« bullarium-franciscanum-3813 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopis Ferrarien. et Bononien. committit, ut puniant fr. Guilelmum dictum Anglicum ord. Min., eo quod Bononiae praedicavit, Christum eiusque apostolos non habuisse quidquam in proprio vel in communi.1

  •  
    1323, decembris 1, Avinione.

  •  
    1323


  •  

    [Ven. fratribus] Ferrariensi et Bononiensi episcopis.

    Licet moleste feramus quorumlibet insolentias transgressorum, religiosorum tamen excessibus eo gravius provocamur, quod facilius actus eorum transeunt aliis in exemplum. Nuper siquidem ad nostri apostolatus auditum infesta produxit relatio, quod Guillelmus dictus Anglicus ordinis fratrum Minorum, sacrae scripturae se asserens professorem,a nuper in civitate Bononiensi clero et populo publice praedicans nec modestiam et discretionem, quas decet verbi Dei praedicatores in ministrando fidelibus salutis pabulum adhibere, sicut decebat, observans, sed seposito iudicio rationis dilapsus ad illicita et incauta ac contra doctrinam plus sapere quam oporteat moliens et cor suum ponens in coelum, non submissa voce sed altius solito proclamando indiscrete et improvide dicere et affirmare non sine multa temeritate praesumpsit, haereticum esse dicere et asserere salvatorem nostrum et dominum Iesum Christum ac eius apostolos aliquid habuisse in proprio vel communi, quamvis nec posset nec deberet quomodolibet ignorare, quaestionem subortam super hoc esse in Romana curia et in ea terminari debere. Nos autem tantae temeritatis audaciam nolentes, si veritas suffragetur relatibus, absque correctione debita praeterire, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos et quilibet vestrum per vos vel per alium seu alios summarie, simpliciter et de plano super praedictis, quae non notoria esse non possunt, vos solerter informare curantes, si ea repereritis veritate fulciri, praedictum Guillelmum peremptorie citare sibique in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis ex parte nostra districtius iniungere studeatis, ut infra unius mensis spatium immediate post citationem huiusmodi numerandum apostolico conspectui personaliter se praesentet, super praedictis, quod suadebit iustitia, recepturus ac mandatis et beneplacitis apostolicis pariturus; diem vero huiusmodi citationis et formam, et quidquid inde feceritis, nobis per vestras litteras vel instrumentum publicum harum seriem continens fideliter intimare curetis. Datum Avinione, kalendis decembris, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°520., pp.-260

  •  
    Reg. Vat. n. 112, f. 38, ep. n. 174, cfr. supra n. 518.

    1

  •  
    (a) Non constat, quinam Guilelmus Anglicus sit intelligendus: utrum ille Guilelmus Alnvich, qui a. 1322 capitulo generali Perusino interfuit et protestationi tum factae (cf. supra n. 486) subscripsit, an Guilelmus dictus de Okam, qui doctrinarum a fide alienarum accusatus apud sedem apostolicam in ius postea vocatur. Verisimilius tamen est (id quod Raynaldus, Ann. eccl. ad a. 1323, opinatur), sermonem fieri de Guilelmo Okamo.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155726 (bullarium-franciscanum-3813), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155726 (mise à jour : 26/01/2021).