante appellari sive provocari potest, quia non adversus principem, sed adversus obreptionem intelligitur provocatum (ff. quando appellatio fit et intra quae tempora l. 1 primo responso et II, q. 6, cap. Biduum circa finem), et vel ipse debet suum errorem revocare vel eius successor (XXXV, q. 9, § His ita respondetur, et cap. Quod quis et cap. Veniam et cap. Sententiam et cap. Gregorii). — Et de hac duplice potestate papae absoluta et ordinata notat Hostiensis in apparatu extra de excessibus praelatorum cap. Sicut uni. In secundo vero casu, cum quaeritur de gestis per papam circa fidem vel bonos mores sive ius divinum: in his subiacet papa legi divinae et statutis sanctorum, quia non potest ex aliqua potestate contra ea facere, sed, quod determinatum est a lege divina sive a sanctis patribus, tenetur firmiter observare et inviolabiliter custodire (ut patet expresse XXV, q. 1: « Sunt quidam dicentes, Romano pontifici semper licuisse novas condere leges, quod nos non solum non negamus, sed etiam valde affirmamus. Sciendum tamen summopere est, quod novas leges condere potest, unde evangelistae aliquid nequaquam dixerunt; ubi vero aperte Dominus vel eius apostoli et eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt, ibi non novam legem Romanus pontifex dare potest, sed potius, quod praedicatum est, usque ad animam et sanguinem confirmare debet. Si enim, quod docuerunt apostoli et prophetae, destruere (quod absit) niteretur, non sententiam dare sed magis errare convinceretur ». Haec ibi). Et etiam contra statuta patrum condere aliquid vel mutare, nec huius quidem sedis potest auctoritas (« apud nos non in convulsis codicibus vivit antiquitas, cui decreta patrum sanxere reverentiam » cap. Omne et cap. Prima salus et cap. Satagendum; ibi). Quibus etiam nos subditos esse sacrae scripturae praecipiunt, nec in his papa potest suorum praedecessorum statuta destruere (XXV, q. 2, cap. « Si ea destruerem, quae antecessores nostri statuerunt, non constructor sed eversor iuste comprobarer », et in cap. Imputato). Et in his papa subiacet conciliis, unde, quod semel synodus pro veritate catholica et apostolica promulgavit, non potest retractare (XXIV, q. 1, cap. Maiores); et quod papa in hiis subiaceat conciliis nec contra ordinata in conciliis possit facere, probatur XV di. cap. Sicut sancti (in textu et glossa) et cap. Sancta Romana. Unde papa non possit statuere vel dispensare, quod religiosi, qui voverunt vivere sine proprio, haberent proprium (extra de statu monach. cap. Cum ad monasterium in fine), nec contra statum universalis ecclesiae (XXV, q. 1, cap. Memor et XXV, q. 1, cap. Quae ad perpetuam in textu et glossa et XIX, di. § Hoc autem). Immo si papa aliquid contra hoc statueret, foret sicut haereticus ab omnibus catholicis repudiandus (XIX di. cap. Anastasius), ubi glossa or. super verbo Concilio dicit sic: « Videtur ergo, quod papa tenetur requirere concilium episcoporum; quod verum est, ubi de fide agitur, et tunc synodus maior est papa, sicut maior est Orbis Urbe » (XCIII di. cap. Legimus). Immo si papa recedit a fide sive facit contra fidem catholicam, est depositus (XL di. Si papa in textu et glossa) et minor est quocunque catholico. Unde non potest aliquem catholicum excommunicare, cum quilibet catholicus eo sit superior, nec etiam aliquem haereticum, quia aequalis est sibi (ut probatur XXIV, q. 1, § Si autem circa finem et in cap. Acacius, et ibi notatur plene in glossa). His igitur ad evidentiam dicendorum praemissis, pluribus rationibus ostenditur evidenter, quod sententia depositionis sive amotionis ab officio generalis ministerii et ceteri processus per dictum dominum Ioannem contra praefatum fratrem Michaelem prolati ac institutio dicti vicarii ordinis facta per ipsum dominum Ioannem et omnia gesta per dictam congregationem fratrum tam in deponendo ipsum fratrem Michaelem quam in eligendo praefatum fratrem Geraldum in generalem ministrum et ceteris aliis nullius fuerunt et sunt roboris et momenti. Prima ratio sic sumitur. Certum est, quod mandatum sive sententia et processus papae etiam legitimi et catholici ex falsis causis (sive tacita veritate et expressa falsitate) prolati non habent roboris firmitatem (ut probatur extra de rescriptis cap. Si quando in textu et glossa et cap. Cum adeo, et de sent. et re iudi. cap. Cum olim, et XXXV, q. 9, cap. Veniam in textu et glossa et ff. de natalibus restituendis l. 2, et extra de procura. cap. In nostra), nec litteris papae, quae veritate tacita processerunt, est obediendum (extra de aetate et qualitate ordinand. cap. Eam te in textu et glossa); sed dicti processus facti per dictum dominum Ioannem tam in deponendo sive amovendo dictum fratrem Michaelem ab officio generalis ministerii et eum diffamando quam in constituendo praefatum dominum Bertrandum de Turre vicarium dicti ordinis, ut superius est ostensum, fuerunt ex falsis causis (sive tacita veritate et expressa falsitate) et etiam ex abrupto sine causae cognitione prolati et in maximum praeiudicium et gravamen dictae universitatis fratrum Minorum, quae in capitulo generali Bononiae celebrato dictum fratrem Michaelem generalem ministrum tanquam sufficientem et idoneum approbavit et confirmavit, etiam post illa, quae in dicto processu dicti Ioannis falso asseruntur ipsum generalem ministrum in favorem haereticorum perpetrasse et propter huiusmodi favorem ipsum ad curiam vocatum; maxime enim derogatur et praeiudicatur dictae universitati fratrum, cum infertur, quod ipsa universitas hominem a fide dignis delatum de crimine haeresis et citatum sive praeventum pro tali crimine, sicut dicitur in dicto processu, approbavit et confirmavit in suum generalem ministrum, et sententia lata in praeiudicium universitatis, quae fungitur vice minoris (C. de iure rei publicae l. Rem publicam), ex falsis allegationibus nulla est (cap. Si ex falsis alleg. per totum et ibi notatur). Ergo huiusmodi depositio sive amotio a dicto officio generalis ministerii et constitutio dicti vicarii nullam habuerunt roboris firmitatem, etiam si ipse fuisset verus et catholicus papa, et per consequens, quicquid secutum est ex eis vel ob id, scilicet mutatio praedicti termini de capitulo generali ad formam regulae praedictae Parisiis celebrando et ordinatio facta per dictum dominum Bertrandum se dicentem vicarium dicti ordinis, quod ministri et custodes se congregarent Parisiis in proximo futuro capitulo Pentecostes ad alium generalem ministrum eligendum, et institutio et destitutio ministrorum, custodum et aliarum personarum facta per dictum dominum Bertrandum; nam, quicquid factum est per surreptionem, non valet (extra de offi. vica. cap. Tua nobis in textu et glossa). Et si principale non tenet, nec, quae sequuntur ex eo, tenent (extra de fid. insti. cap. Inter dilectos et cap. de legi. l. Non dubium et ff. de regulis iur. l. Cum principaliter cum similibus). Secunda ratio sic sumitur. Certum est, quod in regula beati Francisci per sanctam Romanam ecclesiam approbata et confirmata, ad cuius observantiam universi fratres dicti ordinis ex voto suae professionis inviolabiliter astringuntur, statuitur et dicitur (cap. 8) in haec verba: « Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere in generalem ministrum et servum totius fraternitatis, et ei teneantur firmiter obedire; quo decedente electio successoris fiat a ministris provincialibus et custodibus in capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum: et hoc semel in tribus annis vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto ministro generali fuerit constitutum. Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum, praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur fratres praedicti, quibus electio data est, in nomine Domini sibi alium eligere in custodem ». Haec verba dictae regulae. Et sanctae Romanae ecclesiae concilium generale in decretali Exivi de Paradiso in libro VII decretalium inserta, verba dictae regulae declarans, diffinit (cfr. supra p. 85) in haec verba: « Nos volentes, ipsos posse clare et secure procedere in omnibus factis suis, declaramus, statuimus et etiam ordinamus hac constitutione in perpetuum valitura, ut, cum alicui provinciae de ministro fuerit providendum, ipsius ministri electio penes capitulum provinciale resideat, quam idem capitulum sequenti die, qua fuerit congregatum, facere teneatur; ipsius autem electionis confirmatio ad ministrum pertineat generalem », et infra: « Ceterum, si capitulum memoratum die praedicta ministrum eligere praetermittat, ex tunc ministri provincialis provisio ad generalem ministrum libere devolvatur »; et infra: « In destitutione vero dictorum ministrorum provincialium servari volumus, quod super hoc in dicto ordine fuit hactenus observatum. Ceterum, si contingeret eosdem ministros generali ministro carere, per vicarium ordinis fiat super hoc, quod fuerat faciendum per eumdem ministrum, usquequo provisum fuerit de generali ministro. Porro, si quid de huiusmodi provinciali ministro secus forte attentari contingerit, illud ipso facto sit irritum et inane ». Haec verba dicti concilii generalis ecclesiae sacrosanctae. Ex quibus verbis clare patet, quod electio provincialis ministri pertinet ad provinciale capitulum et confirmatio ad generalem ministrum et quod aliquis vicarius dicti ordinis, quantumcumque canonice et legitime constitutus, non potest in aliqua provincia aliquem ministrum instituere sive eidem provinciae de provinciali ministro providere, nisi cum duo copulative concurrunt, scilicet quod provinciale capitulum negligit eligere ministrum provincialem et ordo caret generali ministro. Et cum hactenus in dicto ordine fuerit observatum, quod ministri provinciales solummodo per generalem ministrum cum discretorum fratrum consilio et causa cognita et probata ab ipsorum officio destituuntur et amoventur, et cum etiam per decretalem Exiit qui seminat in libro VI insertam per dictum generale concilium approbatam constet, quod custodes illi, qui ad generale capitulum transmittuntur et electioni generalis ministri intersunt, ab aliis custodibus eligantur, patet secundum formam iuris et dicti generalis concilii, quod vicarius dicti ordinis nullam habet potestatem deponendi sive amovendi provinciales ministros vel constituendi custodes ituros ad capitulum generale ordinis antedicti. Certum est etiam, quod, si quis a papa etiam catholico et legitimo impetravit litteras tali iuri sive concilio generali contrarias, non valent tales litterae, nisi de ipso iure sive concilio in ipso rescripto fiat specialis mentio (ut expresse patet extra de causis monachorum cap. Ex parte tua in textu et glossa ordinaria et extra de rescriptis cap. Nonnulli et in praeallegato cap. Eam te extra de aetate et qualitate ordinandorum). Unde, si aliqui religiosi vel alii impetrant litteras a papa super confirmatione prioratus sive alterius administrationis in religione, non tenent tales litterae et praesumuntur subreptitiae (ut expresse patet extra de confirmatione utili vel inutili cap. Ad vitam et cap. Porrecta in textu et glossa). Sed constat, quod dictus dominus Bertrandus se vicarium asserens ordinis antedicti pro libito voluntatis contra formam iuris et concilii instituit et creavit ministros provinciales et custodes, qui in dicta congregatione fuerunt, et absque aliqua causa legitima probata ministros rite et secundum formam dictae regulae et dicti concilii generalis electos et confirmatos destituit et absolvit; et quod illi, qui fuerunt in dicta congregatione imo verius conspiratione facta Parisiis, fuerunt pro maiori parte per dictum dominum Bertrandum dicentem se vicarium ministri provinciales et custodes creati. Nam cum sint solummodo 34 ministri in toto ordine, de ministris legitime electis et institutis, qui erant in officio ministri tempore capituli generalis Bononiae celebrati, viginti defuerunt in congregatione ordinata et facta Parisiis in festo Pentecostes immediate sequenti per dominum Bertrandum, qui se vicarium ordinis auctoritate Iacobi de Caturco asserebat, scilicet minister Angliae, Hiberniae, Daciae, Alamaniae superioris, Saxoniae, Turoniae, Provinciae, Aquitaniae, Castellae, Aragoniae, Terrae Sanctae, Siciliae, Calabriae, Terrae laboris, Apuliae, Pennensis, s. Francisci, Marchiae [Anconitanae], Sclavoniae et Mediolanensis; et idem etiam creditur de multis aliis. De quattuordecim autem residuis ministris quattuor fuerunt per fratrem Michaelem generalem ministrum absoluti ex causis legitimis et cum magno consilio, scilicet ministri Ianuae, sancti Antonii, Bononiensis et Tusciae. Et sciendum, quod de his, quos frater Bertrandus instituit de facto, pluries sunt notorie et publice infames et de gravissimis criminibus accusati et confessi, sicut acta ordinis clare demonstrant: propter quod praedictus frater Michael gen. minister eos absolverat ab officiis ordinis, in quibus erant, et secundum eorum demerita aliis etiam poenis gravibus punierat; et hos tales promovit dictus dominus Bertrandus, ut ad quaecunque sibi grata praeberent assensum. Et ipse dominus Bertrandus impetravit a dicto domino Ioanne confirmationem dictarum institutionum et destitutionum ministrorum provincialium et custodum per eum contra formam dicti generalis concilii et iuris perperam attentatarum, nulla de dicto concilio nec de iure eligendi provinciales ministros pertinente ad capitula provincialia nec de iure institutionis dictorum custodum in ipsis litteris habita mentione. Ergo, quicquid factum fuit per dictam congregationem tam circa depositionem dicti fratris Michaelis quam circa electionem dicti fratris Geraldi quam circa alia nullius fuit roboris prorsus atque momenti, cum nec ipsa depositio nec ipsa electio nec cetera fuerint facta a maiori parte universitatis ministrorum et custodum rite et secundum regulam beati Francisci et formam dicti concilii generalis institutorum. — Nec in generali commissione vicariatus venire potest talis amotio et destitutio et collatio administrationis huiusmodi (extra de offi. vica. cap. Licet, cap. Cum in generali libro XVI) nec in generali commissione etiam facta per papam catholicum et legitimum venit nec venire potest, ut talis commissarius sive delegatus a papa possit aliquos suo iure contra concilia sive iura privare, quia contra iura dispensare et contra concilia agere solummodo est sedi apostolicae reservatum, cum ex certa scientia et de iure ipso sive concilio habita mentione expresse dispensat (IX, q. 3. Per principalem et extra de concessione praeben. cap. Proposuit). Unde talia in generali commissione non veniunt (extra de officio legati cap. Quod translationem, et XVII di. cap. Huic sedi in textu et glossa). Et licet papa generaliter committat alicui quaestionem aliquam terminandam appellatione remota, tamen non est suae intentionis nec intelligi debet aliquid in tali commissione venire, per quod iuri alterius praeiudicium generetur (extra de officio et potestate iudicis delegati cap. Super eo in textu et glossa et de officio ordinarii cap. Licet et extra de decimis cap. Ex multiplici et de rescrip. cap. Ad aures). Impetrando etiam confirmationem institutionum et destitutionum factarum ipse dominus Bertrandus per consequens fateri videtur, se non potuisse tales institutiones et destitutiones facere (extra de offi. et potest. iudi. dele. Cum super abbatia). Tertia ratio sic sumitur. In dicto instrumento depositionis, si sic dici potest, per dictam congregationem de dicto fr. Michaele factae dicitur sic: « Praedicti ministri et custodes, asserentes praedictum fratrem Michaelem legitime fuisse depositum a praefato domino Ioanne, nihilominus ex abundanti et ad cautelam et ad eius malitiam convincendam, qua se audet erigere, ut abutatur dicto officio contra voluntatem et praeceptum dicti domini papae et contra totius ordinis voluntatem, qui ipsum reputat iusto depositum a praedicto domino papa, ex potestate ex eorum regula eis data et ipsum deposuerunt et amoverunt, quantum in eis est, ab officio memorato ». Ex quo patet, quod ipsi quasi iudices, scilicet ex potestate, quam sibi asserunt per regulam traditam, deposuerunt eundem tanquam abutentem dicto officio. Ex quibus verbis sic arguitur: certum est, quod, ubi plures habentes iurisdictionem sive potestatem aliquam deponendi vel amovendi ab officio procedunt ad ipsam depositionem vel amotionem cum non habentibus aliquam potestatem sive iurisdictionem, quicquid per eos agitur, nullius est momenti (ut probatur expresse extra de offic. et potest. iud. deleg. cap. Cum super abbatia). Sed dato sine praeiudicio, quod illi, qui fuerunt in dicta congregatione, fuissent pro maiori parte rite et secundum formam regulae et dicti concilii in ministros et custodes instituti, quod falsum est, tamen constat, quod ad dictam depositionem processerunt cum illis, qui nullam habebant auctoritatem neque potestatem deponendi, quia fuerunt tantum per dictum dominum Bertrandum contra formam dicti concilii, ut dictum est superius, instituti: ergo dicta depositio nullius fuit roboris vel momenti. — Praeterea constat ex praedictis, quod dicta depositio fuit in falso fundata et ex falso promulgata, cum dicatur in ea, quod ipsum deponunt ab officio memorata pro eo, quia, ut dicunt, abutitur dicto officio contra voluntatem dicti ordinis, qui ipsum reputat iuste depositum a praedicto papa, et quia fuit iuste depositus. Quorum quodlibet ex praedictis et infrascriptis convincitur esse falsum. Constat autem, quod illud, quod ex falsa causa gestum et in falso fundatum, non habet roboris firmitatem, ut in iuribus superius in prima ratione allegatis probatur et ostenditur evidenter. Cum ergo pateat ex praedictis, quod depositio, quam dicta congregatio asserit per dictum dominum Ioannem iuste factam et etiam se fecisse ex auctoritate et potestate, quam dicit sibi a regula traditam, nullius fuerit momenti: per consequens sequitur, quod electio per ipsam congregationem attentata de dicto fratre Geraldo nullius fuit momenti, quia non potest aliquis eligi vel institui in locum eius, qui non est legitime destitutus (extra de renunciat. cap. ult. in textu et glossa). — Quarta ratio sic sumitur. Certum est, quod circa electionem generalis ministri faciendam est tradita certa forma per sedem apostelicam, videlicet quod fiat a ministris et custodibus legitime electis in provincialibus capitulis et confirmatis per generalem ministrum et quod fiat in capitulo in festo Pentecostes et in loco et in tempore constituto a generali ministro, salvo tamen, quod, si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum, generalem ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, alium sibi eligere in custodem. Et constat, quod apparuit universitati ministrorum provincialium et custodum, generalem ministrum esse sufficientem, et ipsum Bononiae confirmaverunt et ordinarunt cum beneplacito ipsius, quod futurum generale capitulum ad triennium tunc proxime futurum celebraretur Parisiis; et dictus generalis constituit, quod ad ipsum terminum triennii ipsum capitulum celebraretur Parisiis, ut supra dictum est. Et certum est, quod hanc formam traditam a sede apostolica et regula ac concilio nullus potest immutare, nisi solus papa verus et catholicus, cum ex certa scientia, habita mentione expressa de regulae statuto et concilio generali, formam huiusmodi mutaret; alias etiam immutatio facta per papam non habita mentione expressa de regula ac concilio non teneret, ut in praealleg. cap. extra de cap. monach. cap. Ex parte in textu et glossa et de confirmatione utili vel inutili cap. Porrecta et superius in secunda ratione est ostensum. Unde dictus dominus Bertrandus non potuit hanc formam immutare, quia a forma data per sedem apostolicam nullus inferior potest recedere et, quicquid contra formam datam a canone fit, nullius est momenti (extra de electione cap. Quia propter et cap. de iure fisci l. Certa forma l. X cum similibus). Cum igitur ipse dominus Bertrandus hanc formam immutaverit, quia mandavit, quod capitulum celebraretur in festo Pentecostes tunc sequenti, et novos ministros de facto et minus legitime et contra formam dicti concilii generalis instituit et legitime institutos destituit de facto ac mandavit et ordinavit, dictam congregationem fieri ad hunc finem sive effectum, scilicet ut novum generalem eligerent, cum assereret dictum fratrem Michaelem iam depositum per dictum dominum Ioannem, unde secundum ipsius domini Bertrandi ordinationem et mandatum non permittebatur in potestatc dictae congregationis videre, utrum dictus frater Michael esset sufficiens ad servitium et communem utilitatem fratrum, et eum amovere, si necessitas indicabat eisdem, quod alium eligerent ipso habito pro deposito iuste ab officio generalis ministerii; et cum etiam illi, qui fuerunt in dicta congregatione, non venerint nec intenderint ad hunc finem et effectum, ut, si appareret eis, quod dictus generalis non esset sufficiens, de alio providerent, sed ad hunc finem et effectum, ut ipso praecise habito pro deposito iuste alium eligerent, sicut patet manifeste ex verbis eorum in dicto instrumento positis, sequitur manifeste, quod dictum capitulum regulae non potuit in eis sibi locum aliqualiter vindicare: et quicquid actum fuit per eos tam in deponendo dictum fratrem Michaelem quam in eligendo dictum fratrem Geraldum, nullius fuit momenti. Quinta ratio sic sumitur. Certum est de iure, quod electio, quae fit ab universitate (capitulo sive collegio) exclusis sive contemptis illis, qui dictae electioni debent interesse, nullius est momenti; et intelliguntur excludi sive repelli, vel cum repelluntur vel cum non vocantur (sicut expresse probatur LXIII di. cap. Obeuntibus in textu et glossa or. extra de arbitris Cum olim de electione cap. Venerabilem); vocandi enim sunt absentes quantumcumque remoti, si vocari commode possunt (extra de electione cap. Quod sicut et notatur VII q. 1 cap. Factus est in glossa). Secundum etiam statuta et consuetudinem dicti ordinis approbatam vacante ordinis generali ministro per ministrum provincialem ad hoc deputatum vel vicarium mandatum est omnibus ministris, quibus mandari potest, ut conveniant in festo Pentecostes in capitulo generali in loco, ubi ordinatum fuerat per generalem ministrum capitulum celebrari. Sed constat, quod dictus dominus Bertrandus vel minister provincialis aliquis nusquam vocaverunt illos ministros, qui interesse debebant electioni generalis ministri, si qua de iure facienda fuisset, imo ipse dominus Bertrandus de facto ipsos exclusit, eos absentes et non citatos nec vocatos absque causa legitima contra iura et canonicas sanctiones et consuetudines approbatas dicti ordinis de facto privando sive destituendo et alios minus idoneos in locum eorum de facto, cum de iure non posset, instituendo. Ergo dicta electio facta de dicto Geraldo per dictam congregationem nullius fuit momenti. — Igitur sine praeiudicio praesupposito hoc falso, quod dictus dominus Ioannes fuisset et esset verus et catholicus papa et pro vero et catholico papa habendus, tamen adhuc in hoc casu ex praedictis quinque rationibus probatur et ostenditur evidenter, quod depositio facta de dicto fratre Michaele et electio facta de dicto fratre Geraldo nullius fuit momenti. Sexta ratio sic sumitur. Certum est, quod papa in his, quae pertinent ad fidem catholicam, subest conciliis, ut patet per iura superius allegata (XV di. Sicut Sancti in textu et glossa et XIX di. Anastasius in textu et glossa super verbo concilio, et per id, quod legitur et notatur XL di. Si papa). Et, si papa deviat a fide catholica, minor est quocunque catholico (XXIV, q. § Item cum Dominus et in cap. Acacius in glossa or. plene traditur et notatur). Unde patet, quod, ubi dicitur, papam contra fidem fuisse et in fidei catholicae praeiudicium aliquem seu aliquos gravasse, potest per ipsos gravatos ab eo provocari et appellari, ut superius est probatum, et concilium generale habet de tali appellatione in dubio cognoscere et diffinire. Et certum est, quod per appellationem interpositam eximitur appellans a potestate et iurisdictione illius, a quo appellavit (ut patet per id, quod legitur et notatur extra de appellationibus cap. Proposuit in textu et glossa), et appellatione pendente non potest in praeiudicium appellantis aliquid innovari (II q. 6, cap. Appellatione, et ff. nil innovari appellatione pendente l. 1); et is, ad quem appellatum est, habet de tali appellatione cognoscere, et non is, a quo appellatum est (extra de appellati. cap. Ut debitus et cap. Cum speciali). Si enim is, a quo appellatur, possit de tali appellatione cognoscere in causa, papa ius sibi diceret, quod esse non potest (XXIII q. 4, cap. Inter querelas, et q. 5, cap. de occidendis, et IV q. 4, cap. 1, et cap. Ne quid in causa papa iudicet vel ius sibi dicat per totum). Sed constat, quod praefatus generalis minister suo et dicti ordinis nomine appellavit a dicto domino Ioanne, ex eo, quod praefatus dominus Ioannes pronunciavit et asseruit pluries, determinationem et assertionem fidei catholicae fuisse haereticam, quam totum capitulum dicti ordinis olim apud Perusium congregatum fecit et per patentes literas universis christifidelibus destinavit, firmiter asserens, quod Christus et apostoli viam perfectionis ostendentes iure proprietatis non habuerunt aliquid in speciali, nec in communi, prout sancta Romana ecclesia in decretali Exiit qui seminat § Porro profitetur; et quia dictus minister generalis praefato domino Ioanni zelo fidei et ordinis in faciem contradixit, ipse dictum generalem ministrum in sua curia detinuit et arrestavit et eidem graviter comminatus fuit: de qua appellatione facta et interposita Avinione infra X dies a tempore dicti gravaminis sibi et toti ordini praedicto illati factum fuit publicum instrumentum. Et constat, quod post et contra dictam appellationem et ea pendente dictum fratrem Michaelem ab officio generalis ministerii de facto amovit sive deposuit et absolvit et dictum dominum Bertrandum vicarium dicti ordinis constituit, qui eius auctoritate mandavit, quod dicta congregatio fieret Parisiis in termino supradicto et quod per ipsam congregationem procederetur ad electionem alterius ministri generalis, et quod fratres, qui iverunt Parisios, principaliter et per se ex dicto mandato moti et dictae depositioni et absolutioni factae totaliter inhaerendo et se in ipsis fundando ipsum fr. Michaelem deposuerunt et ad electionem dicti fr. Geraldi processerunt. Quod etiam aperte patet, cum dicunt in instrumento: « nihilominus ad cautelam et ad eius convincendam malitiam, qua se audet erigere, ut abutatur officio contra voluntatem et praeceptum domini nostri papae et contra totius ordinis voluntatem, qui ipsum reputat iuste esse depositum a domino nostro papa, ex potestate ex eorum regula eis data ipsum deposuerunt ». Ergo quicquid factum fuit tam per ipsum dominum Ioannem et praefatum dominum Bertrandum quam per dictam congregationem post et contra dictam appellationem, et quicquid ex eo vel ob id factum est in dicti appellantis praeiudicium, nullius fuit momenti. — Septima ratio sic sumitur. Certum est, quod omnis haereticus est omni potestate et ministratione privatus (XXIV, q. 1 Didicimus omnes et in § Si ergo et in § Si autem et in § His authoritatibus et in § Item cum dominus, ibi liquido constat) et est ipse iure damnatus et excommunicatus per sententiam sacri concilii generalis (extra de haereticis cap. 1 Excommunicamus itaque et 2 Excommunicamus et cap. Ad abolendam) et omni actu legitimo privatus (cap. de haereticis l. Manichaeos et in dicto cap. Excommunicamus itaque): unde quicquid agit haereticus tanquam praelatus sive per modum iurisdictionis et potestatis, nullius est momenti (VII, q. 1 cap. Factus et cap. Novatianus); et ideo omnis sententia depositionis vel damnationis per eum vel eius auctoritate prolata et omnis commissio per eum facta et omne mandatum per eum et eius auctoritate factum nullius sunt momenti, sicut omnis ordinatio et electio facta de haeretici mandato et eius auctoritate vel vice nullius est momenti (extra de scismaticis cap. 1); et quod sequitur ab eo vel ob id, quod factum est contra legem, nullius est momenti (C. de legibus 1. Non dubium). Gesta enim per illum sive illos vel eorum auctoritate, qui non habent de iure potestatem sive iurisdictionem, nullius sunt valoris ipso iure (extra de officio vicar. cap. Tua nobis in textu et glossa, cap. Si a non competente iudice l. ult. et per totum, et XI, q. 11, cap. penult.). Sed constat, quod praefatus dominus Ioannes, ex quo tria statuta haereticalia fecit et per mundum publice promulgavit (quorum primum incipit: Ad conditorem canonum, secundum: Cum inter nonnullos, tertium: Quia quorundam), in quibus doctrinam evangelicae et apostolicae perfectionis, quam Christus et apostoli verbo et exemplo docuerunt et sancta Romana ecclesia tenet et firmiter docet esse tenendam, iudicavit haereticam et haereses contentas in ipsis statutis haereticalibus post appellationes tam pro parte dicti ordinis quam per regem Romanorum contra huiusmodi haereses interiectas publice et notorie ac pertinaciter defendit, fuit et est censendus haereticus notorius et manifestus (extra de verbor. sign. cap. Super quibusdam) et ipso facto fuit excommunicatus (ut legitur et notatur expresse XXIV, q. 1, cap. Acacius in textu et glossa) et damnatus: ita quod nullo modo fuit sibi obediendum (XIX di. cap. Anastasius 2), et quod gessit, non tenuit; et omnes sibi consentientes in huiusmodi haeresi sunt haeretici, ut legitur et notatur 25, q. 1, cap. Quae ad perpetuam. Et etiam evidenter et plenissime ostenditur et probatur per iura et rationes introductas in appellatione contra dictum dominum Iohannem per dictum generalem ministrum interposita et in aliis allegationibus super his factis. Et etiam constat, quod ipse dominus Ioannes dudum est declaratus, denunciatus et publicatus haereticus per sententiam latam per dominum imperatorem de consensu cleri et populi Romani. Et constat, quod ipse dominus Iohannes haereticus manifestus post et contra dictam appellationem, damnationem et publicationem dictum fr. Michaelem generalem ministrum ab officio generalis ministerii de facto deposuit sive amovit et dictum dominum Bertrandum vicarium instituit; et quod ipse dominus Bertrandus auctoritate commissionis vicariatus sibi factae per dictum haereticum manifestum mandavit, quod dicta congregatio fratrum fieret Parisiis in termino supradicto ad hunc effectum, ut ipsi fratres alium generalem ministrum eligerent in locum dicti fratris Michaelis, quem asserebat in suis litteris iuste et rite per dictum dominum Ioannem depositum sive privatum officio generalis ministerii; et quod illi fratres propter dictum mandatum auctoritate haeretici factum Parisiis se congregarunt, alias hoc non facturi nisi ex ordinatione praedicta; et quod ipsi fratres, qui se ibidem congregaverunt, principaliter per se ex dicta ordinatione et depositione moti et dictae depositioni sive privationi factae per dictum haereticum et ipsius processibus et commissioni vicariatus totaliter inhaerendo et in ipsis ut praedictum est se fundando ad dictam electionem fratris Geraldi de facto processerunt. Ergo necessario sequitur, quod dicta depositio facta de dicto fratre Michaele et dicta commissio vicariatus et mandatum factum per eum, quod fratres convenirent Parisiis, et ipsa congregatio, et quicquid factum fuit per ipsam congregationem tam in deponendo de facto dictum fratrem Michaelem, ex eo quod abutebatur dicto officio contra voluntatem et praeceptum dicti domini Ioannis, quam in eligendo dictum fratrem Geraldum quam in aliis et quicquid sequutum fuit ex eis vel ob id, nullius fuerint roboris vel momenti. Octava ratio sic sumitur. Certum est, quod omnes fautores et defensores haereticorum et eis adhaerentes et praebentes auxilium, consilium et favorem sunt ipso iure et facto excommunicati et omni officio et beneficio ac dignitate et actu legitimo privati. Unde nec eligere nec eligi possunt (extra de haer. cap. Excommunicamus § Credentes et cap. Sicut ait et e lib. 6 cap. Quicumque et de sent. excomm. cap. Solet in fine); nec tales excommunicati possunt aliquem deponere (XXIV q. 1 Audivimus et § Si autem et extra de sent. et re iudic. cap. Ad probandum). Sed constat, quod isti fratres iverunt ad dictam congregationem et eam fecerunt de mandato dicti haeretici (scientes, iam per dictum generalem ministrum appellantem nomine totius ordinis fore appellatum contra eum tanquam contra haereticum manifestum et ipsum dominum Ioannem fore haereticum publicatum et denunciatum pro tribus dictis haereticalibus statutis per eum per mundum publice divulgatis) sive de mandato dicti domini Bertrandi commissarii ipsius haeretici asserentis ipsum generalem per ipsum haereticum fuisse depositum, et quod ipsam congregationem fecerunt etiam contra mandatum et praeceptum obedientiae dicti generalis mandantis eis per obedientiam salutarem quod ad ipsum mandatum haeretici sive eius commissarii nullatenus convenirent (cfr. supra not. ad n. 791). Et constat quod ipsi pseudo-fratres, qui in dicta congregatione fuerunt, gesta, facta et statuta per dictum haereticum approbaverunt et gesta et facta per ipsum generalem ministrum in favorem et defensionem fidei catholicae et professionis et regulae b. Francisci et ad impugnationem haeresum et errorum dicti haeretici reprobaverunt et etiam una cum dicto fratre Geraldo pronunciaverunt de facto, dictum generalem ministrum et socios et sibi adhaerentes incurrisse poenas processuum, quos dictus haereticus feeit contra ipsos generalem et socios et sibi adhaerentes, ut superius est ostensum: ex quibus manifeste convincitur, eos fuisse fautores, et defensores haeretici et haereticae pravitatis et eidem totaliter in suis erroribus adhaesisse, et ob hoc ipso iure et facto eos excommunicatos et omni actu legitimo et iure electionis activae et passivae privatos. Unde concluditur, quod, quicquid factum fuit per ipsam congregationem imo verius conspirationem tam in deponendo dictum generalem quam in eligendo dictum fr. Gerardum quam in aliis per eos gestis, nullius fuit omnino roboris et momenti et quod ipse frater Geraldus nullo modo dici potest generalis minister ordinis b. Francisci et quod a veris fratribus b. Francisci non potest eidem tanquam ministro generali ordinis b. Francisci absque animarum periculo obediri. Ex praedictis igitur patet, quod non obstat illud, quod pro parte dictae congregationis imo verius conspirationis opponitur, scilicet quod ipsi ex abundanti et ad cautelam ex potestate, quam dicunt se habuisse ex dicta regula, deposuerunt et deponere debuerunt dictum fratrem Michaelem ab officio generalis ministerii et elegerunt et eligere potuerunt dictum fratrem Geraldum in generalem ministrum, prout asserunt et affirmant. Et vero non obstat: primo, quia, ut dictum est, auctoritate et de mandato dicti haeretici congregatio facta fuit; unde non potuit dici capitulum generale, imo nullum fuit, et quicquid sequutum fuit ex eo, ut superius est probatum. Secundo, quia ad hunc effectum et finem mandatum fuit eis, quod se congregarent Parisiis, et ipsi se congregaverunt ad hoc, ut ministrum generalem eligerent in locum iam depositi et amoti; unde non habuerunt potestatem videndi nec cognoscendi, utrum dictus frater Michael esset sufficiens ad communem utilitatem et servitium fratrum, et sic amoverent eum, sicut requiritur ex verbis dictae regulae, cum conceditur universitati ministrorum habenti generalem ministrum, quod possint alium eligere, si ille, qui est minister, eis aliquo tempore insufficiens ad servitium et communem utilitatem fratrum videatur. Tertio, quod ipsi fuerunt fautores et defensores haeretici et haereticae pravitatis, adhaerentes eidem et gestis per eum et eum in suis haeresibus defendentes et foventes, unde fuerunt excommunicati: ergo nullus eorum potuit eligere nec eligi, imo omnes fuerunt active et passive privati electione, ut superius est probatum. Quarto, quod hoc falso sine praeiudicio supposito, quod dictus dominus Ioannes non possit dici haereticus, antequam esset per concilium generale de appellatione et contentis in ea causis definitum, tamen constat, quod generalis minister et sibi adhaerentes et ordo, quorum nomine appellavit, pendente ipsa appellatione fuerunt exempti a potestate et iurisdictione dicti domini Ioannis et cuiuslibet commissarii sui, ut superius est probatum. Unde non habent auctoritatem et potestatem pendente appellatione deponendi dictum generalem nec mandandi, quod capitulum generale congregaretur ad alium ministrum eligendum; et ideo dicta electio nulla fuit, quia attentata fuit de mandato nullam iurisdictionem habentis talia faciendi: et quia ipsa depositio et electio fuerunt post et contra dictam appellationem et in praeiudicium appellationis et appellantis attentatae. Quinto, quia ipsa depositio, quam dicunt se fecisse auctoritate dictae regulae, fuit facta ex falsa et erronea causa expressa in eo, cum dicant, quod deponunt eum ex potestate eis ex regula tradita, ex eo quod abutitur officio generalis ministri contra voluntatem et praeceptum domini nostri papae et contra totius ordinis voluntatem, qui ipsum reputat iuste depositum a praedicto domino papa: unde talis depositio, quae errorem intolerabilem continet, nulla est (XXIV, q. 1, § Hiis auctoritatibus). Sexto, quia dato, quod praedicta cessarent, constat tamen manifeste, quod in dicta congregatione non fuit maior pars ministrorum secundum formam regulae ac dicti concilii generalis institutorum, sed illi, qui ibi fuerunt, pro maiori parte fuerunt de facto instituti sive creati ministri per dictum dominum Bertrandum nullam habentem auctoritatem sive potestatem hoc faciendi et contra dictum concilium generale decernens irritum et inane, quicquid fit contra illud, ut superius est probatum. Septimo, quia, esto quod ibi fuisset maior pars legitimorum ministrorum, tamen non fuerunt vocati, sed exclusi et privati illi, qui debebant interesse de iure et qui erant legitime instituti. Unde non potuit dici capitulum, quia non fuit legitime convocatum nec congregatum, ut superius est probatum, ex eo quod fecerunt ipsam electionem contra prohibitionem sui superioris. Octavo, quia, cum depositio, si rite facta est, praesupponat, quod antea esset generalis minister, et quod ipse generalis minister antea mandasset per obedientiam omnibus ministris dicti ordinis, quod non convenirent nec irent ad capitulum ad terminum triennii per eum de voluntate generalis capituli celebrati Bononiae secundum regulam constitutum; et cum ipsi eorum superiorem asserant praefatum dominum Ioannem et per dictum dominum Ioannem sive eius auctoritate per dictum dominum Bertrandum, quem dicunt vicarium, praecise mandatum fuisset eis pure et simpliciter, quod novum ministrum eligerent in locum dicti fratris Michaelis depositi: sequitur, quod deponendo eum in omnem eventum fecerunt contra formam mandati superioris; electio autem facta contra mandatum sive interdictum superioris nulla est, ut patet per id, quod legitur et notatur extra de electionibus cap. ult. in glossa or. in fine glossae. Item fecerunt contra formam capituli regulae, ex quo capitulo dicunt se eum potuisse deponere, quia ipsum capitulum, ex quo dicunt se ipsum potuisse deponere, universitati ministrorum legitime institutorum habenti ministrum generalem concedit sub conditione scilicet, si viderint eum esse insufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, ut possint alium eligere: at ipsi expresse asserunt, eum legitime fuisse depositum per dictum dominum Ioannem; sed quia, ut dicunt, abutitur dicto officio contra voluntatem et praeceptum praefati domini Ioannis et etiam voluntatem totius ordinis, qui ipsum reputat iuste depositum, ideo eum deponunt. Unde tam ex dicto quam ex causa dicti ipsorum patet, quod ipse non erat minister, et quod ordo carebat ministro secundum eorum confessionem et assertionem; et ideo non pertinebat ad eos videre, an esset insufficiens minister ad communem utilitatem et servitium fratrum, et sic dictum capitulum regulae in dicto casu non poterat sibi locum aliquem vendicare, quia minister, qui non est, absolvi sive deponi non potest, ut probatur per id, quod legitur et notatur extra de desponsatione impuberum cap. Ad dissolvendum; sicut et collegio, quod non est, privilegium dari non potest (extra de ecclesiae aedifi. cap. Audientiam); et testamentum, quod non est, rumpi non potest (ff. de iniusto, rupto et irrito testamento l. Nam et si sub conditione); nec ante iuris ratio quam persona quaerenda est (ff. de iure locum l. Quidam referant § 1). Et sic prius debuit haberi sive quaeri minister, quem deponere et amovere possent, quam quaereretur, utrum de iure eum amovere seu deponere possent.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156007 (bullarium-franciscanum-4094), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156007 (mise à jour : 26/01/2021).