Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Declarat, bonorum in ordine Min. acquisitorum dominium non amplius ad ecclesiam Romanam, sed ad ordinem ipsum spectare, quare simul prohibet, quominus syndici deinceps constituantur ad ista bona nomine ecclesiae Rom. administranda.1
-
1322, decembris 8, Avinione.
-
1322
-
Ad perpetuam rei memoriam.
Ad conditorem canonum non est dubium pertinere, cum statuta a se vel a suis praedecessoribus edita obesse percipit potius quam prodesse, ne ulterius obesse valeant, providere. Dudum siquidem fel. rec. Nicolaus papa III praedecessor noster (attente prospiciens in almi confessoris beati videlicet Francisci regula contineri, quod sibi nihil approprient nec domum nec locum nec aliquam rem sui ordinis professores; ac considerans diligenter, quod per piae record. Gregorium papam IX et nonnullos alios praedecessores eiusdem fuerat declaratum, hoc debere servari tam in speciali quam in communi; nec non et consideranter attendens, nonnullos fratribus ipsis detrahere impingentes eisdem, quod regulam et declarationem huiusmodi non servabant; pie quoque considerans, ora contra praemissos fratres oblatrantium claudere ac professorum ipsorum conscientiis providere) inter alia ordinavit et sanxit, quod omnium utensilium et librorum rerumque mobilium praesentium et futurorum, ecclesiarum quoque et oratoriorum ac coemeteriorum tam praesentium quam futurorum nec non et aliarum rerum emptarum de eleemosynis diversis et oblatarum seu concessarum dictis fratribus, in quibus tamen offerentes seu concedentes ipsa nihil sibi in ipsis ducerent reservandum, proprietas ac dominium plene ac libere ad se et Romanam pertineant ecclesiam, ipsa in se recipiens et ecclesiam antedictam, simplici usu facti dumtaxat in rebus et bonis huiusmodi reservato fratribus antedictis. Et quia nonnunquam libros et alia mobilia saepedicta vendi expedit seu etiam commutari, fratribus ipsis in eadem ordinatione concessit, ut res ipsas cum rebus aliis, quarum usum habere licet ipsis fratribus, dummodo generalis vel provincialium ministrorum coniunctim vel divisim auctoritas intercedat, possent libere commutare. Sed quia fratribus ipsis pecuniam per se vel per alium recipere ipsorum regula districtius interdicit, voluit et concessit, quod si vendi contingeret res mobiles antedictas pretio aestimato, quod huiusmodi pretium per procuratorem deberet recipi a sede apostolica vel a cardinale gubernatore ipsius ordinis deputandum, per procuratorem eundem in rem licitam aliam, cuius usus esset permissus eiusdem ordinis fratribus, expendendum: hoc adiecto, quod possent de vilibus vel parum valentibus fratres ipsi pietatis seu devotionis intuitu vel pro alia honesta et rationabili causa (obtenta super hoc superiorum suorum licentia) intra et extra dictum ordinem ordinare.
Quamquam autem pia consideratione motus dictus praedecessor noster ordinaverit supradicta, dicto ordini existimans profutura, ipsa tamen (attento modo utendi fratrum ipsorum ac dictae ecclesiae subsecuta patientia circa ipsam) non profuisse, sed potius tam ipsis fratribus quam multis aliis obfuisse, subsequens magistra rerum experientia noscitur declarasse. Ipsis quidem fratribus quantum ad statum perfectionis nequaquam profuit reservatio dominii supradicta. Cum perfectio vitae christianae principaliter et etiam essentialiter in charitate consistat, quae ab apostolo perfectionis vinculum dicitur et quae unit seu iungit in via aliqualiter hominem suo fini, ad quam per bonorum temporalium contemptum et ipsorum expropriationem via disponitur, per hoc praecipue, quod sollicitudo, quam ipsa temporalia in acquirendo, conservando et dispensando exigunt, quae plerumque ab actu charitatis retrahit, amputatur: restat, quod, si sollicitudo eadem post expropriationem huiusmodi, quae ante ipsam inerat, perseveret, ad perfectionem huiusmodi talis expropriatio valeat nil conferre. Constat autem, quod post ordinationem praedictam non fuerunt in acquirendis et conservandis bonis praedictis in iudicio et extra iudicium minus solliciti, quam ante illam fuerint, fratres ipsi, quamque sint religiosi alii Mendicantes habentes aliqua in communi. Adhuc nec utique profuit dictis fratribus ordinatio supradicta quantum ad hoc, quod propter carentiam talis dominii se pauperiores dicere valeant, quam si res ipsas cum illo, quo carere se dicunt, dominio obtinerent. Licet enim praedecessor noster praedictus dominium earum rerum, quae ipsis fratribus offerri seu conferri aut aliter obvenire contingeret, quorum tamen usum facti habere licet ordini vel fratribus antedictis, usu facti simplici dictis fratribus reservato, in se et Romanam ecclesiam recipiendum duxerit ac libere pertinere decreverit, ut superius est expressum: attento tamen ipsorum fratrum utendi modo et eius effectu ac patientia circa modum ipsum Romanae ecclesiae subsecuta, non ipse usus fratrum simplex dici debet, sed potius ecclesiae Romanae dominium esse simplex. Quis enim simplicem usuarium dicere poterit, cui rem usuariam licet permutare, vendere ac donare? procul dubio haec repugnare noscuntur naturae usuarii nec ad usuarium pertinere; quae tamen de rebus mobilibus antedictis faciunt fratres ipsi. Quod autem dominium Romanae ecclesiae reservatum simplex censeri debeat, ex hoc patet, quod ex illo nullum eidem ecclesiae temporale advenerit hactenus commodum nec speratur, quod obvenire debeat in futurum, cum nec intentio reservantis nec fratrum ipsorum fuerit, quod ad quemcumque alium quam ad fratres dictarum rerum perveniret compendium: quod procul dubio modus utendi ipsorum fratrum et Romanae ecclesiae subsecuta patientia evidentius declaravit. Et quod talis intentio fuerit ordinantis, ex hoc patet, quod illarum rerum sibi et ecclesiae Romanae dominium dumtaxat retinuit, quarum usum facti licet habere ordini vel fratribus antedictis. Talis enim dominii carentia re in praesenti ac spe in futurum omni commodo denudati quo ad paupertatem temporalem, quam altiorem prae Mendicantibus aliis in communi habentibus sibi vendicant dicti fratres, pauperiorem non efficit non habentem. Quod autem quo ad res, quae usu consumuntur, non sint censendi usuarii fratres ipsi, ex subsequentibus liquet satis. Dicere siquidem, quod in talibus rebus usus iuris vel facti separatus a proprietate seu dominio possit constitui, repugnat iuri et obviat rationi. Nec praedecessoris nostri praedicti videtur fuisse intentio, Romanae ecclesiae talium bonorum dominium reservare. Quis enim sanae mentis credere poterit, quod intentio fuerit tanti patris, unius ovi seu casei ac frusti panis et aliorum usu consumptibilium, qui saepe fratribus ipsis ad consumendum e vestigio conferuntur, dominium Romanae ecclesiae et usum fratribus retinere? Profecto probabile non videtur, praesertim cum illorum dumtaxat bonorum dominium praefatae ecclesiae Romanae reservaverit, quorum simplex usus facti pertinere potest ad fratres dicti ordinis: quod nequaquam potest in rebus usu consumptibilibus reperiri, in quibus nec ius utendi nec usus facti separata a rei proprietate seu dominio possunt constitui vel haberi. Et quod de talibus rebus [ita] non intellexerit, evidenter ostendit, dum respondet legi dicenti, non posse usum vel usumfructum a dominio perpetuo separari, quia dominium dominis semper abscedente usu inutile redderetur: quae quidem lex de rebus illis intelligitur, quarum penes unum usus rei et penes alium dominium possit (licet inutile) remanere, quod nequaquam in rebus usu consumptibilibus potest esse, cum in illis per usum vel abusum usuarii substantia talis rei esse desinat et per consequens proprietas inutilis non existat. Cum enim ususfructus, prout est actus in re constitutus, qui servitus dicitur personalis et pro quo reales competunt actiones, nihil aliud sit, quam ius utendi tantum rebus alienis, salva rerum substantia, id est ius percipiendi fructus et utilitatem aliam aliquam in totum vel pro parte suo nomine, qui possunt ex re, in qua ususfructus seu usus constituitur, provenire: propter quod proprietas reputatur inutilis, a qua perpetuo ususfructus abscedit. Nec potest ususfructus seu usus constitui in rebus, in quibus ipsis stantibus ususfructuario seu usuario nulla possit utilitas provenire. Patet, quod ad hoc, quod talis ususfructus vel usus in re aliqua constitui valeat, requiritur, quod ex re illa possit fructus vel utilitas alia salva ipsius rei substantia ad fructuarium vel usuarium provenire. Quod si nulla ad ipsos posset ex re ipsa utilitas salva rei substantia pervenire, quales res usu consumptibiles esse constat, nequaquam posset in rebus ipsis cuiquam ususfructus vel usus constitui vel a quoquam haberi. Adhuc nec ius utendi, quia nec est ius in re nec servitus personalis, sed mere ius personale, pro quo reales actiones non competunt, in rebus talibus vel rebus ipsis ius utendi potest constitui vel haberi, cum etiam ius tale exigat, quod ex re ipsa, quae ad utendum conceditur, tali modo ad usuarium provenire possit utilitas aliqua ac cum usu permanere usuarii, salva rerum substantia: quod nequaquam potest, sicut ad sensum percipi potest, in rebus usu consumptibilibus reperiri. Rursus nec simplex usus facti, quia nec est servitus nec pro illo competit ius utendi, in talibus rebus potest constitui vel haberi. Cum enim uti re aliqua nihil aliud sit proprie quam fructus rei seu utilitatem aliquam in solidum vel pro parte recipere, qui ex ea possunt salva rei substantia provenire, restat, quod re illa uti quis nequeat, ex qua (eius salva substantia) nulla potest sibi provenire utilitas, quales res usu consumptibiles esse constat. Ex quibus patet, quod nec usus, qui est servitus personalis, nec ius utendi, quod non est servitus sed mere ius personale, nec actus ipse utendi sine iure aliquo possunt in rebus usu consumptibilibus constitui vel haberi, cum quodlibet praemissorum exigat, quod ex re ipsa salva rei substantia possit habenti ius utendi seu utenti ex re ipsa utilitas aliqua provenire: quod utique nequit in rebus usu consumptibilibus reperiri. — Nec obviat supradictis, quod ipse praedecessor noster in ordinatione praedicta etiam illarum rerum, quae ad sustentationem pertinent, sibi et Romanae ecclesiae dominium reservavit. Hoc enim de illis rebus dumtaxat debet intelligi, quae usu non sunt consumptibiles, sine quibus humana vita non est sustentabilis, quae utique non sunt paucae. — Licet autem in rebus usu consumptibilibus nec ius utendi nec ipsum uti possit constitui vel haberi, ipsis tamen poterit quis abuti. Abuti autem, dum tractatur de rebus usu consumptilibus, pro rei consumptione sumitur, quod ei opponitur, quod est uti. Uti siquidem praesupponit, quod cum usu salva rei substantia maneat; sed abuti exigit, quod cum actu huiusmodi rei substantia consumatur, cum abuti nihil aliud quam contra naturam usu uti in hac materia proprie possit dici. Licet autem quis re usibili absque iure utendi aliquo uti possit, ipsum tamen uti etiam in re tali absque iure utendi separato a dominio vel coniuncto nec ab aliquo potest constitui nec ab aliquo haberi. Et quod talis usus constitui nequeat, ex hoc patet, quia dare vel constituere, quod suum non est nec ad se pertinet, nemo potest, licet interdum dare valeat aliter quam sit suum. Actus autem ipse utendi ad ipsum utentem pertinet, in quantum quis suorum actuum per liberum arbitrium et voluntatem dominus dicitur, cum per hoc illos non extendere valeat vel etiam exercere. Non autem actus ipse utendi ad eum pertinet, qui concedit alii, quod in re sua actum illum valeat exercere, quod utique nihil aliud est, quam quod actum suum ad rem concedentis vel rem concedentis ad actum suum utens valeat applicare; sicut qui equum suum alicui commodat, non actum equitandi concedit commodatario, sed quod actum illum in equo suo valeat exercere. Quod non est utique actum utendi simplicem concedere sine iure utendi, cum hoc concedere nihil aliud sit quam concedere ius utendi, quod quidem ius utendi separatum a proprietate sive dominio in rebus, quae usu consumuntur, nequit constitui, ut patet manifestius ex praedictis. Praeterea quod simplex usus, idest sine iure utendi a proprietate seu dominio separatus, etiam in re usibili haberi nequeat, sic probatur: Si enim haberi possit usus talis, aut ante actum ipsum aut in ipso actu aut post completum actum huiusmodi haberetur. Quod autem hoc fieri nequeat, ex hoc patet, quia, quod non est, nequaquam haberi potest. Patet autem, quod actus ipse, antequam exerceatur aut etiam dum exercetur aut postquam perfectum est, in rerum natura non est: ex quo sequitur, quod haberi minime potest. Licet enim ante actum ipsum quis facultatem habeat illum exercendi, per hoc tamen actus ipse in rerum natura nisi in potentia non existit. Cum autem actus est in fieri, nec adhuc, quod ipse actus in rerum natura sit, potest dici, licet de eo, quod sit in fieri, possit dici (cum esse rem perfectam significat, quod quamdiu est in fieri, non potest actui convenire); quod enim de actu, qui est in fieri, praeteriit vel futurum est, iam non in rerum natura sed in memoria vel apprehensione tantum est, quare, nisi prout in memoria vel apprehensione est, haberi nequaquam potest. Quod autem in praesenti fit, momentaneum seu instantaneum est, quod utique magis intellectu quam sensu percipi potest; unde nec haberi pro tunc nisi pro momento illo seu instanti, in quo fit, potest dici. Adhuc post completum actum, licet, si ex ipso facto producta res aliqua fuerit, res ipsa facta haberi valeat, factum tamen ipsum, quod iam transiit, nisi in memoria, ut supradictum est, non habetur.
Praeterea, si simplex usus absque iure utendi haberi posset ab aliquo, constat, quod non iustus esset actus utendi huiusmodi reputandus, cum ille usus fuerit, cui non competebat ius utendi. Talis autem usus non iustus ad perfectionis statum nequaquam pertinet nec perfectioni aliquid adiicit, sed sibi repugnare potius ac detrahere noscitur manifeste. Quod autem usum iniustum conditor canonis fratribus intellexerit reservare, nequaquam debet aliquis sapiens aestimare; imo quod de iusto intellexerit, ex eo patet evidentius apparere, quod in eadem ordinatione curavit adiicere, quod illarum rerum dumtaxat in se et Romanam ecclesiam recipiebat dominium, quarum usum facti licet habere fratribus seu ordini antedictis: subiungens nihilominus, quod non omnium rerum usum debeant habere fratres ipsi. Quantum enim ad usum facti absque omni iure utendi simplicem attinet, nulla rerum quo ad fratres differentia est censenda. Sic enim de facto uti possunt prohibitis ut concessis. Quare praemissarum rerum distinctio ad illum usum facti est potius referenda, pro quo competat ipsis fratribus ius utendi; quarundam enim usus rerum fratribus ipsis noscitur prohibitus et quarumdam permissus. Ex quo sequitur, quod usus facti, de quo loquitur dicta ordinatio, de tali intelligi debeat, qui iustus sit, idest pro quo competat ius utendi; et hoc conditor ipse canonis exprimit evidenter, cum in eadem ordinatione adiecerit, quod moderatus usus in praemissis rebus ipsis fratribus est concessus. Praeterea, si in rebus usu consumptibilibus posset usus constitui vel haberi, nequaquam simplex nec a rei substantia, proprietate seu dominio separatus usus huiusmodi posset dici, cum per talem usum idest utendi actum ac in ipso actu et cum ipso actu res consumatur huiusmodi ac in ipsius rei exerceatur substantia nec sine rei consumptione ipsius esse valeat talis usus. Ex quo patet, quod talis usus nec simplex nec separatus a dominio potest dici.
Rursus nedum fratribus ipsis ordinatio praedicta non profuit, sed etiam occasionaliter honori sacrosanctae Romanae ecclesiae non leviter detrahit et detraxit. Nunquid non praefatae ecclesiae derogatur honori, si ipsam oporteat nunc in foro ecclesiastico nunc in saeculari, interdum quoque coram pedaneis iudicibus, et plerumque pro rebus parvis et vilibus continue litigare? Hoc autem notum est fieri, cum occasione intentionis dicti dominii omnes causae occurrentes agendo vel defendendo pro bonis huiusmodi nomine Romanae ecclesiae, virtute cuiusdam privilegii a fel. rec. Martino papa IV praedecessore nostro concessi, super hoc agitentur. Et quod gravius est censendum, procuratores causarum huiusmodi multos vexare dicuntur indebite, licet potestas attributa talibus procuratoribus per privilegium antedictum quoad administrationem bonorum praemissorum dudum servata non fuerit nec servetur. Quae omnia in notam et iniuriam sanctae Romanae ecclesiae non est dubium redundare. Adhuc ordinatio praedicta ecclesiarum praelatis et rectoribus gravius existere nimium et molesta monstratur. Nunquid non grave praemissis potest existere, quod ipsos oporteat se opponere sanctae Romanae ecclesiae, quae ipsorum caput noscitur et magistra, ac cum ea agendo vel defendendo litigare assidue vel cedere iuri suo? Hoc tamen oportet illos facere, cum in multis dicti fratres praedictis existere dicantur iniurii, sicut multorum praelatorum et rectorum multarum provinciarum adhuc in Curia existentium habet insinuatio, qui quidem fratres facta sua per procuratores nituntur defendere antedictos.
Nos itaque, qui veritatem tenemur colere, velut ille, qui illius, qui veritas noscitur, licet immeriti vicem tenemus in terris, illa volentes in sancta Dei ecclesia, non quae verbo tantum obtinent, sed quae re potius, observari, praemissis in scrutinio rectae considerationis adductis ac deliberatione cum fratribus nostris et multis aliis praehabita diligenti, dignum arbitrantes et congruum, professores dicti ordinis non verbis tantum, non simulatis actibus, sed operibus claris virtute suffultis perfectioris status ac altioris paupertatis sibi praerogativam prae aliis Mendicantibus vendicare: ac nihilominus honori sacrosanctae Romanae ecclesiae, cuius obnubilari possit gloria, si tam perversae simulationi, quae profecto et ipsis simulantibus officit et aliis scandali materiam subministrat, dissimulando illis occurrere consentiret; ac insuper volentes indemnitati praelatorum ecclesiarum salubriter super [praemissis] providere; nolentesque in posterum sub praetextu seu pallio talis dominii temporalis verbalis, nudi et aenigmatici tanta bona, quanta dicti fratres faciunt, inficere ac fomentum tantis malis, quanta procedunt ex simulatione huiusmodi, ministrare: de fratrum nostrorum consilio hoc edicto in perpetuum valituro sancimus, quod in bonis, quae in posterum conferentur vel offerentur aut alias quomodolibet obvenire continget fratribus seu ordini supradictis (exceptis ecclesiis, oratoriis, officinis et habitationibus ac vasis, libris et vestimentis divinis officiis dedicatis vel dedicandis, quae ad ipsos obvenirent in futurum, ad quae se non extendunt adeo inconvenientia supradicta, propter quod constitutionem ipsam ad illa extendi nolumus), nullum ius seu dominium aliquod occasione ordinationis praedictae seu cuiuslibet alterius a quocumque praedecessorum nostrorum super hoc specialiter editae sanctae Romanae ecclesiae acquiratur, sed quoad haec habeantur prorsus ordinationes huiusmodi pro non factis. Per hoc autem in his, quae absque dictis ordinationibus in bonis praedictis ad dictam ecclesiam pervenire vel pertinere quomodolibet poterunt vel debebunt, nullum eidem parari praeiudicium volumus; sed illa sibi expressius intacta et inviolata servamus. Et quia praefatum Martini papae praedecessoris nostri praedicti privilegium dudum servatum quoad administrationem bonorum praemissorum non extitit nec servatur, ac ipsorum procuratorum officium, qui nominantur a ministris et custodibus dicti ordinis, ecclesiae Romanae iurgiosum ac multis aliis noscitur molestum ac etiam onerosum: districtius inhibemus, ne deinceps pro recipiendis, petendis, exigendis, defendendis seu administrandis bonis, quae in posterum fratribus vel ordini praedictis offerri vel conferri seu alias obvenire continget, quisquam nominetur, a quocumque instituatur vel constituatur amodo nomine sanctae Romanae ecclesiae procurator, nec occasione cuiuslibet privilegii apostolici quicunque administrationem quorumcunque bonorum, quae obvenire fratribus ipsis vel ordini continget in posterum, in iudicio vel extra, agendo, defendendo, supplicando vel alias quomodolibet assumere vel etiam exercere dictae ecclesiae nomine audeat, nisi de dictae sedis apostolicae licentia speciali: decernentes irritum et inane, si secus a quocumque in posterum contigerit attentari. Non obstantibus quibuscunque privilegiis a Martino papa praedicto vel aliis praedecessoribus nostris ipsis fratribus vel ordini sub quacunque forma vel expressione verborum concessis. Per haec autem dicti ordinis regulae in aliquo non intendimus derogare nec privilegiis fratribus ipsis vel ipsi ordini ab apostolica sede concessis, nisi dumtaxat quoad praemissa vel praemissa tangentia, praeiudicium aliquod generare. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VI idus decembris, anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°486., pp.234-246
-
Reg. Vat. t. 74 ep. 6 de curia, apud Baluze, Miscell. III, 221. — Ad bullam « Quia nonnunquam » d. d. 26 mart. 1322 (n. 464) notavimus, summum pontificem de paupertate sententiam plurimorum praelatorum doctorumque hominum rogasse. Inter eos Ubertinus de Casali saepius laudatus (cf. n. 287) numeratur, qui quidem ita censuit: « Ad quaestionem praedictam non est respondendum simpliciter affirmative vel negative, sed per duplicem distinctionem eligenda est veritas fidei et haeresis respuenda. Et primo distinguendum est de Christo et apostolis, quia fuerunt sub duplici statu; fuerunt enim universales praelati ecclesiae novi testamenti: et hoc modo, quantum ad dispositionis auctoritatem pro dando pauperibus et ministris ecclesiae, sicut de apostolis scribitur, bona habuerunt bona communia; et negare, quod non habuerunt isto modo, esset haereticum. Sed de hoc non currit proprie quaestio, quia nullus in isto sensu negavit. Ex ista praelationis auctoritate Christus dicitur loculos habuisse. Secundo Christus et apostoli possunt considerari ut singulares personae, fundamenta perfectionis religiosae et perfecti mundi contemptores ac gloriam mundi calcantes et Christi consilia de supererogatione perfectionis in se ipsis observantes et omnibus volentibus esse perfectos exempla lucida tribuentes; et si quaeritur, utrum isto modo habuerint, distinguendum est de duplici modo habendi. Quorum primus est civilis et mundanus, quem modum habendi leges imperiales definiunt, duas eius partes ostendentes; et haec verba in bonis nostris dicimus esse, in quibus habitis exceptionem et defensionem et in non habitis repetitionem habemus. Et ita patet, quod, qui habet aliquid civiliter et mundane, potest defendere rem suam ab invasore et repetere a detentore in iudicio sub iudice imperiali. Et isto modo dicere, quod habuerint Christus et apostoli res mundanas, est haereticum, quia contra evangelium; nam Christus rex pacificus, qui apostolos suos fecit filios pacis, separavit ab omni humano litigio, dicens: “Et ei, qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, praebe ei et pallium”; et “qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere, et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas”. In quibus verbis removet a se (quia ipse fecit, quod docuit) et ab apostolis (quibus hoc ipsum imposuit) duplicem partem iuris civilis et mundani, defensionem habiti et repetitionem perditi. Et iste modus habendi proprie dicitur habere in re proprietatem et dominium. Et quia Christus et apostoli isto modo nihil habuerunt, idcirco beatus Petrus pro se et pro omnibus apostolis dicit sicut verus pauper: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te”. Dicere ergo, quod Christus et apostoli isto modo habuerint in communi vel speciali proprietatem et dominium, est haereticum et blasphemum. Et hoc modo concedo, quod intelligunt fratres Minores, licet non distinxerint diversos modos habendi. Alio modo possunt haberi res temporales quantum ad ius necessarium et commune fraternae charitatis. Et isto modo Christus et apostoli habuerunt bona temporalia iure naturali, quod ab aliquibus dicitur ius poli, ad sustentationem necessariam, repellentes omnia, quae divitias saperent vel delicias redolerent vel mundi pompam nutrirent. Et isto modo habuerunt panes et pisces; et sic dicit apostolus: “habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus”. Nec est aliqua professio nec aliquod consilium Christi, quod prohibeat talem modum habendi, scilicet quantum ad necessarium usum vitae: et ideo dicere, quod non habuerint isto modo, esset haereticum. Et sic concedo, quod vellent dicere fratres Praedicatores ». Vitalis de Furno autem episcopus Albanensis (ex ord. Min.) quaerenti summo pontifici illa respondit, quae leguntur apud Raynaldum Ann. eccl. ad a. 1322, n. 67. Idem fere placuit Bertrando de Turre tit. s. Vitalis presb. card. (ex ord. Min.) et Berengario Fredoli ep. Tusculano. Alii exstiterunt adversarii. Ita Petrus de Arreblayo tit. s. Susannae presb. card., ita Petrus Textoris tit. s. Stephani in Coelio monte presb. card., ita Petrus de Columna S. R. E. diaconus cardinalis, ita Durandus de s. Porciano ep. Anicien. (ex ord. Praed.), ita Hervaeus magister generalis ord. Praed., ita episcopus Soranus (aut Iacobus, qui cum esset canonicus Soranus, die 24 nov. 1323 in episcopum Soran. est promotus, aut eius antecessor nomine Andreas), de quibus confer Raynaldum l. c. nn. 56-64; ita « responsio studii generalis Parisien. per (Simonem de Archiaco) cardinalem Viennensem data, quam refert Raynaldus l. c. ad a. 1323, nn. 38-56; ita denique tractatus quidam hac de re confecti, inter quos laudamus illos, quos supradictus magister generalis ord. Praed. et Augustinus ep. Lucerinus (ex ord. Praed.) confecerunt (cfr. Rayn. l. c. nn. 58-60). « Subsequenter, scribit Baluzius l. c., aliqui cardinales [praesertim illi duo, qui ex ord. Min. erant] et nonnulli alii viri notabiles requisierunt fratrem Michaelem generalem ministrum ordinis Minorum et totum capitulum generale apud Perusium in festo Pentecostes [a. 1322] proxime futuro celebrandum, quod ipsi definirent et determinarent illud, quod de dicta quaestione de paupertate Christi et apostolorum eius sentirent, et in scriptis redigerent ac universis Christifidelibus destinarent ». Qui istas adhortationes secuti has litteras dederunt: « Universis christifidelibus praesentes litteras inspecturis frater Michael ordinis fratrum Minorum generalis minister, Guillelmus [de Notingham] Angliae, Henricus [de Talheim] superioris Alamanniae, Arnaldus Aquitaniae provinciales ministri, in sacra theologia magistri, nec non Ugo de Novocastro et Guillelmus de Alnvich, sacrae theologiae doctores, Nicolaus minister Franciae ac Guillelmus Bloch, bacallarei in sacra pagina, et omnes ministri et custodes, discreti et generalium studiorum lectores apud Perusium congregati in capitulo generali ipsumque totum generale capitulum ordinis supradicti salutem et pacem in Domino sempiternam. Noveritis, quod nos anno Domini 1322, indictione 5, pridie nonas iunii, audita et intellecta quaestione quadam, quae in Romana curia principaliter agitatur, qua quaeritur, utrum asserere Christum et apostolos non habuisse aliquid in proprio nec in communi sit haereticum; et requisiti, quid de illa quaestione sentiremus et in scriptis sub nostris sigillis et subscriptionibus propriis redigere curaremus: visis et examinatis dicta quaestione cum allegationibus, quae pro et contra fiunt, diligentique et matura deliberatione digestis, determinationi sanctae Romanae ecclesiae firmiter et totaliter inhaerentes, concorditer et unanimiter dicimus et fatemur, quod dicere et asserere, quod Christus viam perfectionis ostendens et apostoli eamdem viam perfectionis sequentes atque per exemplum in alios volentes perfecte vivere derivantes nihil iure proprietatis et dominii seu iuris proprii in speciali et in communi habuerunt, non est haereticum, sed sanum, catholicum et fidele, maxime cum sancta Romana ecclesia catholica, quae a tramite apostolicae traditionis nunquam deviasse aut errasse probatur (XXIV, qu. I cap. A recta et cap. Pudenda in fine), hoc expresse dicat, affirmet et determinet manifeste (Extra de verb. sign. cap. Exiit lib. VI, § Porro) sic inquiens: “Dicimus, quod abdicatio proprietatis omnium rerum tam in speciali quam in communi propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus viam perfectionis ostendens verbo docuit et exemplo firmavit, quam quoque primi fundatores militantis ecclesiae idest apostoli, prout ab ipso fonte idest Christo hauserant, in volentes perfecte vivere per doctrinae ac vitae ipsorum alveos derivarunt”. Quae ecclesiae determinatio libro VI (decretalium) per ipsam catholicam ecclesiam est inserta et per aliam decretalem in Viennensi concilio promulgatam et in VII libro sub titulo “de verborum significatione” insertam per ipsam universalem et catholicam ecclesiam est approbata. Ac novissime per sanctissimum patrem dominum Ioannem divina providentia papam XXII in dicta sua declaratione edita super regula et statu fratrum Minorum, quae incipit: “Quorumdam exigit”, est eadem declaratio plurimum commendata tamquam salubriter edita, solida, lucida multaque maturitate digesta. Et testante canone (XIX dist. Si Romanorum) illud, quod pro sano dogmate sedes apostolica comprobavit, semper teneri debet acceptum nec ab eo licet alicui quomodolibet resilire (XXIV, qu. I cap. Haec est fides). In huius autem nostrae opinionis et communis ac concordis sententiae testimonium et munimen praesentem seriem de communi consensu omnium nostrum sigillis et subscriptionibus propriis generalis ministri et nominatorum superius magistrorum ac bacalariorum in sacra pagina nec non et quatuor provincialium ministrorum, videlicet Thomae provinciae Bononiensis, Petri provinciae sancti Francisci, Fernandi provinciae Castellae et Symonis provinciae Turoniae, duximus muniendam. Datum Perusii, anno, mense et die superius memoratis ». Alteram quoque similem sed prolixiorem declarationem iidem ordinis Minorum praelati in capitulo generali Perusii congregati die 11 iulii 1322 dederunt, ut universis christifidelibus persuaderent, illam sententiam non esse haereticam, sed sanam et catholicam. Quam declarationem, cui non solum supradicti, sed omnes in sacra pagina magistri et bacallarei de ordine Minorum numero 46, Parisiis et in Anglia (Oxonii) commorantes, adhaeserunt, legas apud Baluze l. c. p. 208 vel apud Wadd. l. c. ad a. 1322 n. 55. Quibus litteris tantum abfuit, ut summus pontifex ad partes Minorum alliceretur magisque de paupertate controversa inter utrosque conveniret, ut illas enuntiationes aegerius ferret magisque inclinaret in sententiam oppositam. « Ut itaque », scribit Waddingus (l. c. n. 57, « viam sterneret ad hanc contrariam opinionem stabiliendam, quorundam suggestione lacessitus et irritatus, renuntiavit dominio rerum omnium, quae conferebantur fratribus Minoribus vel penes ipsos habebantur et quorum usu potiebantur, etsi eousque tale dominium penes pontifices Romanos aut Ecclesiam esset secundum declarationem multorum praedecessorum suorum; et insuper inhibuit, ne deinceps pro recipiendis vel petendis bonis, quae in posterum ordini Minorum conferrentur, quisquam constitueretur amodo nomine ecclesiae Romanae procurator vel syndicus ». Quod quidem ipsum per hanc constitutionem Ad conditorem canonum est effectum. Duo sunt constitutionis textus; bis enim promulgata est. Prima forma ad valvas ecclesiae Avinionensis affixa eaque brevior haec continet: « Ad perpetuam rei memoriam. Ad conditorem canonum non est dubium pertinere, cum statuta a se vel a suis praedecessoribus edita obesse percipit potius quam prodesse, ne ulterius obesse valeant, providere. Dudum siquidem fel. rec. Nicolaus papa III praedecessor noster, attente perspiciens in almi confessoris beati videlicet Francisci regula contineri, quod nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem aliam sui ordinis professores, ac considerans diligenter, quod per piae record. Gregorium IX et alios nonnullos praedecessores eiusdem fuerat declaratum, hoc debere servari tam in speciali quam etiam in communi; necnon considerans et attendens, nonnullos fratribus ipsis detrahere, imponentes eisdem, quod regulam et declarationes huiusmodi non servabant; pie quoque considerans ora contra praemissos fratres oblatrantium claudere ac professorum ipsorum conscientiis providere: inter alia ordinavit et sanxit, quod omnium utensilium et librorum rerumque mobilium praesentium et etiam futurarum, ecclesiarum quoque et oratoriorum ac cunctorum tam praesentium quam futurorum necnon et aliorum emptorum de eleemosynis diversis et oblatorum seu concessorum dictis fratribus, in quibus tamen conferentes seu concedentes ipsi nihil in ipsis sibi ducerent reservandum, proprietas ac dominium plene et libere ad se et Romanam ecclesiam pertineret, ipsa in se et antedictam ecclesiam recipiens, usu facti dumtaxat in rebus et bonis huiusmodi dictis fratribus reservato; et quia nonnunquam libros et alia mobilia supradicta vendi expedit seu etiam commutari, fratribus ipsis in eadem ordinatione concessit, ut res ipsas cum rebus aliis, quarum usum habere licet ipsis fratribus, dummodo generalis et provincialium ministrorum coniunctim vel divisim auctoritas intercedat, possint libere commutare. Sed quia fratribus ipsis pecuniam per se vel per alium recipere ipsorum regula districtius interdicit, voluit et concessit, quod, si vendi contingeret res mobiles antedictas pretio aestimato, quod huiusmodi pretium per procuratorem a praefata sede vel cardinalis gubernatoris eiusdem ordinis auctoritate deputandum deberet recipi in rem licitam aliam, cuius usus eiusdem ordinis fratribus esset permissus, expendendum: hoc adiecto, quod possent de vilibus rebus mobilibus et parum valentibus fratres ipsi, pietatis seu devotionis intuitu vel pro alia honesta et rationabili causa, obtenta tamen super hoc superiorum suorum licentia, intra et extra dictum ordinem ordinare. Quamquam autem a praedecessore nostro pia consideratione haec fuerint ordinata, ipsa tamen hactenus profuisse dictis fratribus non percepimus, sed potius ipsis et aliis multipliciter obfuisse. Ipsis quidem prodesse ad statum perfectionis nequaquam potuit reservatio supradicta. Cum enim perfectio vitae christianae principaliter et essentialiter in charitate consistat, quae ab apostolo “vinculum perfectionis” dicitur et quae unit seu iungit aliqualiter hominem suo fini, ad quem per contemptum bonorum temporalium et ipsorum expropriationem via disponitur per hoc praecipue, quod sollicitudo, quam ipsa temporalia in acquirendo, conservando et administrando exigunt et quae plerumque ab actu charitatis retrahit, amputatur: restat, quod, si sollicitudo eadem post expropriationem huiusmodi, quae ante ipsam inerat, perseveret, ad perfectionem huiusmodi talis expropriatio nil conferret. Constat autem, quod fratres dicti ordinis post factam retentionem dicti dominii non minus, sed satis amplius quam ante ipsam in acquirendis bonis ipsis ac conservandis tam in iudicio quam extra fuerunt solliciti, quam sint religiosi alii mendicantes solliciti, habentes aliqua in communi, prout haec nota magistra rerum experientia cunctis recte considerantibus evidentius manifestat. Quod retentio dominii supradicta fratribus ipsis obfuerit, patet ex subsequentibus evidenter. Occasione siquidem retentionis eiusdem fratres ipsi de paupertate altissima coeperunt inaniter gloriari, quam sibi prae cunctis aliis Mendicantibus ex eo praecipue vendicant imprudenter, quod in his, quae obtinent, nihil ad se proprietatis vel dominii sed solum nudum usum facti asserunt pertinere. Profecto, si rem plus quam verba vellent attendere et veritati acquiescere, ut deberent, attento ipsorum utendi modo et ecclesiae Romanae patientia circa illum, totum contrarium affirmarent, videlicet non relictum eis usum, sed retentum ecclesiae Romanae dominium esse nudum. Quis enim nudum usuarium poterit dicere, cui rem usuariam licet vendere, permutare ac donare? procul dubio haec naturam usus excedunt nec ad usuarium sed ad dominum potius pertinere [noscuntur]; haec evidenter arguunt talem usuarium minime fore nudum: quae quidem de rebus nonnullis mobilibus fratres ipsi faciunt, asserentes sibi per ordinationem huiusmodi hoc concessum. Quod autem non sint nudi usuarii in rebus, quae usu consumuntur, evidentius declaratur, in quibus dicere, quod usus iuris vel facti a dominio separatus possit constitui, iuri repugnat et etiam rationi. Nec praedecessoris nostri praedicti fuisse videtur intentio, Romanae ecclesiae talium bonorum dominium reservare. Quis enim sanae mentis credere potuit, quod intentio fuit tanti patris, unius ovi aut unius casei aut frusti unius panis, quae saepe ipsis fratribus conferuntur, dominium Romanae ecclesiae retinere? Aut si eius fuit intentio, quis defendere potest, quod non realis fuerit talis retentio dominii sed verbalis quodque non vera sed ficta potius censenda? Adhuc esto, quod usus in talibus rebus possit constitui, nudus tamen nullatenus possit dici, cum usus rei consumptibilis usuarii non differat ab usu plenum dominium obtinentis: quod patet, quia usus cuiuslibet rem totaliter consumit. Constat autem, usum habentis plenum dominium minime fore nudum. Ex quo consequi videtur, quod eorum usus nudus minime sit censendus. Dominium autem Romanae ecclesiae reservatum ex eo videri potest nudum, verbale et mathematicum, quod ex illo nullum hactenus eidem obvenit commodum, nec speratur, quod obvenire debeat in futurum, cum nec intentio reservantis nec fratrum ipsorum fuerit, quod in cuiusque alterius quam fratrum compendium cederent res praedictae. Constat autem, quod tale dominium nec habentem ditiorem instituit nec pauperiorem efficit non habentem. Ex quibus liquet evidenter, quod imprudenter propter retentionem praedictam prae aliis Mendicantibus sibi vendicant altissimam paupertatem. Nocuit insuper dictis fratribus retentio praedicta, cum eius occasione inter fratres ipsius ordinis periculosa suborta fuerint scismata et dispendiosa pericula subsecuta, quibus hactenus dari finis non potuit, nec speratur, quod ad illum ipsa durante valeat perveniri. Rursus necdum fratribus ipsis dicta reservatio obfuit, sed etiam honori sacrosanctae Romanae ecclesiae non leviter detrahit et detraxit. Nunquid non praefatae ecclesiae derogatur honori, nunc in foro saeculari nunc in foro ecclesiastico, interdum quoque coram pedaneis iudicibus, et plerumque pro rebus parvis et vilibus litigare? Haec tamen occasione ordinationis praedictae fieri cernimus, cum eorum, quae dantur, offeruntur vel alias acquiruntur dictis fratribus, nisi dantes vel offerentes sibi dominium reservaverint, sit dominium dictae ecclesiae Romanae reservatum; propter quod per procuratores constitutos a ministris dicti ordinis nomine sanctae Romanae ecclesiae agendo vel defendendo causae omnes contingentes dictum ordinem agitantur, et, quod gravius est censendum, procuratores praedicti multos vexare dicuntur indebite et in suis iuribus multipliciter perturbare. Quae omnia noscuntur in notam et iniuriam dictae ecclesiae redundare. Adhuc ordinatio praedicta ecclesiarum praelatis et rectoribus et multis aliis gravis existere nimium et molesta monstratur. Nunquid non grave praemissis potest existere, quod ipsos oporteat se opponere Romanae ecclesiae, quae ipsorum domina noscitur et magistra, ac cum ea agendo vel defendendo litigare assidue vel cedere iuri suo? Haec tamen oportet illos facere, cum in multis dicti fratres praedicti existere dicantur iniurii, sicut clamorosa multorum praelatorum et rectorum diversarum provinciarum adhuc in curia existentium habet insinuatio, qui [quidem fratres] facta sua palliare nituntur et defendere per procuratores ab ipsis nomine dictae sanctae Romanae ecclesiae constitutos. Nos itaque praemissis in scrutinio rectae considerationis adductis multorumque clamoribus excitati, volentes tantis malis occurrere ac conscientiis et statui dictorum fratrum necnon et honori dictae ecclesiae Romanae praelatorumque et rectorum et aliorum indemnitatibus providere, de fratrum nostrorum consilio, sacrosanctam Romanam ecclesiam tam inutili tamque periculoso dominio carere potius quam ipsum habere volentes, hoc edicto in perpetuum valituro censemus, quod in bonis praedictis, quae in posterum conferentur vel offerentur vel quomodolibet alias obvenire contigerit fratribus seu ordini praedictis, non plus iuris in illis apostolica sedes habeat nec eidem in ipsis seu pro ipsis dominium seu ius aliquod [plus] acquiratur, quam quomodo habeat quamque sibi acquiratur in bonis vel pro bonis, quae fratribus aliorum Mendicantium ordinum quomodolibet acquiruntur. Ac insuper statuentes, quod pro bonis praedictis recipiendis, petendis, exigendis, defendendis seu administrandis nullus quoque procurator constituatur amodo nomine summi pontificis vel praefatae sanctae Romanae ecclesiae, nisi de ipsius licentia speciali et mandato, revocamus quoque quoscumque a quibuscumque taliter constitutos, decernentes irritum et inane, si secus a quocumque fuerit attentatum: non obstantibus quibuscumque privilegiis a fel. rec. Martino papa IV vel aliis praedecessoribus nostris eisdem fratribus vel ordini sub quacumque forma verborum seu expressione concessis. Per haec autem non intendimus nec regulae dicti ordinis nec privilegiis fratribus ipsis seu eorum ordini ab apostolica sede concessis, nisi quoad praemissa et praemissa tangentia, in aliquo derogare, quin imo ea volumus in suo robore permanere. Nulli ergo etc. Datum Avinione VI idus decembris, pontificatus nostri anno septimo ». Praedicta constitutione, scribit Baluzius l. c. p. 213, sub dicta forma brevi edita et solemniter promulgata, frater Bonagratia de Pergamo, procurator ord. Min. generalis ad hoc specialiter constitutus, sentiens se dicto nomine et dictum ordinem ex praedicta constitutione et contentis in ea provocari, appellavit et protestatus fuit sub forma, quae infra sequitur: « In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate Domini millesimo tercentesimo vigesimo tertio, indictione VI, die XIV mensis ianuarii in civitate Avinionen. in palatio sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Ioannis divina providentia papae XXII in consistorio cardinalium more solito congregato et convocato: ibi frater Bonagratia de Pergamo procurator et procuratorio nomine ordinis fratrum Minorum, in praesentia praefati domini papae et collegii dominorum cardinalium ibidem ad consistorium congregatorum personaliter constitutus, publice dedit, porrexit et praesentavit praefato domino papae sive domino Bertrando de monte Faventio cardinali, ibi praesenti et de mandato ipsius domini papae recipienti, infrascriptum libellum provocationis et appellationis sive supplicationis, cuius libelli tenor talis est: Vestrae significat sanctitati frater Bonagratia procurator ordinis fratrum Minorum ad hoc specialiter constitutus, quod orta olim circa initium institutionis et approbationis ordinis beati Francisci materia quaestionis super verbis et intellectu regulae ipsius sancti, in quibus dicitur: Regula et vita fratrum Minorum haec est, scilicet domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate; et infra: fratres nihil habeant seu sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem etc., et ipsa quaestione ad examen primo sanctae memoriae domini Gregorii IX, iuris divini et canonici et civilis multum periti, deducta, ipse sanctissimus pater post multam et longam deliberationem et examinationem ipsam quaestionem definivit (die 28 sept. 1230 constitutione “Quo elongati”) in haec verba: Cum ex longa familiaritate, quam idem confessor nobiscum habuit, plenius noverimus intentionem eius et in condendo praedictam regulam et obtinendo ipsius confirmationem per sedem apostolicam sibi astiterimus, dum adhuc essemus in minori officio constituti (cfr. huius op. t. I, p. 68); et infra (l. c. p. 69): Dicimus itaque, quod nec in communi nec in speciali debeant proprietatem habere, sed utensilium et librorum et eorum mobilium, quae licet habere, eorum usum habeant et fratres, secundum quod generalis minister et provinciales disponendum duxerint, his utantur salvo locorum et domorum dominio illis, ad quos noscitur pertinere; nec vendi debeant mobilia vel extra commutari aut aliquo modo alienari, nisi Romanae ecclesiae cardinalis, qui fuerit ordinis gubernator, generali seu provincialibus ministris auctoritatem super hoc praebuerit vel assensum. Hac verba definitionis apostolicae sedis non regulam ampliantis seu circa eam aliquid novi statuentis, sed intentionem conditoris et verba ipsius regulae exponentis seu declarantis, felicis quoque recordationis domini Innocentius IV et Alexander IV Romani pontifices diversis temporibus successive, dictis verbis regulae cum exacta diligentia recensitis et in rectae considerationis iudicium deductis, verba dictae regulae et ipsorum rectam intentionem declarando, in duabus ipsorum pontificum declarationibus sic dicunt: Dicimus, quod ...... vel assensum, cum tam mobilium quam immobilium ius, proprietas et dominium, illis solis exceptis, in quibus expresse donatores vel translatores sive proprietatem et dominium sibi reservasse constiterit, nullo medio ad ecclesiam ipsam spectent (cfr. in huius op. t. I, p. 401, constit. Inn. IV “Ordinem vestrum” d. d. 14 nov. 1245, confirm. ab Alex. IV die 20 febr. 1257, l. c. t. II, p. 196). Non solum autem praedicti Romani pontifices, sed plures alii praedecessores fel. rec. domini Nicolai III et maxime domini Clemens IV (cfr. l. c. t. III, p. 28) et Gregorius X in suis litteris et rescriptis expresse dicunt, quod fratres dicti ordinis ex professione dictae regulae nec in communi nec in speciali proprietatem cuiuscunque rei habere valent; sed ubi donatores vel collatores quorumcunque bonorum sibi non reservaverint dominium, donata vel collata eidem ordini ad Romanam ecclesiam immediate pertinent. Et alibi dicit praedictus dominus Gregorius X: Ordo fratrum Minorum humilitati deditus ac paupertati et rem et nomen abiecit proprietatis, et quicquid ei obvenire dignoscitur, ipso facto in nostrum et Romanae ecclesiae dominium transire perhibetur. Quando ergo in locis, quae ad prosecutionem divini cultus inhabitant, occupationis iniuriam patiuntur, nobis et eidem ecclesiae Romanae iniuria huiusmodi specialiter irrogatur. Idem etiam Gregorius X in Lugdunensi concilio, sacro approbante concilio, huiusmodi statum et ordinem ex evidenti utilitate, quae ex ipso universali ecclesiae proveniebat, comprobavit. Insuper praedicti Romani pontifices ante dictum dominum Nicolaum III determinaverunt pluries et frequenter, dictam expropriationem in speciali et in communi fore altissimam et fratres praedictos in huiusmodi altissima paupertate Christum pauperem imitari et nudos nudum Christum sequi et eos extremam paupertatem pro Christi nomine pati; et alibi: Almus Christi confessor beatus Franciscus divina inspiratione calligantia praesentis aetatis tempora fulgoris sui lampade illustravit, viam perfectae iustitiae praeparans in eremo paupertatis altissimae; et alibi: professores dictae regulae in huiusmodi altissima paupertate perfectionem evangelicam amplexando non solum in statu salvandorum sed etiam perfectorum existunt et per suae religionis observantiam, quae ipsius evangelicae perfectionis tenet formam, in aeternae retributionis praemio praecellentem gloriam promerentur. Et libellum quorundam magistrorum asserentium, dictam paupertatem et vitam non esse paupertatem evangelicam et apostolicam, similiter damnaverunt per litteras apostolicas districtius inhibentes, ne quisquam praemissa vel aliquod praemissorum pertinaciter astruere vel quomodolibet defensare praesumat: statuentes, quod, quicunque id praesumpserit attentare, tanquam contumax et ecclesiae Romanae rebellis ab omnibus fidelibus habeatur, prout haec et plura alia circa haec in determinationibus et litteris apostolicis plenius continentur. Ex quibus liquide patet, quod praefatus dominus Nicolaus III in decretali, quae incipit: Exiit qui seminat (cfr. huius op. t. III, p. 404), declarando, res, quibus dictae regulae professores utuntur et uti possunt, ad se et Romanam ecclesiam pertinere, rem non novam nec insolitam est aggressus, sed ab antiquo et pluribus Romanis pontificibus praedecessoribus suis, veritati et vitae evangelicae et apostolicae et sanctorum doctorum et patrum ipsius ecclesiae auctoritatibus et rationibus necessariis divinisque testimoniis, quae credibilia facta sunt nimis, firmiter inhaerentibus, provide et salubriter declaratam et diffinitam, nec per hoc aliquod novum ius statuit, sed quod erat detexit et in publicam notionem deduxit. Nam de iure divino res omnes, quae afferuntur, dantur seu conceduntur pro animarum salute, pauperibus praesertim dominii non capacibus, utpote qui se et omnia sua ex eorum professione obtulerunt Deo in holocaustum medullatum per contemptum omnium mundanorum, Deo dantur et sunt oblatae et consecratae, ut habetur Levitic. cap. ult. circa finem. Ipsae quoque res sunt Dei et corporis mystici scilicet ecclesiae (XII, q. II, cap. Qui Christi et cap. Nulli liceat et cap. Praedia et cap. Qui abstulerit, et q. III, cap. Pontifices; et plene noviter per Innocentium et Hostiensem extra de causa possessionis et proprietatis cap. Cum super electione). Et ad hoc etiam facit, quod lex civilis dicit, res sacras et religiosas in nullius hominis fore dominio, sed Dei (institut. de rerum divisione § In nullius, in textu et glossa, et XXIV, q. I, cap. Episcopus), et sancta Romana et universalis ecclesia omnium fidelium est illud corpus mysticum Christi (VII q. I cap. Novatianus, et de consecratione dist. I, cap. Ecclesia, et habetur et notatur extra de sacra unctione cap. Uno ante medium in textu ibi), qui secundum apostolum caput est Ecclesiae, quae est corpus ipsius; et in glossa Hostien.: cuius ecclesiae fidelium omnium de iure divino omnia sunt (ut habetur XXIII, q. VII, cap. I et epist. prima ad Corinth. III cap. Omnia vestra sunt, et XXIII, q. VII, cap. Quod autem). Cuius etiam ecclesiae principatus est a iure divino, quia Christus totam suam ecclesiam commisit Petro et successoribus eius Romanis pontificibus per illud verbum Ioannis (cap. ult.): Pasce oves meas (et probatur XXI dist. cap. Quamvis, et XXII dist. cap. Omnes). Et tali communitati, quae emanat a iure divino (XXII, q. I, cap. Dilectissimis), non est licitum renunciare; communitati autem, quae emanat a iure humano, per quod unum collegium habet possessiones et dominia rerum et iura distincta a dominiis, possessionibus et iuribus aliorum collegiorum sive communitatum singularium (VII dist. cap. Quo iure), licite et meritorie renunciari potest propter Deum. Nam sicut una singularis persona potest a se meritorie et sancte omne dominium abdicare iuxta consilium Christi dicentis: vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus etc., sic et unum collegium religiosorum, quod vicem tenet unius personae (ff. de fideiussor. l. Mortuo, et in Esdra: Congregatus est populus quasi vir unus), potest licite et meritorie renunciare, quod non habeat aliquod distinctum dominium a communitate fidelium. Quam abdicationem proprietatis omnium rerum Christus et apostoli viam perfectionis ostendentes verbo docuerunt et exemplo firmaverunt, sicut sancta Romana ecclesia determinat et definit. Ex quibus manifeste patet, quod proprietas et dominium omnium rerum, quae propter Deum dantur, offeruntur seu conceduntur in speciali vel in communi fratribus Minoribus, qui ex eorum professione et regula a se in speciali et ab ipsorum collegio in communi proprietatem omnium rerum abdicarunt et in communitate sanctae Romanae ecclesiae remanserunt ac ex eorum professione et regula pedibus ipsius sanctae Romanae ecclesiae sunt subiecti et per ipsam sanctam Romanam ecclesiam in spirituales filios sunt recepti, quasi filii parvuli in potestate patris totaliter constituti, ipso facto et iure in dominium communitatis sanctae Romanae ecclesiae et universalis ecclesiae transfertur. Et sicut, quod datur monacho, qualiscunque sit dantis intentio, non transit in ipsius dominium, sed ipso iure et facto transit in monasterium et subiacet dispositioni abbatis, etiamsi dans nihil cogitet de collegio: sic, quicquid offertur, conceditur vel donatur fratribus dicti ordinis in singulari vel eorum ordini in communi, ipso iure et facto transit in dominium Romanae et universalis ecclesiae omnium fidelium, prout etiam praefatus dominus Gregorius X in supradicto suo rescripto apostolico protestatur. De quibus rebus summus pontifex tanquam universalis dispensator et administrator rerum omnium, quae Deo sive propter Deum sunt oblata, praecepto divino tenetur prout expedit ipsis pauperibus providere (LXXXVII dist. cap. Desolatis, et XII q. I, cap. Videntes). Unde, cum ea, quae a iure divino sunt, debeant semper firma atque immutabilia permanere (V dist. § His ita respondetur), non decet papam huiusmodi dominium a se et ecclesia quomodolibet abdicare (XII q. II, cap. Non liceat papae, et XXIII, q. IV, cap. Si is, qui praelatus cum similibus). Et sicut Christus (Ioan. VI) dicit: Eum, qui venit ad me, non eiiciam foras, sic et eius vicarium decet dicere: sanctum Franciscum et professores suae regulae, qui venerunt ad me et se et omnia sibi concessa vel concedenda meae et ecclesiae, cui praesum, potestati totaliter subiecerunt, non eiiciam foras. — Quae et alia plura praefatus dominus Nicolaus III provide et prudenter attendens, congregata multitudine magistrorum in sacra pagina et iuris utriusque praecellentium doctorum, qui tunc erant in Romana curia, et longa ac diligenti examinatione praehabita, dictorum praedecessorum vestigiis inhaerendo, signanter declarando (et non novum ius statuendo, sed quod erat detegendo) sic dicit (l. c. p. 405 et 406): Nos de pia ipsius confessoris intentione et his, quae regulam ipsam et eius observantiam contingunt, informati tam ea, quae per praedecessores nostros approbata et declarata esse noscuntur, quam ipsam regulam et eam contingentia maturitate plena discussimus, nonnulla in praesenti serie declaravimus, certius approbavimus et approbata confirmavimus; et infra (l. c. p. 409): Ad haec, cum fratres ipsi ...... sanximus. Et alibi in eadem decretali dicit (l. c. p. 408): Non autem talem abdicationem proprietatis omnimode renunciationem usus rerum cuiquam videatur inducere ...... quanto commutat temporalia pro aeternis. Haec ibi. Ex quibus declarationis praedictae verbis tria manifestissime concluduntur. Primum videlicet, quod Romanus pontifex praedicta dicendo non novum ius statuit, sed, quod erat veritatis et iuris, declarando detexit; cum enim dicat, quod illud, quod conceditur, offertur vel donatur fratribus propter Deum, in personam sedis apostolicae sive vicarii Christi, qui pater est omnium et fratrum Minorum nihilominus specialis, loco Dei transfertur, patet, quod haec translatio non fit in eum tanquam in hominem, sed in eum vice Dei, et per consequens, quod huiusmodi dominium rerum Dei est et ecclesiae eius Romanae universalis, et non hominis. Et cum dicat, quod, sicut filius patri et servus domino et monachus monasterio acquirunt, sic frater Minor ecclesiae sive Christi vicario acquirit; et cum de iure constet, quod illud, quod relinquitur filio familias, ipso facto in patrem, et quod servo, ipso facto in dominum, et quod monacho, ipso facto in monasterium transferatur: sequitur, quod illud, quod relinquitur fratribus Minoribus, ipso facto in dominium immediatum ecclesiae Romanae et vicarii Christi loco Dei transfertur, sicut et Gregorius X per longa tempora ante dictum dominum Nicolaum notabiliter dixerat in suo rescripto: Quicquid obvenire ordini dignoscitur, ipso facto in nostrum et sanctae Romanae ecclesiae dominium transire perhibetur, cuius rescripti verba sunt superius enarrata. Patet etiam ex eo, quod idem dominus Nicolaus in decretali Exiit approbat et confirmat ea, quae in praedictis fuerunt a suis praedecessoribus declarata; confirmatio autem est iuris prius habiti corroboratio; sic enim describitur extra de fide ministr. cap. Inter dilectos § Ceterum. Et qui confirmat, proprie nihil novum facit, sed, quod factum est, corroborat (ff. de iurisd. omn. iudic. l. Et quia). Imo de novo dare et confirmare sunt contraria (extra de praescript. cap. Veniens § Nec obstante); unde in idem subiectum cadere non possunt (extra de baptismo et eius effectu cap. Maiores § Sed adhuc ibi) tanquam impossibilia se minime patiuntur. Quod si in privilegiis vel constitutione invenitur: “damus et confirmamus”, necesse est, quod diversa respiciant (ut in dicto cap. Inter dilectos § Ceterum), veluti quod dare referatur ad actum extrinsecum, quo res, quae est de iure alicuius, sibi datur de facto, et confirmare ad ius; sicut et electio, quae est irrita de iure, dicitur irritari per sententiam (extra de elect. cap. Auditis in fine), sicut in textu et glossa Hostien. ibi posita notatur vel exponitur: “damus, idest datum ostendimus” (XXIII q. V, § Hinc notandum). Quamvis enim, qui declarat, proprie non dicatur aliquid novi facere, sed “factum ostendere” (ff. de testamento cap. Heredes), palam tamen opinione et credulitate hominum et apparentia exteriori dicitur “facere”; unde Matth. XIV dicitur, quod, quando filia Herodis dixit: da mihi in disco caput Ioannis Baptistae, contristatus est rex; et paulo ante promiserat, quod volebat eum occidere, et occidisset, nisi populum timuisset; sed contristatum dixit, quia quantum ad exteriorem apparentiam et opinionem hominum visus est contristatus. Ad hoc etiam facit, quod secundum Augustinum regula valde frequens est in scripturis, quod dicitur aliquid incipere fieri, quando incipit innotescere, iuxta quod Matth. cap. ult. dicitur: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; et illud ad Philipp. cap. II: propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Non enim tunc de novo dedit pater omnipotentiam filio et nomen deitatis, sed ita dictum est, quia tunc post resurrectionem suam incepit magis innotescere hominibus esse datam. Sic etiam est in multis aliis exemplis, in quibus illud, quod secundum apparentiam dicitur, quasi fit in re. Unde, qui de facto contraxit matrimonium, quod de iure non tenuit, dicitur uxorem accepisse, attenta hominum opinione et apparentia exteriori (extra de bigamis cap. Nuper). Quae opinio interdum veritati praefertur, ut ibi notatur. Sic e contrario illud, quod non apparebit hominibus, non dicitur esse, quamvis in veritate sit (ff. de contrahen. imp. l. In lege). Ex quibus in proposito concluditur, quod illud, quod in praedicta declaratione Exiit dicitur, videlicet: ne talium rerum sub incerto videatur esse dominium, proprietatem in nos et in Romanam ecclesiam apostolica authoritate recipimus, quod etiam fel. rec. dominus Innocentius papa IV praedecessor noster fuisse dignoscitur, refertur solum quoad illud, quod exterius in opinione hominum et credulitate eorum prima facie videbatur, scilicet quia dominium et proprietas non erat fratrum in speciali nec in communi: ergo sub incerto videbatur, quamvis in veritate non esset; unde et signanter dixit: ne videatur, quasi dicat, quod videtur hominibus ignaris divini iuris et dictae professionis et declarationum a nostris praedecessoribus editarum, quod proprietas et dominium ipsarum rerum sit sub incerto, ideo illud in nos et Romanam ecclesiam recipimus, quamvis in veritate sit ecclesiae Romanae, quod bene patet, cum dicit: quod etiam fel. rec. Innocentius papa IV fecisse dignoscitur; et postea subiungit: Et ad nos et ipsam Romanam ecclesiam plene et libere pertinere sancimus. Si enim iam erat a suo praedecessore receptum tale dominium, cur superflue iterum recipiebat, cum libertati semel praestitae secundum manumissionem nihil addere vel detrahere manifestissimum iuris sit (cap. De vendicta libertate et Apud concilium, manumissione l. I), nisi, quia huiusmodi veritas uon innotescebat hominibus, voluit eam per solemnem decretalem in corpore iuris ponendam et in scholis legendam innotescere? Et sic, ut dictum est, recepisse dicitur, ex quo innotescere coepit, quamvis in veritate huiusmodi proprietas et dominium semper ad Romanam et universalem omnium fidelium ecclesiam pertineant, ut supra probatum est. — Secundo autem concluditur ex verbis tam ex mente memoratae declarationis dicti domini Nicolai et praedictorum aliorum summorum pontificum declarationibus quam ex iure et ratione, quod dicti fratres in speciali aut in communi non habent nec habere possunt ex eorum professione proprietatem seu dominium in aliquibus rebus, cuiuscunque conditionis existant, sive sint res, quae usu consumuntur, sive aliae res, quae non consumuntur usu, sed in omnibus rebus huiusmodi habent tantum simplicem usum facti; et quod dominium et proprietas etiam illarum rerum, quae usu consumuntur, quarum usum facti habent dicti fratres, quantumcunque etiam minimarum, acquiritur dictae Romanae ecclesiae et semper remanet et residet penes eam usque ad ipsarum consumptionem, et quod usus facti in talibus rebus, quae usu consumuntur, a proprietate et dominio separatur; et quod hoc dicere non repugnat iuri neque rationi, sed cum iure divino, naturali, canonico et civili ac ratione omnino concordat. Ex verbis et mente dictae declarationis domini Nicolai hoc patet, cum dicat expresse, quod omnium rerum necessariarum tam ad vitae sustentationem quam ad officiorum sui status executionem solum usus facti fratribus est concessus, et omnium utensilium ac omnium aliorum mobilium praesentium et futurorum, quorum usum facti fratres possunt habere, dominium et proprietas ad Romanam ecclesiam pertinet; et quod nulla potest esse professio, quae a se usum necessariae sustentationis excludat. Constat autem, quod res illae, quae comedendo, bibendo et induendo consumuntur, praecipue sunt de illis rebus, quae necessario pertinent ad vitae sustentationem et sine quibus corpus humanum sustentari sive ali non potest (ff. de alimentis et cibariis l. Legatis et l. ult.). Constat etiam hoc ex diversis passibus ipsius decretalis; nam declarans verba regulae, quae dicunt: fratres nihil sibi approprient nec locum nec domum nec aliquam rem, et probans, quod per praedicta verba fratres proprietatem omnium rerum tam in speciali quam etiam in communi abdicarunt, dicit: Nec quisquam ex his surgat erronee, quod taliter propter Deum proprietatem omnium abdicantes tanquam homicidae sui vel tentatores Dei vivendi discrimini se committant etc. Certum est autem, quod nullus homicidas eos vocasset, nisi quia earum rerum, quae ad vitae sustentationem pertinent et sine quibus corpus ali non potest, proprietatem abdicarunt, cum multi sint, qui non habent domum nec locum nec propter hoc homicidae sui esse dicuntur. Et de se ipso Christus dicit (Matth. VII): filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Super quibus verbis glossa Hieronymi dicit: quasi dicat, quid me vis propter divitias et saeculi lucra sequi, cum ita sim pauper, ut nec hospitiolum, quod meum sit, habeam et tecto utar alieno? Haec ibi. Nec ob hoc aliquis sanae mentis dicet, Christum fuisse homicidam sui vel tentatorem Dei. Item certum est, quod in pluribus locis dicta decretalis faciens mentionem de rebus, quarum usum fratres habere possunt, semper implicat ea illa, quae spectant ad vitae eorum necessitatem sive sustentationem. Unde post praedicta verba: Nec putet quisquam etc. statim subdit: Sic enim se ipsos committunt divinae providentiae in vivendo, ut viam non contemnant provisionis humanae, quin vel de his, quae offeruntur liberaliter, vel de his, quae mendicantur humiliter, vel quae conquiruntur per laboritium, sustententur, qui triplex vivendi modus in regula providetur expresse; et infra: Insuper nec utensilia nec alia, quorum usum ad necessitatem et officiorum suorum executionem licet habere (non enim omnium usum habere debent), ad ullam superfluitatem habere debent seu copiam, etc. Constat autem, quod illa, quae a fratribus mendicantur, sunt ut plurimum panis, vinum et vestes, quae ad victum pertinent, quae usu consumuntur; constat etiam, quod omnes res, quibus fratres uti possunt, aut pertinent ad necessitatem vitae, ut sunt alimenta, aut ad officiorum suorum executionem. Ex quibus luce clarius patet, quod verba, mens et intentio dictae decretalis ad victualia se extendunt. Constat etiam, quod, si fratres possent sibi in speciali vel in communi acquirere res, quae usu consumuntur, inter quas res sunt non solum alimenta sed etiam pecunia, quae assidua permutatione quodammodo consumitur (ut dicitur Inst. de usufruct. § Constituitur), sequeretur, quod possent habere pecunias et res ad copiam in speciali et in communi; et sic verba praedictae declarationis, quae dicunt, quod non debent habere usum aliquarum rerum ad divitias et copiam, quae derogent paupertati, falsificarentur; et similiter verba regulae, quae dicunt: fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem, et quod subditur: vadant pro eleemosyna, quod utique non competit divitibus et habentibus necessaria ad victum; et quod subditur: haec est illa celsitudo altissimae paupertatis. Quae tam singularis commendatio esset valde ridiculosa, si fratres possent res, quae usu consumuntur, sibi appropriare; frustra dictum esset in principio regulae: Regula et vita fratrum haec est, scilicet domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo sine proprio etc.; nec fratres imitarentur paupertatem Christi, de quo dicitur, quod cibo vescebatur alieno. Unde Hieronymus ad Nepotianum: “Turpe est ante fores ecclesiae domini crucifixi et pauperis, qui cibo vescebatur alieno, lictores consulum et milites excubare”. Per quae omnia manifeste apparet, quod regula et declaratio proprietatem omnium rerum tam illarum, quae non consumuntur usu, quam illarum, quae usu consumuntur, a fratribus omnibus in speciali et in communi penitus abdicavit. Patet etiam hoc ex praedictis aliis declarationibus aliorum Romanorum pontificum, de quibus supradictum est, cum in eis dicatur, quod omnium rerum tam mobilium quam immobilium, quarum usum fratres habent, proprietas ac dominium ad Romanam ecclesiam pertinet, et quod ordo fratrum Minorum rem et nomen proprietatis abiecit et, quidquid ei obvenire dignoscitur, ipso facto in Romanae ecclesiae dominium transit. Ex quibus patet, quod nullam rem mobilem, quae fratribus obveniret, a proprietate et dominio Romanae ecclesiae excluserunt, sed omnem incluserunt. Et qui omnia et quicquid dixit, nihil excipit (extra de maioritate et obedientia cap. Solitae et ff. de auro et argento l. Plautius), et ubi canon sive lex non distinguit, nec nos distinguere debemus (ff. de officio praesidis l. III in fine). Ex iure etiam naturali et divino constat, quod in omnibus rebus, sive sint de illis, quae non consumuntur usu, sive de his, quae consumuntur, usus rerum ipsarum non habet dominium sive proprietatem rerum annexum sive annexam, quia de iure naturali et divino omnia, quae spectant ad usum hominum, sic sunt communia omnibus hominibus (ex institut. de rerum divisione § I); hoc enim ius naturale coepit ab exordio naturalis creaturae (V di. in princ.), quod ex isto iure non potest aliquis dicere: “hoc meum, hoc tuum”; haec enim divisio sive distinctio, per quam factum est, ut homines dicant: “hoc meum, hoc tuum”, solum a iure humano ex iniquitate et cupiditate gentium processit. De iure enim naturali et divino communis usus omnium, quae sunt in hoc mundo, omnibus hominibus debuit esse et est. Tolle iura imperatorum, nemo de aliqua re dicere potest: “haec mea est, haec tua”, ut haec manifeste probantur in saepe allegatis cap. VIII dist. Quo iure, et XII q. I cap. Dilectissimis. Et Ambrosius primo libro de officiis dicit sic: “Natura enim omnia omnibus in commune profudit; sic enim Deus iussit generari omnia, ut pastus omnibus communis esset et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur ius commune generavit, usurpatio ius privatum fecit.” Haec Ambrosius. Cum igitur usus facti rerum spectantium ad esse naturae conservandum de iure sit naturali et divino et ab exordio coeperit rationalis creaturae (V di. in prin. et XXXVI di. cap. Ipso die) et de iure naturali et divino non fuerint distincta dominia: sequitur, quod de ipso iure naturali et divino usus rerum, quae usu consumuntur, nullo modo habet annexum “meum et tuum”. Praeterea constat, quod proprietas et dominium decimarum et rerum Deo et ecclesiae oblatarum est Dei et corporis eius mystici, scilicet ecclesiae; unde per Moysem ait Dominus (Levitic. cap. ult.): Omnes decimae Domini sunt, et illi sanctificantur; qui per eundem de perfectione levitarum loquens (Numeror. cap. XVIII) dicit: Nihil aliud possidebunt decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi: in usus, inquit, non in proprietatem et dominium. Hinc etiam et papa Innocentius de rebus ecclesiasticis loquens sic ait: “ecclesiae, cuius est ius retentionis, sit aeternum dominium” (ut legitur XVI q. III cap. Inter memoratos et extra de decimis cap. Tua nobis, ubi loquens de decimis dicit: “quas Dominus in signum universalis dominii sibi reddi praecepit, suas esse primitias et decimas asseverans”); et glossa super eodem cap. super verbo “tributa” dicit: “Ecclesia dicitur habere dominium decimarum, et in hoc consistit privilegium ecclesiae, ut re nondum tradita ipsa sit domina” (cap. de sacrosanctis ecclesiis l. Ut inter divinum). Et Innocentius et Hostiensis de causa possess. et propriet. cap. Cum super electione in apparatibus suis super verbo “restituendum” dicunt sic: “Hic est notandum, quod non praelatus sed Christus habet dominium et possessionem rerum ecclesiae: unde, quaecunque homines offerunt ecclesiis, dicuntur esse oblata Deo (XII q. I cap. Res, et cap. Videntes, et q. II cap. Non liceat, et cap. Praedia, et cap. Qui abstulerit), vel Ecclesia i. e. congregatio fidelium, quae est corpus Christi capitis (extra de sacra unctione cap. I ante medium), habet proprietatem et possessionem earum (XII q. III cap. Pontifices). Etsi aliquando in iure inveniatur, quod haec bona Deo oblata sint episcoporum vel praelatorum vel capitulorum, dic ea esse eorum quoad administrationem et gubernationem et dicuntur esse pauperum quoad administrationem, unde proprie loquendo praelati dicuntur procuratores et non domini (extra de donat. cap. II); ideo nullus dicat patrimonium proprium, quod est ecclesiae, idest pro communi utilitate datum. Haec tamen bona propter communem utilitatem divisa sunt per ecclesias diversorum locorum auctoritate summorum pontificum, et ecclesiae sunt limitatae; et episcopis et aliis praelatis concessa est administratio eorumdem, ut uniuscuiusque necessitas relevetur (XII q. I cap. Videntes et cap. Ex his et cap. Episcopus et cap. Praecipimus)”. Haec Innocentius et Hostiensis. Unde patet, quod dominium decimarum et aliarum rerum, quae Deo oblatae sunt, cuiuscunque conditionis existant, sive sint res, quae usu consumuntur (ut sunt decimae bladi, vini et olei et similium rerum, quae usu consumuntur), sive sint aliae res, semper residet penes Christum sive corpus eius, quod est ecclesia universalis fidelium; et usus sive ususfructus et administratio earum est ministrorum ecclesiae. Ac per consequens sequitur, quod usus et ususfructus rerum, etiam quae consumuntur usu, a proprietate et dominio separatur. De iure autem civili et canonico patet, quod etiam in hiis rebus, quae usu consumuntur, usus a proprietate et dominio separatur: puta in servo, filio familias et religioso, qui in rebus omnibus, quae usu consumuntur, habent simplicem facti usum, et tamen nec ad momentum habent proprietatem et dominium ipsarum rerum. In servo enim patet. Ipse enim servus, qui in alterius potestate est, nihil proprium habere potest (Instit., per quas personas nobis acquiritur § Item nobis); unde nec vestimenti sibi a domino traditi nec alterius rei peculiaris habet dominium nec possessionem (ff. de peculio l. Id vestimentum), sed proprietas et possessio residet semper penes dominum (ff. de acquirenda possessione l. I § Item acquirimus, et l. Quod servus); et si cibaria servis legentur, procul dubio domino est legatum et non servo (ut dicitur ff. de conditionibus et de modis l. Filio famil. in fine). Item patet in filio familias, quia in omnibus, quae habet ex peculio profectitio, sive sint cibaria sive vestes aut pecunia vel alia, quae usu consumuntur, solum habet usum facti, et proprietas sive dominium ipsarum rerum residet penes patrem (ff. de acquirendis possessionibus l. Quicquid et l. prima § Item acquirimus, ff. de regulis iuris l. Filius familias et in dicta l. Filio cum similibus). Item patet etiam in monachis et aliis religiosis, quorum regulae ita est annexa abdicatio proprietatis, ut contra eam nec summus pontifex possit licentiam indulgere (Extra de stat. monac. cap. Cum ad monasterium in fine). Manifestissimum est, quod in omnibus rebus, sive sint de illis, quae usu consumuntur, sive de aliis, sic habent simplicem facti usum, quod nec ad momentum habent nec habere possunt dominium seu proprietatem in illis; unde nec vestes, quas deferunt, suae dicuntur quoad proprietatem vel dominium aut veram possessionem (ut legitur et probatur XII q. I cap. Non dicatis in textu et glossa or. et XVII q. I cap. Monacho, et Extra de statu monachorum cap. Monachi § Qui vero et cap. Super quadam cum similibus); imo non tantum dominium sed nec usumfructum in rebus aliquibus monachi sive religiosi huiusmodi in speciali habere possunt (ut legitur et notatur XIX q. ultima cap. Ei § Si qua mulier in glossa or.). Dominium igitur omnium rerum, quibus utuntur monachi et alii religiosi, qui habent et habere possunt proprium in communi, semper est monasterii sive communitatis illius religionis, et simplex usus facti etiam in his, quae usu consumuntur, est ipsius monachi sive religiosi. Et per consequens usus earum rerum a proprietate et dominio separatur. Et quemadmodum regulae monachali essentiale esse dignoscitur, ut nulla privata persona possit alicuius rei proprietatem sive dominium adipisci, sic essentiale est regulae et ordini beati Francisci, quod nec singuli de ipso ordine nec ipse ordo in communi, qui vicem unius personae obtinet, ut est dictum, possunt habere aliquid proprium; nec est eis aliquid magis improprium, quam aliquid habere proprium in speciali vel in communi. Et quemadmodum monachus vel alius religiosus utitur vestibus, calceamentis et cibis ac ceteris, quae usu consumuntur, ita quod nihil sibi appropriat quo ad privatum dominium, nec per talem usum efficitur proprietarius, quia proprietas usque ad consumptionem semper remanet penes collegium: sic et fratres Minores utuntur huiusmodi rebus, quae usu consumuntur et aliis, quorum usus est eis concessus, ita quod nihil in speciali nec eorum religioni in communi sibi appropriant, sed dominium et proprietas semper residet penes universalem ecclesiam, cuius est administrator Romanus pontifex et rector. Et quod aliis religiosis est tota congregatio sive communitas suae religionis et eorum abbas, hoc fratribus Minoribus est tota congregatio fidelium, quae dicitur ecclesia Romana, et summus pontifex est caput ipsius ecclesiae. Et sicut, quod datur monacho, qualiscunque sit res vel dantis intentio, non transit in ipsius dominium, sed totius collegii, et subiacet dispositioni abbatis, etiamsi dans nihil cogitet de collegio: sic, quicquid datur absolute vel offertur fratribus Minoribus in speciali vel alicui conventui vel toti ordini in communi, transit ipso facto in dominium et proprietatem ecclesiae Romanae et subiacet dispositioni Romani pontificis, cuiuscunque conditionis sit ipsa res, quae offertur vel datur, et qualiscunque sit dantis intentio. Praeterea nulla lege cautum reperitur, quod usus simplex facti etiam in his rebus, quae usu consumuntur, non possit a dominio separari. Nec obstat lex Sivini (ff. de usufructu earum rerum, quae usu consumuntur, cum similibus), quia non loquuntur in usu facti simplicis, qui usus nihil habet proprii iuris annexum, sed loquuntur in usufructu, qui est ius utendi et fruendi rebus alienis salva rerum substantia (ff. de usufruct. l. I); et alibi dicitur, quod ususfructus est quoddam incorporale (Instit. de rebus incorporalibus), unde illae res, quae usu consumuntur proprie, non recipiunt usumfructum (ff. de usufructu earum rerum, quae usu consumuntur, l. I et II, et instit. de usufructu § Constituitur). Et ideo improprie dicitur, quod ususfructus talium rerum annexus sit dominio, quia in talibus rebus ususfructus proprie non consistit; et ususfructus, qui non est, separari vel uniri non potest (ff. de usufructu legato l. Sempronius Atallus) nec desinere potest ususfructus, qui nunquam coepit (ff. de conditionibus et ceremoniis l. Titio ususfructus). Et quamvis in talibus rebus ususfructus proprie non consistat, utilitatis tamen causa ex benigna interpretatione lex statuit, quod ususfructus etiam in vilibus rebus constitui possit (ut in dicto § Constituitur et in dicta l. I et II de usufructu earum rerum, quae usu consumuntur): unde cautio praestanda est ab illo, cui in talibus rebus, quae usu consumuntur, relinquitur ususfructus, ut, quicunque per mortem vel capitis diminutionem extinguitur ususfructus, eiusdem qualitatis et quantitatis res restituantur aut aestimatis rebus certae pecuniae (nomine cavendum est, quod commodius est, ut dicitur in dicta lege Sivini); quae cautio et actio oriens ex ea succedit loco rei et habens eam ipsam rem habere censetur (ff. de soluti. l. Qui sic solvit et ff. de regulis iuris l. Qui actionem). Unde non bene dicitur, quod ususfructus etiam in talibus rebus non separetur a dominio, sive sumatur ususfructus in propria significatione, quia secundum haec in talibus non consistit ususfructus, sive sumatur improprie pro quasi-usufructu, quia eadem benigna interpretatione, qua statuitur in lege, quod in talibus possit constitui separatio, intelligitur fieri, dum praestatur cautio de re restituenda, quae cautio sive actio ex ea competens succedit loco rei, ut est dictum. Ex quibus concluditur, quod secundum omnia iura, etiam in his rebus, quae usu consumuntur, usus simplex facti a proprietate et dominio separatur. Unde dicta decretalis Exiit hoc attendens signanter dixit, quod est considerare in rebus proprietatem, possessionem, usumfructum, ius utendi et simplicem facti usum, inter illa assignans differentiam. Confirmantur etiam praedicta, quia, concesso quod usus facti non separetur a dominio, sequeretur, quod Christus et apostoli et omnes sancti religiosi fuissent proprietarii in speciali, quia, cum usus facti in veste, cibo, potu et aliis, quae usu consumuntur, spectet solum ad singulares personas et eis competat, si non separaretur a dominio, sicut Christus et apostoli et ceteri religiosi in singulari habuerunt usum talium rerum, sic per consequens habuerunt in eis proprietatem et dominium. Sequeretur etiam, quod Christus et apostoli et ceteri omnes religiosi, qui hactenus fuerunt, habuissent in singulari dominia, proprietates et possessiones pecuniarum. Nam cum pecunia inter illas res, quae usu consumuntur, computetur (Instit. de usufructu § Constituitur) et (Ioan. 8 c.) dicatur, quod discipuli Christi abierunt in civitatem, ut cibos emerent, per quod videtur, quod pecuniam habuerunt ad emendum cibos, sequeretur, quod Christus et apostoli habuissent proprietatem et dominium et possessionem illius pecuniae, et quod ceteri religiosi, qui potuerunt et possunt habere licite usum pecuniae, fuissent in singulari proprietarii pecuniarum, quibus usi sunt, quod dicere esset contra evangelicam necessitatem: Nolite possidere aurum nec argentum nec pecuniam, et contra illud, quod tenuit et docuit universalis ecclesia catholica. — Tertio concluditur ex verbis dictae declarationis secundum omnimodam veritatem, quod dicta expropriatio omnium rerum tam in speciali quam in communi et retentio dominii apud ecclesiam multum profuit et prodest dictis fratribus quantum ad statum perfectionis, et quod dominium ipsarum rerum penes ecclesiam non fuit nec est inutile, nudum vel verbale seu mathematicum, sed multum utile, efficax et reale. Ipsis quidem fratribus quantum ad statum perfectionis profuit, quia, ut dicit saepedicta decretalis Exiit, Christi et apostolorum perfectionem in huiusmodi abdicatione rerum omnium tam in speciali quam in communi sequuntur, quam abdicationem Christus et apostoli viam perfectionis ostendentes verbo docuerunt et exemplo firmarunt et in volentes perfecte vivere derivarunt. Et etiam esse dicit meritoriam et sanctam, imo in sua definitione dominus Alexander papa IV dicit: per hoc ipsi fratres in aeternae retributionis praemio praecellentem gloriam promerentur. Quod etiam patet ex eo, quod abdicare proprietatem, dominium et ius in omnibus rebus tam in speciali quam in communi amputat omnem facultatem et potestatem litigandi in iudicio pro rebus temporalibus. Unde cum non litigare et amputare materiam litigandi sit perfectionis (consulente Christo: qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium), quia huiusmodi lites ad peccatum inclinant et sunt de negotiis, de quibus dicit Gregorius, quod vix aut nunquam sine peccato exerceri valent, iusta illud: iam quidem omnino peccatum est in vobis, quod lites habetis, idest, ad peccatum implicat, licet non sit de se peccatum. Ad ea vero, quae implicant ad peccatum, necesse est, ut post conversionem animus non recurrat. Et ideo perfectionis est, a se litigiorum materiam abdicare. Et sicut abdicatio omnis iuris in rebus (retento tamen simplici usu facti) est perfectionis in singulari persona, sic et in collegio, quod obtinet vicem unius personae, prout dictum est, ad perfectionem pertinet, a se omnem proprietatem et dominium et usum iuris (retento usu facti simplici) abdicare. Quod etiam confirmatur per rationem, quia, quanto magis acceditur ad unum oppositorum, tanto magis receditur ab altero; unde, quanto plus crescit amor mundi, tanto plus decrescit amor Dei secundum illud Gregorii: Tanto a superno amore disiungimur, quanto inferioribus delectamur. Sed per habere proprietatem et dominium rerum in communi magis adhaeretur mundo et per non habere magis receditur, et per consequens per non habere in communi dominium et usu facti simplici contentari amor Dei magis accenditur et nutritur. Praeterea perfectionis est, non providere in futurum, sed omnem suam sollicitudinem proiicere in Deum. Unde et frater Petrus de Tarantasia magister in sacra pagina, qui fuit Innocentius papa V, in postilla super illud [epist.] 2 ad Corinthios cap. VIII ponens tres gradus perfectionis et paupertatis, dicit altissimam eorum, qui nihil habent in proprio vel in communi. Et idem dicit magister Henricus de Gandavo et plures alii. Quod autem dictum dominium ecclesiae fuerit et sit utile, efficax et reale, patet ex verbis dictae decretalis Exiit, cum dicit: Retentio namque dominii talium rerum cum concessione usus facti facta fratribus pauperibus non est infructuosa domino, cum sit meritoria ad aeterna et professioni pauperum opportuna, quae tanto censetur utilior, quanto commutat temporalia pro aeternis. Haec ibi (l. c. p. 408). Quod etiam confirmatur ex eo, quod, cum sancta Romana et universalis ecclesia de perfectione sua habeat, ut contineat perfectos et imperfectos, et sit mater omnium fidelium, cui in persona Petri, cum curam sibi commisit [Dominus], dictum est: Pasce oves meas (quod est, ut dicit ibi glossa, credentes, ne in fide deficiant, confortare et terrena subsidia eis cum expedit providere, adversariis fidei resistere ac virtutum exempla praebere), et dominia, proprietates et possessiones rerum sine aliqua sui imperfectione habeat (XII q. I cap. Expedit), ut filiis suis provideat (in eadem causa, q. I cap. Videntes et q. II cap. Aurum habet), et ordo fratrum Minorum, velut filius in potestate patris est totaliter constitutus, sit obedientiae et curae Romanae ecclesiae ex suae regulae professione commissus et per ipsam ecclesiam in specialem filium adoptatus: sequitur, quod dominium, quod ecclesia habet et retinet in omnibus rebus, quibus dicti fratres uti possunt, ut ipsi filii sui licite uti possint ipsis rebus, non est nudum, verbale seu mathematicum, sed multum utile, efficax et reale, cum sit meritorium ad aeterna et saluti filiorum ipsius multum opportunum. Et sicut ad utilitatem et profectum patris familias pertinere censetur dominium, quod habet in rebus peculii profecticii, quibus filius utitur, sic multo magis ad utilitatem matris ecclesiae et patris spiritualis (summi videlicet pontificis, cui cura dictorum pauperum specialiter est concessa) pertinet, ipsis suis filiis per retentionem huiusmodi dominii providere. Praeterea, si susceptio dominii praedicti fuit inutilis, verbalis, mathematica et perniciosa, sequeretur, quod abdicatio et per consequens translatio huiusmodi dominii in ecclesiam ipso facto facta, ut superius probatum est, fuisset inutilis, verbalis, mathematica et perniciosa, et sic universalis ecclesia, quae approbavit pluries et frequenter huiusmodi abdicationem et receptionem dominii tanquam sanctam et meritoriam et a Christo et ab apostolis verbo doctam et exemplo firmatam, a tramite traditionis evangelicae vitae et apostolicae deviasset et errasset in fide, regulam et vitam veritati apostolicae traditionis adversam confirmando et in moribus figmenta et inutilia pro veris et utilibus suis filiis ad observandum tradendo: quod esse non potest, cum universalis ecclesia in hiis errare non possit (XXIV, q. 1, cap. Haec est fides, et cap. A recta, et cap. Pudenda circa finem). Unde, quod ipsa Romana ecclesia semel pro sano dogmate in fide vel moribus comprobavit, semper teneri debet acceptum (XIX di. cap. Si Romanorum) nec unquam debet novis retractionibus mutilari (XXIV, q. 1, cap. Maiores). Et nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere, quam fides et vera religio; nam cum auctorem vitae vel luminis utraque respiciant recte, et tenebras respuunt et nesciunt defectui subiacere (ut haec dicuntur cap. de summa trinit. et fide cath. Inter claras); et, sicut non licet contradicere scripturae sacrae, sic nec auctoritati sanctae Romanae ecclesiae, cui ipsius sacrae scripturae auctoritas innititur (dicente Augustino contra epistolam Fundamenti: Ego evangelio non crederem, nisi me ad hoc catholicae ecclesiae auctoritas commoveret); et, sicut non est fas dicere, quod in sacra scriptura falsum aliquod aut erroneum reperiatur, alioquin totius sacrae scripturae auctoritas vacillaret (IX di. cap. Si ad scripturas), sic non est licitum dicere vel sentire, quod semel sancta Romana ecclesia praecipue in his, quae tangunt vitam et regulam evangelii, pro sano dogmate comprobavit, fore falsum vel figmentum, quia pari modo tota ecclesiae auctoritas vacillaret. Quod autem non semel, sed pluries et frequenter Romana ecclesia praedicta approbavit, non solum ex praedictis superioribus declarationibus Romanorum pontificum et sacri Lugdunensis concilii demonstratur, sed etiam ex eo, quod bo. me. dominus Bonifatius papa VIII dictam decretalem Exiit in libro sexto [decretalium] fecit inseri, qui liber est ab universali ecclesia receptus, et ex eo, quod postmodum coram fel. rec. domino Clemente papa V mota quaestione adversus dictam vitam et regulam et dictae ecclesiae determinationem ab aemulis dictae vitae et regulae exterius dicentibus, dictam vitam et regulam non esse vitam Christi et apostolorum et dictam determinationem ecclesiae in dicta decretali Exiit super hoc factam contradicere sacrae scripturae evangelicae et apostolicae, qui etiam ad hoc probandum allegationes, quae incipiunt: Ad honorem sanctae et individuae trinitatis, eidem domino Clementi papae in Viennensi concilio tradiderunt, et pseudofratribus dicentibus interius, quod dicti ordinis communitas suum statum et regulam non servabat, et dictis quaestionibus in Viennensi concilio cum exacta diligentia pertractatis, idem dominus papa sacro approbante concilio quaestiones huiusmodi determinavit et de ipsa determinatione fecit fieri decretalem solemnem, quae incipit Exivi de Paradiso, quam determinationem vestra sanctitas postmodum approbavit et eam in 7° libro interseri mandavit et fecit. In qua decretali dicta abdicatio proprietatis et dominii omnium rerum in speciali et in communi, quam fratres praedicti ordinis profitentur, tanquam forma et regula caelestis et tanquam salutaris doctrina et toti universali ecclesiae plurimum fructuosa ac declaratio praefati domini Nicolai super hoc facta et dicti dominii per ecclesiam facta receptio approbatur et tanquam abdicatio ad perfectionem deducens et altissima ac solo Deo contenta multipliciter commendatur ac pronunciatur, dictam religionem sanctam et muris regularis observantiae firmiter undique circumclusam; ac etiam novissime super huiusmodi declarationibus ecclesiae Exiit qui seminat et Exivi de Paradiso et super intellectu observantiae dictae regulae fratrum Minorum orta coram sanctitate vestra materia quaestionis, post multam ac longam examinationem et deliberationem praehabitam de consilio sacri collegii dominorum cardinalium pronunciastis, declarationes dominorum Nicolai III et Clementis V salubriter editas, solidas quidem, claras et lucidas multaque maturitate digestas et dictam religionem sanctam et de die in diem de virtute in virtutem ad perfectionem tendere, terrena despiciendo et caelestia complectendo (prout in constitutione seu declaratione super hoc facta, quae incipit: Quorundam exigit, plenius continetur), ac etiam pronunciastis, dictum ordinem fratrum Minorum ab ipso suae fundationis exordio dicti almi confessoris Christi beati Francisci regulari traditione et apostolicae sedis confirmatione fore in vita et doctrina Christi et ecclesiae ipsius indissolubili quadam textura connexum, fide clarum, spe validum, caritate perfusum, humilitate placidum, obeditione devotum, velut singulare iubar claritatis et sanctitatis exemplo vitae ac doctrinae verbo per universum orbem claruisse et ecclesiastico decori multum utilitatis et inclytae alacritatis plurimum invexisse, et quosdam pseudo-fratres, in dictas declarationes dictorum dominorum Nicolai III et Clementis V impingentes et statum et observantiam regularem communitatis dicti ordinis depravantes ac eidem communitati multipliciter detrahentes, et eorum assertiones damnastis et improbastis (prout in tribus litteris vestris super his confectis, quarum una incipit: Gloriosam, alia: Super omnia desiderabilia cordis nostri, reliqua: Sancta Romana ac universalis ecclesia [cfr. supra nn. 302, 293, 297], haec et alia serosius explicantur). Et quod ad meam praefati fratris Bonagratiae dicto nomine notitiam noviter est deductum, quod nonnulli dicti ordinis aemuli, de dicta praeclarissima et saluberrima veritate per praedecessores vestros et vos determinata aliter sentientes, tacita veritate superius enarrata sanctitati vestrae infrascripta minus veraciter suggesserunt: Primo videlicet, quod fratres ordinis saepedicti post dictam retentionem dicti dominii per dictum dominum Nicolaum III praedecessorem vestrum factam non minus, sed satis amplius quam ante ipsam in acquirendis bonis temporalibus ac conservandis tam in iudicio quam extra fuerunt solliciti, cum tamen sanctitas vestra, ut superius est expressum, novissime pronunciaverit, dictum ordinem muris regularis observantiae undique circumclusum, charitate perfusum, obeditione devotum, velut singulare iubar sanctitatis exemplo vitae ac doctrinae verbo per universum orbem claruisse et ecclesiastico decori plurimum utilitatis invexisse, et in eisdem virtutibus permanere ac ad perfectionem tendere et de die in diem in altius ascendere terrena despiciendo et caelestia complectendo, prout in vestris determinationibus, de quibus superius est habita mentio, plenissime continetur: quamobrem, si aemulorum dicti ordinis suggestio ad dictum ordinem referatur, constat eam, salva dicentium reverentia et honore, nulla veritate fulciri, prout vestrae praefatae determinationes et definitiones vere et salubriter editae cunctis recte considerantibus evidentius manifestant; si vero eorum suggestio ad aliquos fratres dicti ordinis, quos dicunt in praedictis culpabiles, referuntur, non debent huiusmodi eorum eloquia in praeiudicium status dicti ordinis aut infamiam et confusionem bonorum et electorum fratrum ordinis saepedicti converti, cum teste Augustino in omni religione sunt boni et mali et semper militent vitiosi cum virtuosis, nec movere debent aliquem convicia seu peccata aliquorum, ut a via recta et a data seu approbata regula recedatur (XI, VII di., cap. Quamtumlibet et cap. sequenti). Secundo sanctitati vestrae suggesserunt, quod dicti ordinis fratres occasione dictae retentionis dominii de paupertate altissima ceperunt inaniter gloriari, quam sibi, ut ipsi aemuli dicunt, prae cunctis Mendicantibus aliis ex eo vendicant imprudenter, quod in his, quae obtinent, nihil ad se proprietatis et dominii, sed solum nudum usum facti asserunt pertinere, cum tamen, ut dicunt, potius deberent dicti ordinis fratres, attento ipsorum fratrum utendi modo et ecclesiae Romanae patientia, affirmare, non relictum eis usum sed retentum ecclesiae Romanae dominium fore nudum: quae quidem suggestio et allegatio, salva semper dicentium et allegantium reverentia et honore, non continet veritatem; neque enim fratres ordinis praedicti de paupertate altissima inaniter gloriantur nec eam prae cunctis Mendicantibus vendicant imprudenter, quamvis paupertatis celsitudinem (non habere videlicet proprietates sive dominia rerum in speciali nec in communi, quam Christus et apostoli viam perfectionis ostendentes verbo docuerunt et exemplo firmarunt quamque sancta Romana ecclesia pluries et frequenter definivit fore Christi et apostolorum eius paupertatem altissimam, meritoriam atque sanctam) tanquam veri sanctae Romanae ecclesiae filii, prout tenentur et debent, defendant, extollant et commendent et usum simplicem facti in rebus omnibus, quibus utuntur, se habere et earum rerum dominium ad Romanam ecclesiam pertinere cum sancta Romana ecclesia veraciter fateantur. Dicere autem “usum facti dictis fratribus derelictum non esse nudum, sed ecclesiae Romanae retentum dominium fore nudum” nihil aliud est, quam determinationes et definitiones omnium Romanorum pontificum et vestras, ut supra dictum est, super his editas, quae dicunt, dictos fratres in omnibus rebus, quibus uti possunt, habere solummodo simplicem facti usum et ecclesiam Romanam earum rerum habere dominium fructuosum tanquam meritorium ad aeterna et professioni suorum filiorum pauperum opportunum, ac partum sanctae matris ecclesiae sponsae Christi per consequens irridere. Tertio suggesserunt sanctitati vestrae aemuli supradicti, quod occasione retentionis dominii supradicti inter fratres dicti ordinis periculosa suborta fuerunt scismata et dispendiosa pericula subsecuta, quibus ut dicunt hactenus finis dari non potuit, nec speratur, quod ad illum ea perdurante valeat perveniri: quae quidem suggestio, salva dicentium reverentia et honore, non continet veritatem, cum nusquam post saepedictas Romanae ecclesiae determinationes super retentione dicti dominii aut eius occasione fuerit inter fratres dicti ordinis aliqua quaestio suborta nec suboriri speretur; sed nec de iure quaestio esse potuit neque potest, cum de eo, quod est in iure definitum et in corpore iuris clausum, nulla iuris quaestio aliqualiter possit esse (cap. de furtis et servo corrupto l. Ancillae substractae partus). Et quamvis aliquae quaestiones et dissensiones inter fratres dicti ordinis super observantia dictae regulae hactenus fuerint aliquae subortae, quibus sanctitas vestra Deo inspirante per saepe dictas vestras determinationes laudabilem finem dedit, non tamen per malos et perversos fratres bonorum status debuit nec debet aliqualiter immutari aut etiam in aliquo perturbari, imo potius propter bonos mali sunt tolerandi, sicut toleraverunt prophetae et Christus et apostoli eius et sancti doctores ecclesiae faciendum verbo et exemplo pariter docuerunt (XXIII, q. 2, cap. Quam magnum, et per totum). Et nonnulla alia minus vera tam in facto quam in iure vestrae sanctitati suggessisse dicuntur. Ex quibus suggestionibus seu causis contentis in quadam littera sive nota, quam nuper legi fecistis in consistorio sacri collegii dominorum cardinalium, quae incipit: Ad conditorem canonum, excitati fuistis et moti, dicto ordine seu eius defensore non monito nec citato et eo inaudito, ad ordinandum et censendum et ordinastis et censuistis, ut ecclesia Romana tam inutili tamque pernicioso dominio careret potius quam haberet, quodque in bonis praedictis, quae in posterum conferrentur vel offerrentur vel quomodolibet alias obvenire contingeret fratribus seu ordini supradictis, non plus iuris in illis apostolica sedes habeat nec in ipsis seu pro ipsis dominium seu ius aliquod acquiratur, quam quod habet sibique acquiritur in bonis vel pro bonis, quae fratribus aliorum Mendicantium ordinum quomodolibet acquiruntur; ac insuper statuendum, quod pro bonis praedictis recipiendis, petendis, exigendis, defendendis seu administrandis nullus a quoquam procurator statuatur amodo nomine summi pontificis vel praefatae sanctae Romanae ecclesiae, nisi de ipsius licentia et mandato, et revocastis quoscunque a quibuscunque taliter hactenus constitutos: decernentes irritum et inane, si secus a quoquam fuerit attentatum, non obstantibus quibuscunque privilegiis a fel. record. Martino papa IV vel aliis praedecessoribus vestris eisdem fratribus vel ordini sub quacunque forma seu expressione concessis; protestantes, quod per hoc non intendebatis regulae dicti ordinis nec privilegiis fratribus ipsis seu eorum ordini ab apostolica sede concessis, nisi quoad praemissa vel ea tangentia, in aliquo derogare, quin imo volebatis ea in suo robore permanere. Attendens igitur ego praefatus fr. Bonagratia dicto nomine iure cautum fore, quod etiam adversus rescriptum sive sententiam principis, quod sive quare ex suggestione minus vera processit, appellari potest ad eum, quia non adversus principem sed adversus suggerentis calliditatem intelligitur provocatum (ut dicitur ff., quando appellandum sit et infra quae tempora, l. 1, primo responso, et 2, q. 6, § Biduum circa finem), et quod in canone dicitur, sententiam Romanae sedis tunc esse in melius commutandum, cum aliquid fuerit sibi surreptum, non quando ipsa, quae bene sunt diffinita, retractare voluerit (XXXV, q. 9, cap. Sententiam et extra de sententia et re iud. cap. Cum olim); et sentiens me dicto nomine et dictum ordinem ex praedictis et pro praedictis enormiter aggravari ab eis: ad vos sanctissimum patrem et dominum dominum Ioannem papam XXII et ad sanctam matrem ecclesiam, cui praesidetis, provoco et appello, et si de iure peti in hoc casu debent seu possunt apostoli, ego peto instanter et instantissime et subiicio me et dictum ordinem protectioni et defensioni vestrae et sanctae matris ecclesiae; et protestor ante omnia, quod, si aliquid dixissem vel dicerem, quod absit, aliter, quam sancta Romana ecclesia sentit et docet, illud ex nunc revoco et detestor et fateor me firmiter tenere et credere, quod tenet et credit sancta mater ecclesia Romana, et me et omnia dicta mea ex nunc ipsius correctioni et defensioni suppono. Acta et facta fuerunt praedicta per dictum fratrem Bonagratiam dicto nomine praedictis die, anno, indictione et loco superius nominatis ». Liberiore ista appellatione irritatus summus pontifex eius auctorem quidem carceribus per annum clausit, suam vero constitutionem denuo examinavit, ut argumenta alia rationesque graviores adderet. Constitutionem denuo recognitam multisque auctam illi, quae prius affixa erat, quin alium diem adscriberet, in valvis ecclesiae Avinionen. substituit. Eam supra (in textu) retulimus.
1