« bullarium-franciscanum-3907 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Elargitur indulgentias visitantibus capellam s. Ludovici episcopi in ecclesia fratrum Minorum de Civitella ab episcopo Alben. constructam.1

  •  
    1326, iunii 6, Avinione.

  •  
    1326


  •  

    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Licet is etc. Cum itaque venerabilis frater noster Guillelmus episcopus Albensis, sicut pro parte sua fuit expositum coram nobis, quamdam cappellam ad honorem Dei et beati Ludovici in ecclesia fratrum ordinis Minorum de Civitella Aprutinae dioecesis noviter fundaverit seu construi fecerit: nos cupientes, ut cappella ipsa congruis frequentetur honoribus et fidelium eo libentius ad illam confluat multitudo, quo potiora ibidem salutis suae munera speraverit adipisci, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in festo eiusdem beati Ludovici: sexaginta, illis vero, qui per octavas ipsius festivitatis dictam cappellam venerabiliter visitaverint annuatim, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis relaxamus. Datum Avinione, VIII idus iunii, anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°613., pp.302-303

  •  
    Reg. Vat. t. 81, f. 68, ep. 1689. Cfr. infra n. 1049 et 1053.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155820 (bullarium-franciscanum-3907), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155820 (mise à jour : 26/01/2021).