Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Episcopis Cathanien. et Saonen. mandat, quod exigant a fratribus Min. Ianuen. quandam crucem aliasque res pretiosas.1
-
1320, augusti 21, Avinione.
-
1320
-
Ad nostri apostolatus auditum relatio fidedigna perduxit, quod ad ‥ guardianum et fratres ordinis Minorum Ianuen. quaedam crux et una icona aureae, in quibus magna pars de ligno vivificae crucis multaeque sanctorum reliquiae conservantur, nec non et duo capita sanctorum in duabus aureis seu argenteis thecis recondita, margaritis ac lapidibus pretiosis et exmaltis ornata, quae cum aliis bonis thesauri ecclesiae Romanae de sacristia ecclesiae sancti Fridiani Lucan., ubi tunc servabantur, subtracta per violentiam extiterunt,c per traditionem Nicolosi Dani factam eis pervenisse noscuntur. Quare fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel alter vestrum super hiis (de plano, summarie, sine strepitu et figura iudicii) vos plenius informantes crucem, iconam et capita dictorum sanctorum cum thecis eisdem et aliis ornamentis ipsorum faciatis vobis nostro et eiusdem ecclesiae Romanae nomine plene restitui et integraliter assignari, ad hoc eosdem guardianum et fratres per excommunicationis in personas cuiuslibet eorum et interdicti in conventum et locum ipsorum sententias et ipsarum sententiarum aggravationem, sicut expedire videritis, appellatione postposita compellendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, super quibus omnibus plenam vobis et unicuique vestrum potestatem concedimus. Non obstantibus etc. Datum Avinione, XII kal. septembris, anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°403., p.188
-
Reg. Vat. t. 70, f. 43, ep. 127 de curia.
1 -
(a) Leonardo; cfr. supra nn. 310-312.
-
(b) Frederico.
-
(c) Die 14 iunii 1314. Cfr. « Archiv. für Litteratur-und Kirchen-Geschichte des Mittelalters » ed. Denifle-Ehrle, t. I, pp. 228-238.