Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Excommunicat solemniter (in coena Domini) Michaelem de Caesena olim ministrum generalem ord. Min.1
-
1329, aprilis 20 (in coena Domini), Avinione.
-
1329
-
Ad perpetuam rei memoriam.
Ad nostri apostolatus auditum etc. ut supra n. 716 usque duximus innodandos. Sane quia praefatus Michael hiis non contentus, venenum, quod corde occultum diu tenuerat, evomere publice velut in sensum datus reprobum non formidans, ad civitatem Pisanam, quae per eundem Ludovicum de Bavaria (iure, si quod sibi ex electione discordi, quae de ipso in regem Romanorum facta dicebatur fuisse, quomodolibet competebat, iustitia exigente privatum) tyrannice tenebatur, non expavit dirigere gressus suos, ubi cum eisdem Ludovico et Petro de Corbario haereticis, scismaticis et rebellibus conversans continue ipsosque in suis haeresibus, erroribus et dampnatis scismatibus fulciens ac praestans eisdem adversus Deum et ecclesiam ipsam veritatemque catholicam auxilia, consilia et favores, nonnulla erronea et haereticalia contra constitutiones et declarationes sedis apostolicae, praesertim contra illam, quae incipit Cum inter, scribere ac dogmatizare in diversis locis publice, sicut fama seu potius infamia publica notoriat ac per eadem scripta et quorundam etiam depositiones testium receptorum super hoc nobis et eisdem fratribus constitit evidenter, praesumpsit, pertinaciter asserendo catholica, quae dicta constitutio haeretica, et haeretica, quae constitutio eadem catholica declaravit,a per quae utique se reddidit de dictis haeresis et scismatis aliisque diversis criminibus respersum, immo etiam ut haeresiarcham manifeste convictum, satagens per suas falsas, erroneas et haereticales doctrinas et dogmatizationes huiusmodi, quas verbis et scriptis inculcare suis dampnandis molitur conatibus, fideles a sua fidelitate pervertere ac animos decipere simplicium secumque ducere in praecipitium dampnationis et mortis: nos (itaque), ne vir tam reprobus glorietur ulterius, suae pravitatis opera absque condignis demeritorum stipendiis praeteriri nolentes ac, ne in sui erroris devium, ad quod tota sua ferri videtur intentio, plures trahat, tantis malis et periculis occurrere salubriter cupientes (cum praemissa adeo sint notoria tam per facti evidentiam quam per plures ipsius litteras ad partes diversas directas, quarum aliquae ad nostras et fratrum nostrorum praedictorum manus etiam pervenerunt, quod non possunt tergiversatione aliqua occultari), de fratrum eorundem consilio, auctoritate Dei omnipotentis ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et nostra, praefatum Michaelem fautorem haereticorum et manifestum haereticum et haeresiarcham et schismaticum declaramus ipsumque ut haereticorum fautorem et manifestum haereticum et haeresiarcham ac schismaticum sententialiter condemnamus, privantes eundem officiis, dignitatibus et honoribus quibuscumque vel privatum potius declarantes; ipsumque ab omni gradu deponimus et privilegio nudamus ecclesiastico ac eum inhabilem ad praemissa reddimus et quodlibet praedictorum, poenis omnibus et sententiis spiritualibus et temporalibus, quibus divino et ecclesiastico iure haereticorum fautores et haeretici et haeresiarchae ac schismatici existunt obnoxii, plectentes eundem et velut talem eum fore obnoxium eadem sententia declarantes. Praeterea universis patriarchis, archiepiscopis et episcopis aliisque personis ecclesiasticis quibuscumque (in virtute sanctae obedientiae ac sub excommunicationis et suspensionis ab officiis et beneficiis, quas non parendo eos incurrere volumus ipso facto, necnon privationis, depositionis et inhabilitatis praelationum, dignitatum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum poenis et sententiis) et insuper omnibus et singulis civitatibus, terris et locis ac universitatibus, communitatibus et personis aliis singularibus quibuscumque, cuiuscumque conditionis aut status existant, etiamsi imperiali, regali vel alia quacunque praemineant dignitate, (sub excommunicationis in personas singulares et interdicti in civitates, terras, loca eorumque communitates et universitates, quas, nisi mandatis et monitionibus nostris cum effectu paruerint, ipso facto incurrant, necnon privationis privilegiorum quorumcumque apostolicorum et imperialium ac feudorum et bonorum, quae ab eadem Romana ecclesia vel quibusvis aliis ecclesiis vel imperio obtinent, poenis et sententiis) mandamus et inhibemus expresse, ne praedictum Michaelem haereticorum fautorem, haereticum et scismaticum receptent, defendant, sibi adhaereant, obediant, faveant quomodolibet seu intendant aut praestent per se vel alium seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte, auxilium, consilium vel favorem, sed eum potius velut haereticorum fautorem et scismaticum et haereticum et, quantum in eo est, sanctae Dei ecclesiae fideique catholicae corruptorem abiiciant, abhorreant, persequantur et, si poterunt, capiant et fideliter custodiant subdendum ecclesiasticae disciplinae: a quibus quidem poenis et sententiis per alium quam Romanum pontificem nullum posse volumus, nisi dumtaxat in mortis articulo, quomodolibet eos liberari, eisdem et eorum singulis apertius praedicentes, quod ad inflictionem, publicationem, executionem et aggravationem dictarum poenarum coniunctim vel divisim, prout excessuum cuiuslibet enormitas exegerit et expedire videbimus, absque citatione atque monitione alia, si, quando et quotiens opportunum cognoverimus, procedemus; non obstantibus quibuscumque privilegiis etc. Ut autem processus huiusmodi ad eiusdem Michaelis et aliorum, quorum interest, communem notitiam deducatur, cartas sive membranas processum continentes eundem in maioris ecclesiae Avinionen. appendi et affigi ostiis seu superliminaribus faciemus, quae ipsum processum suo quasi sonoro praeconio et patulo indicio publicabunt: ita quod idem Michael et alii, quos processus ipse contingere dignoscitur, nullam possint excusationem praetendere, quod ad eos non pervenerit vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile, quo ad ipsos remanere incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur. Datum Avinione, XII kalendas maii, anno tertiodecimo.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°786., p.384
-
Ex autographo inter miscell. arch. Vat. (C, fasc. 62) asservato; cfr. Rayn. Ann. eccl. ad a. 1329 n. 21. Wadd. huius solemnis excommunicationis non facit mentionem.
1 -
(a) His verbis summus pontifex praecipue significat illam Michaelis appellationem Pisanam, quam referemus infra not. ad n. 820.
-
(b) Eodem die et eodem solemni modo summus pontifex Ludovicum quoque Bavarum et Petrum de Corvaria excommunicat. Cfr. infra n. 789. — Die 22 martii 1329 Bertrandus ep. Ostien. et apost. sedis in Lombardia legatus obtinuit facultatem capiendi et incarcerandi singulos complices et sequaces Ludovici Bavari ac Petri de Corvaria; item Angelus ep. Castellan. iustitiam facere est iussus de Ioanne presbytero Veneto eorundem sequace. Die 8 aprilis 1329 Burcardus ep. Bremen. monitus est, ut publicaret processus contra Bavarum et Michaelem de Caesena factos. Die autem 6 maii 1329 suspenditur interdictum, cui subiacebant civitates Mediolan., Papien., Novarien., Lauden., Vercellen. et Pergamen., quia ad ecclesiae unitatem reductae se opponunt Bavaro et Petro de Corvaria; item die 15 maii 1329 praedictus cardinalis legatus Mediolanensibus, qui ab eodem Bavaro impugnantur, subvenire iubetur atque 13 iunii 1329 ipsi committitur, ut absolutionis Ravennatibus et aliis Romandiolae incolis ab excessibus contra ecclesiam commissis impendendae modum significet et formam. Die denique 17 iunii 1329 episcopus Florentinus, qui 5 maii 1329 facultatem absolvendi Paulum abbatem mon. s. Savini Pisan. aliquamdiu Bavaro et Petro de Corv. adhaerentem obtinuit, dispersos et vagos Petri de Corvaria asseclas capere iubetur. Cfr. reg. Vat. t. 115 f. 10, ep. 59; f. 29, ep. 183; f. 26, ep. 163; f. 18, ep. 120 et 121; f. 25, ep. 161; f. 40, ep. 264.