« bullarium-franciscanum-3615 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Respondet Perusinis ad litteras per fratrem Egunaldum, lectorem Perusini conventus ord. Min., et alios cives Perusinos portatas, se gratum gerere, quod ipsi gratanter agnoscunt gratiam a sede apostolica sibi factam super concessis suae civitati privilegiis studii generalis; « quod autem avidi paternae praesentiae nos ad visitationem ipsius vestrae civitatis multis refertae commoditatibus ac copiosa necessariorum opulentia praeditae filiali sollicitudine invitatis, ex sincerae procedere devotionis instinctu supponimus idque non parum acceptum habemus; debetis tamen indubie credere, immo pro firmo tenere, quod grandia nec minus ardua sunt, quae nos in istis partibus detinent et quae opportunitatem visitandi Urbem, cui, cum sit laus specialis Romani pontificis, potior fidei sinceritas et specialis caritatis affectus debetur a nobis, hiis temporibus non indulgent; erit autem, quando faciente Domino agendis imminentibus salubriter ordinatis Urbem ipsam visitare poterimus vobisque, impenso prius eidem Urbi debitae visitationis officio, circa visitationem vestram convenientius respondere. »1

  •  
    1318, iulii 1, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Devotionis vestrae etc. Datum Avinione. kalendis iulii, [anno secundo].


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°328., pp.154-155

  •  
    Reg. Vat. t. 109, ep. 375.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155528 (bullarium-franciscanum-3615), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155528 (mise à jour : 26/01/2021).