« bullarium-franciscanum-4019 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Simili modo respondet reginae Franciae, quae ipsi scripserat, se factum Michaelis ignorasse.1

  •  
    1328, iulii 30, Avinione.

  •  
    1328


  •  

    [Ioannae] reginae Franciae.

    Litteras regias sincerae caritatis affectum, quem ad ecclesiam sanctam Dei geris ac nos, filia carissima, exprimentes laeta manu recepimus hiis diebus. Ex quarum serie percepimus evidenter, gratum tuis affectibus accessisse, quod factum illius nequam viri Michaelis olim ministri generalis ordinis Minorum per nostras tuae celsitudini litteras curavimus intimare, quia, cum hiis diebus praeteritis ipsum per litteras nobis recommendasti regias, ipsum prorsus fore talis propositi ignorabas: hoc subiuncto, quod ex nunc in antea tam ipse quam sequaces eiusdem, immo quaecumque persona alia, etiamsi existeret proprie frater tuus, qui contra honorem sanctae matris ecclesiae seu nostrum vellet aliqua attemptare, ad te frustra recurrerent et ad carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Franciae illustrem, virum tuum, quantum tua possibilitas sustineret. Super quo, filia carissima, tuum propositum, utique Deo gratum tibique honorificum, plurimum in Domino commendantes, benevolentiae regiae gratiarum excolimus actiones.

    Et quia in eadem littera recommendationem ordinis adiecit regia celsitudo precesque fudit, ut pacem in dicto ordine ponere curaremus, ad hoc, ut alias respondimus, respondemus, quod personas dignas honoris pariter et favoris tenemus in dicto ordine multas esse. Quas cum earum probitatis obtentu tum etiam precum regiarum intuitu habere proponimus et intendimus propensius commendatas. Nec excessus olim rectoris earum fatui sequaciumque suorum adhuc et plurium aliorum, si cum eis concurrerent, a dilectione nos dicti ordinis retraherent nec contra illum turbare nos poterunt Domino concedente, cum non deceat alium ex alterius odio praegravari poenaque suos actores tenere debeat nec sit ad alios extendenda. Pro pace autem dicti ordinis nos sicut unus de praedecessoribus nostris utiliter credimus laborasse. Et si veritatem fratres vellent agnoscere, quanto periculo dictus ordo subiacebat tempore, quo assumpti ad statum huiusmodi fuimus, credimus, quod nequaquam in dubium revocarent, quod, ex quo coepit ipsorum ordo, nullus efficacius quam nos pro statu eorum pacifico laboravit; nec adhuc recusamus laborem, immo parati sumus prompte assumere, quotiens opus erit. Sed quia stultorum infinitus est numerus nec dubium, quin in eodem [ordine] sint multi fatui et qui non ponderant, quae loquuntur, ipsos superiores eorum deberent corrigere; aliter oportebit, quod ab aliis non absque aliqua nota ordinis corrigantur. Iam oportuit contra multos velut de haeresi et scismate valde suspectos inquisitores haereticae pravitatis et ordinarios extendere manus suas.

    Postremo, licet indubie supponamus, quod iniuriae in Urbe illatae Redemptori nostro sanctaeque ecclesiae catholicae hiis diebus, filii nostri carissimi Philippi regis Franciae illustris, viri tui, cor saucient easque desideret vindicare; quia tamen interdum prodest « emisso subdere calcar equo », circumspectionem regiam, ut ad praemissa loco opportuno et tempore iuxta tibi datam a Deo prudentiam ipsum aliosque principes, de quibus expedire videris, ad exequendum praemissa sedule studeas excitare. Et quia, filia carissima, sicut habet multorum opinio, si litterae regiae dirigantur Romanis et aliis communitatibus illarum partium, ne viris reprobis Bavaro et eius idolo, Petro videlicet de Corvaria, quem in papam immo apostaticum potius sublimavit, in aliquo pareant seu intendant ipsosque in suis civitatibus et locis non recipiant nec inibi morari permittant ipsisque non praebeant auxilium vel favorem, ........ necnon devotis, quod in devotione ecclesiae persistant immobiles, erunt plurimum opportunae, precibus nostris adiicimus, ut apud regem ipsum, cui super hoc etiam scribimus, [intercedas], quod praemissa, quae possunt fieri ... pendio benivole, prout expedire [viderit, exequa]tur. Dat. ut supra [n. 721].


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°721, pp.354-355

  •  
    Reg. Vat. t. 114, f. 201, ep. 1886. — De Petro de Corvaria, de quo versus finem harum litterarum sermo est, sicut iam supra (p. 348 not. 1) erat, haec annotamus. Ludovicus Bavarus (cfr. supra not. ad n. 554), quum Ioannes papa XXII difficilem de eo in Romanorum imperatorem coronando se praeberet, die 17 ian. 1328 in ipsa Urbe per Iacobum Sciarram de Columna, hominem laicum ac populi Romani personam gerentem, imperatoris coronam sibi imposuit. Paulo post (die 18 apr. 1328) Ioannem papam XXII munere non iam fungi debere proclamavit eiusque loco per clerum populumque Romanum die 12 maii 1328 illum Petrum Raynalduccium de Corvaria (dioec. Reatin.) novum veluti summum pontificem eligi iussit. Electoribus plane illegitimis consensit Petrus atque deinceps Nicolaum papam V se nuncupavit. Quadraginta quidem annis ante (uxore relicta) ordinem Minorum ingressus munere demum confessarii et praedicatoris Romae functus esse dicitur. Antipapa factus ut collegium cardinalium die 15 maii 1328 sibi adscisceret, novos cardinales sex creavit iste Nicolaus, videlicet: 1) Iacobum (Alberti de Prato dioec. Pistorien.), qui antea episcopus Castellanus a Ioanne XXII depositus erat, episcopum Ostiensem et Velletrensem instituit; 2) Franciscum abbatem monasterii cuiusdam in Germania siti episcopum renuntiavit Albanensem; 3) Bonifatium de Donoratico ex ord. Praed., qui fuit episcopus Chironensis, S. R. E. episcopum cardinalem (forte Portuensem) creavit; 4) Nicolaum de Fabriano ord. Er. s. Aug. tunc presbyterum cardinalem tit. s. Eusebii fecit, ineunte autem mense septembris a. 1328, quum ille Franciscus ep. Alban. morte matura abreptus esset, episcopum Alban. nominavit; 5) Petrum cognom. Orrhigi al. Oringhium seu rectius Henrici (Bobonis), patria Romanum, cum titulo s. Petri ad vincula collegio adscripsit; 6) Ioannem Arlottum, qui basilicae principis apostolorum de Urbe canonicus erat, in diaconum s. Nicolai de carcere Tulliano promovit. Praeterea circa mensem sept. a. 1328 Pandulfum Capocii militis, quem ipse Nicolaus V tribus mensibus ante episcopum Viterbiensem creaverat, ad ecclesiam Tusculanam transtulit et eodem circiter tempore Paulo de Viterbio ord. Min., quantum e bulla Ioannis XXII die 9 dec. 1331 data coniicere licet, dignitatem cardinalitiam contulit. Denique die 19 ian. 1329 Ioannem e vicecomitibus Mediolanensibus, qui ecclesiae Mediolanensis canonicus erat, in diaconum s. Eustachii promovit. Idem antipapa (a medio mense maii 1328 ad initium mensis martii 1329) complures episcopos novos ordinavit, quorum alii e clero saeculari, alii e clero regulari adsciti sunt. Et ad illum quidem clerum pertinebant: Pandulfus Capocii, quem diximus, Henricus Frederici de Babenberch (Bamberg) ep. Caminen., Gotifredus Spinulae ep. Albingan., Ioannes Lanfrancus archiep. Pisan.; ordinem Min. professi erant: Andalus de Auria (Doria) ep. Naulen., Dondinus ep. Cremonen., Theodericus de Burgheim Teutonicus ep. Vercellen., Vitalis de Urbino ep. Firman., Nicolaus de Alviano ep. Amelien., Mansuetus ep. Aretin., Berengarius de Mari archiep. Ianuen.; ex ord. Er. s. Aug. promoti sunt: Thomas de Rocca de Mathelica ep. Senogallien., Andreas ep. Racanaten., Conradus Teutonicus ep. Auximan., Ioannes de Sodagis ep. Pistorien., Orlandus ep. primo Civitatis Castelli et deinde Vulteran.; ordini denique Praedicatorum nomen dederat Rochigianus ep. Lucan. (Francisco ab ipso antipapa in epum. Lucan. prius promoto ad ecclesiam patriarch. Hierosol. translato). Neque defuerunt episcopi ante schisma exortum rite consecrati, qui ad tempus partes Nicolai V sequerentur. Ita ad eum transierunt ille Gerardus ep. Alerien. ex ord. Er. s. Aug., qui coronationi Ludovici Bavari in Urbe adstitit, et ex ordine Minorum Laurentius ep. Arianen. (cfr. supra n. 389), qui Vitalem modo dictum consecravit, Percevallus ep. Nebien., Vincentius ep. Sagonen. Praeter quos inter fratres Minores (ne dicamus de ceteris ordinibus religiosis) alii existerunt haud pauci, qui pontificem intrusum sectarentur. Ita ille Ioannes de Riseley Anglicus, qui ab eo facultatem obtinuit transeundi ad ordinem s. Ben.; ita ille Guilelmus Griffolini de Aretio, qui iam pridem ad ordinem s. Ben. transierat et in monasterio ss. Trin. de Alpibus dioec. Aretin. receptus erat; ita Iacobus de Blanco provinciae Ianuensi adscriptus; ita fratres paene omnes, qui conventus Viterbiensem, Tudertinum, Savonensem, Albinganensem, Cortonensem, Monacensem (in Bavaria) constituebant; ita alii. Alia facinora, quae Petrus de Corvaria nomine Nicolai V fecit, hic referre lubet. Litteris die 27 maii 1328 datis monet universos Christifideles, quatenus « Iacobum de Caturco » ab apostolatus officio, cui in Dei offensam et sanctae matris ecclesiae obprobrium indignus et immerito praesidebat, propter manifestos haeresis errores et alios nefarios et enormes excessus suos iusto iudicio depositum nec papam nominent nec in papatu foveant auxilio, consilio vel favore: scituri, quod ipse (Nicolaus V) omnes et singulos contrarium asserentes vel facientes necnon se ipsum minus recte creatum dicentes ipsique obedire negligentes tamquam haereticos puniendos decrevit. Aliis litteris eodem die 27 maii 1328 datis omnibus et singulis manifestat, quod ipse (serenissimi principis Ludovici Romanorum imperatoris semper augusti sententiae, per quam omnes et singuli « Iacobo de Caturco » se papam asserenti obedientes et adhaerentes tamquam haeretici sunt damnati ac etiam omnibus et singulis beneficiis et feudis et bonis omnibus sunt privati, velut iustae et rationabili adhaerere et ipsam omnimode confirmare volens) omnes clericos et beneficiatos ac religiosos, cuiuscunque ordinis existant, dicto Iacobo adhaerentes omnibus et singulis beneficiis ecclesiasticis et feudis ac bonis omnibus privavit et privat auctoritate apostolica eaque tamquam vacantia apud sedem apostolicam collationi et dispositioni suae et dictae sedis specialiter reservat. — Litteris denique 14 sept. 1328 datis Emanueli Sementis de Albigana ord. Praed. mandat, ut (tamquam inquisitor haer. prav.) contra « damnatae memoriae Iacobi de Caturco » per seren. princ. Ludovicum Rom. imper. semper aug., ecclesiae s. catholicae et christianae fidei pugilem, ac clerum populumque Rom. omni dignitate omnique pontificatus honore nuper rite privati et depositi fautores et sequaces, contra quos ipse processu temporis divina disponente clementia licet immeritus ad apostolatus apicem assumptus sententiam privationis et depositionis protulit generalem, procedat. Cfr. litteras gratiae et executorias Nicolai antipapae V in reg. arch. Vat. n. 118 relatas. Earum argumenta publicavimus a. 1893 in t. IV (N. S.) p. 123-212 operis periodici, cui titulus est: Archivalische Zeitschrift. Alia quaedam de Nicolao antipapa V eiusque hierarchia a. 1891 in folio periodico Historisches Jahrbuch, t. XII, p. 277-308 collegimus. Fortunam diuturnam non habuit ille Nicolaus V, sed eadem fere adversa, quae eius patronus Ludovicus Bavarus subiit, ipse est perpessus. Ineunte enim mense augusti a. 1328 iste Ludovicus Urbem relinquere coactus per Viterbium primo Tudertum petiit, tum ex eo loco Viterbium reversus denuo per Cornetum Pisas die 21 sept. 1328 est regressus. Nicolaus pedissequus eadem itinera per Tudertum ad civitatem Viterbiensem fecit ibique inter fratres Minores degens ad medium mensem decembris a. 1328 remansit. Tum ipse quoque profectus die 3 ian. a. 1329 Pisas pervenit, ubi facinora schismatica repetens Ioannem XXII pontificatus munere esse privatum denuo proclamavit. At poena imminebat. Ludovico Bavaro, civitate Pisana mense aprilis a. 1329 relicta, in Germaniam reversuro Nicolaus antipapa omni auctoritate omnique praesidio mox ita est destitutus, ut ad Bonifatium comitem de Donoratico Pisanum confugiens in secreto delitesceret. Quum vero de refugio ipso Ioannes XXII certior factus Bonifatium comitem eum tradere sibi iussisset, miser ille antipapa aliud agere non iam potuit, nisi ut coram papa veniam peteret eiusque in fidem se dederet. Id fecit. Cfr. infra nn. 843, 854, 859-861.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155932 (bullarium-franciscanum-4019), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155932 (mise à jour : 26/01/2021).