« bullarium-franciscanum-4009 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat Michaeli Monachi ord. Min., inquisitori haer. prav., quod petat bona Michaelis de Caesena de haeresi condemnati.1

  •  
    1328, iunii 1, Avinione.

  •  
    1328


  •  

    [Dil. filio] Michaeli Monachi de ord. fratrum Min., inquisitori haer. prav. in partibus Provinciae auctoritate apost. deputato.

    Cum Michael de Caesena olim ordinis fratrum Min. generalis minister, cui delato super diversis articulis fautoriam et defensionem haereticorum ac haeresim tangentibus, de quibus asserebatur esse culpabilis, per nos sub excommunicationis, depositionis ab officio ac inhabilitatis ad quaecunque dignitates et beneficia ecclesiastica poenis et sententiis (quas ipsum, si mandato et inhibitioni nostris contraire praesumeret, incurrere voluimus ipso facto), ne de civitate Avinion. absque nostra licentia recedere praesumeret, dudum duximus inhibendum, et Bonagratia de ordine ipso, qui post inhibitionem, ne de curia Rom. recederet, per nos eidem delato etiam super nonnullis criminibus et excessibus factam ad sancta Dei evangelia iuraverat, se sine nostra licentia de dicta curia non recessurum, tamquam sibi male conscii furtive ac de nocte de civitate dicta et curia nostra recesserint fugitivi, per consequens de praemissis eisdem ut praefertur expositis vehementer suspectos seu convictos se reddentes; et sicut accepimus nonnulla bona ipsorum, quorum aliqua nos et Romanam ecclesiam dicuntur contingere, tam penes te quam penes conventum fratrum dicti ordinis Massilien. et nonnullas alias eiusdem conventus singulares personas esse dicantur: discretioni tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus praedictis conventu et singularibus eiusdem personis ad tuam praesentiam evocatis, per te quoque sibi praemissis expositis, ipsis et eorum singulis sub excommunicationis et depositionis a quibuscunque officiis et inhabilitatis ad quascumque dignitates et beneficia ecclesiastica poenis et sententiis, quas ipsos et eorum singulos effectualiter non parentes incurrere volumus ipso facto, praecipias ex parte nostra districtius et cogas, ut bona praedicta, quae ipsi vel aliqui eorum habuerunt aut sciverunt, quaecunque aut in quibuscunque rebus sive plicatis aut duplicatis consistant, tibi revelent integraliter et tradant, tuque ipsa ad manum tuam recipiens necnon illa, quae tecum fuerint, ven. fratri ‥ Vigintimilien. episcopo et dilecto filio Gasberto de Lauduno canonico Turonen. et eorum cuilibet, quos illuc propterea destinamus specialiter, studeas assignare: similes poenas et sententias eo ipso, nisi praemissa compleveris, incursurus etc. Dat. Avinione, kalendis iunii, anno duodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°713., pp.-347

  •  
    Reg. Vat. t. 114, f. 152.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155922 (bullarium-franciscanum-4009), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155922 (mise à jour : 26/01/2021).