Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit indulgentias visitantibus ecclesiam monasterii s. Clarae Isernien.1
-
1320, augusti 27, Avinione.
-
1320
-
Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis.
Inter universa opera etc. Cum itaque dilectus filius nobilis vir Alferius de Isernia miles, cupiens terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare, ob reverentiam Dei et gloriosae Virginis matris eius honorem, quoddam monasterium sororum ordinis sanctae Clarae in fundo suo proprio cum necessariis officinis ac loco apto et congruo pro capella propriis expensis, sicut asserit, aedificare inceperit, circa cuius consummationem facit assidue laborare, illudque intendat sic convenienter dotare, quod saltem viginti quinque sorores eiusdem ordinis in eo decenter valeant sustentari: nos cupientes, ut erga dictum monasterium fidelium devotio augeatur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ad ecclesiam seu capellam ipsius monasterii, postquam in eo sorores receptae fuerint et dotes sufficienter eidem (ut praemittitur) assignatae, in Nativitatis et Resurrectionis Dominicae, Pentecostes et Epiphaniae ac quatuor eiusdem beatae Virginis gloriosae, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Francisci et ipsius sanctae Clarae festivitatibus devote accesserint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia et eorundem apostolorum auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, VI kalendas septembris, anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°404, pp.-189
-
Reg. Vat. t. 70, ep. 1542, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 73; cfr. supra n. 404.
1