« bullarium-franciscanum-3719 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopo Theatin. (Raymundo ex ord. Min.) et aliis praelatis mandat, ut tueantur iura, quae Bertrando (de Turre ord. Min.) tit. s. Vitalis presb. card. ex administratione ecclesiae Salernitan. ei commissa competunt.1

  •  
    1321, aprilis 12, Avinione.

  •  
    1321


  •  

    Venerabili fratri ‥ episcopo Teatino et dilectis filiis ‥ archidiacono Foroiuliensi ac ‥ scolastico ecclesiae Petragoricensis.

    Dudum claris exigentibus meritis dilecti filii nostri Bertrandi tituli santi Vitalis presbyteri cardinalis, quibus se ecclesiae generali plurimum necessarium nobisque et fratribus nostris exhibebat acceptum, eum tunc regimini ecclesiae Salernitanae praesidentem ad cardinalatus apicem de ipsorum fratrum consilio auctoritate apostolica duximus promovendum;a et quia ipse sufficientes redditus non habebat, ex quibus posset sarcinas expensorum, quae tanti status dignitas exigit, supportare, praedictam ecclesiam, donec de ipsa duxerimus aliter ordinandum, auctoritate praedicta in spiritualibus et temporalibus eidem duximus commendandam,b curam et administrationem ipsius sibi interim plenarie committentes ac decernentes irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate contigerit attemptari. Cum autem, sicut accepimus, dilecti filii capitulum eiusdem Salernitanae ecclesiae, inconsulta super hoc sede apostolica nec de statu ipsius alia certitudine expectata, licet ob reverentiam nostram et sedis eiusdem prius nos in hac parte consulere potuissent, quamprimum ad eos de promotione eiusdem Bertrandi ad cardinalatus honorem pervenit, ex abrupto procuratores in eisdem spiritualibus et temporalibus auctoritate propria duxerint ordinandos, vicarios et familiares cardinalis eiusdem de domibus, quas inhabitabant expellere satagentes ac bona mobilia et immobilia occupantes ac administrationem officialium cardinalis eiusdem, quos inibi prius ordinaverat, impedientes ex toto ac propter hoc damna eidem cardinali fere in trecentis auri unciis inferentes, dictusque cardinalis ad nos super praemissis recurrens humiliter sibi super hiis petierit de celeri remedio provideri: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem cardinalem nec non procuratores, vicarios et familiares ipsius in regimine et administratione dictae ecclesiae ac iurium et proventuum ad mensam archiepiscopalem eiusdem ecclesiae spectantium non permittatis a praefatis capitulo vel quibuslibet aliis quomodolibet impediri vel etiam perturbari, sed, quaecunque sunt ablata, praedictis vicariis cum integritate restitui faciatis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstante etc. Datum Avinione, II idus aprilis, anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°428., p.205

  •  
    Reg. Vat. t. 71, f. 266, ep. 591. Cfr. supra n. 406 a.

    1

  •  
    (a) Die 19 decembris 1320.
  •  
    (b) Cfr. infra n. 429. Die 1 febr. 1321 ei iam praepositura s. Angeli de Fornis ord. s. Benedicti prope Capuam monasterio Casinen. immediate subiecta in commendam erat concessa (Reg. Vat. t. 71, ep. 552); die 1 iunii 1321 de prioratu de Illena ord. s. Benedicti dioec. Ruthenen. ac 18 oct. 1321 de praepositura s. Benedicti Capuan. ei providetur (l. c. t. 72, ep. 803, et t. 73, ep. 172 cfr. 121 et 307).

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155632 (bullarium-franciscanum-3719), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155632 (mise à jour : 26/01/2021).