« bullarium-franciscanum-3881 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat generali et provincialibus ministris atque custodibus ord. Min., ut capiant Ubertinum de Casali apostatam.1

  •  
    1325, septembris 16, Avinione.

  •  
    1325


  •  

    Generali et aliis universis et singulis ministris ac custodibus et guardianis fratrum ordinis Minorum vel eorum vices gerentibus.

    Cum Ubertinus de Casali olim de ordine vestro dudum de curia Romana, ubi causam suam prosequebatur super crimine haeresis, de quo vehementer delatus extiterat et deferebatur continue coram nobis, postquam in causa ipsa renunciatum extitit et conclusum, occulte et illicentiatus recesserit et nunc discurrit, ut accepimus, non absque multis periculis vagabundus per mundum, nos ... capiendi seu capi faciendi (etiam si per potestates et dominos temporales) praefatum Ubertinum, ubicunque reperiri poterit, captumque custodiendi seu faciendi, donec per nos ordinatum aliud super hoc extiterit, custodiri fideliter (invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis) vobis plenam concedimus facultatem. Volumus autem, quod nos et sedem apostolicam certiores efficere de hiis, quae super praemissis egeritis, quantocius studeatis. Datum Avinione, XVI kal. octobris, anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°587., pp.292-293

  •  
    Reg. Vat. t. 113, t. 268, ep. 1624. Cfr. supra n. 287 et not. ad n. 486 (p. 233).

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155794 (bullarium-franciscanum-3881), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155794 (mise à jour : 26/01/2021).