« bullarium-franciscanum-3794 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Ministro provinciae Apuliae ord. Min. concedit facultatem recipiendi unum locum in castro de Caurata dioec. Ruben.1

  •  
    1323, iunii 4, Avinione.

  •  
    1323


  •  

    Dilecto filio ministro provinciali et fratribus ordinis Minorum in Apulliae partibus constitutis.

    Pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut recipiendi et construendi unum locum ad usum et nomen fratrum ordinis Minorum in castro de Caurataa Ruben. dioecesis vobis largiri licentiam dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, volentes votis vestris annuere favorabiliter in hac parte, locum recipiendi huiusmodi in dicto castro et in eo aedificandi capellas seu oratoria et domos cum aliis necessariis officinis, sine praeiudicio parochialis ecclesiae eiusdem castri et cuiuslibet iuris alterius alieni, si tibi, fili minister, expediens videatur, super quo tuam conscientiam oneramus, constitutione fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri super hoc in contrarium edita non obstante, plenam et liberam auctoritate praesentium concedimus potestatem. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, II nonas iunii, anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°501., p.251

  •  
    Reg. Vat. t. 75, ep. 1695 apud Wadd. l. c. reg. pont Io. XXII, p. 2, n. 9.

    1

  •  
    (a) Corato in custodia Barensi.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155707 (bullarium-franciscanum-3794), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155707 (mise à jour : 26/01/2021).