« bullarium-franciscanum-3608 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Indulget Clarissis Messanen., quod possint gaudere privilegiis ordinis s. Clarae concessis.1

  •  
    1319, maii 2, Avinione.

  •  
    1319


  •  

    Dilectis in Christo filiabus sororibus monasterii sanctae Clarae Messanen. ordinis eiusdem sanctae.

    Ad monasterium vestrum, quod clarae memoriae Constantia quondam regina Aragonum ex concessione sedis apostolicae fundasse dicitur et dotasse, ac sorores degentes in ipso sincerae dilectionis gerentes affectum, in iis, quae vobis et eidem monasterio profutura esse conspicimus, nos libenter favorabiles exhibemus. Ut igitur eo liberius quo quietius divinis vacetis operibus et status vestri monasterii eo celebrius augmentetur, quo specialius fueritis privilegio sedis apostolicae communitae, vobis, ut de cetero sorores praefati monasterii ac monasterium ipsum illis eiusdem sedis libertatis et exemptionis privilegiis gaudeant, quibus sorores et monasteria ordinis sanctae Clarae gaudent et in futurum gaudebunt, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VI nonas maii, anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°322., pp.151-152

  •  
    Reg. Vat. t. 57, ep. 975, apud Wadd. reg. pont. Io. XXII, n. 39.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155521 (bullarium-franciscanum-3608), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155521 (mise à jour : 26/01/2021).