« bullarium-franciscanum-3603 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Erigit in metropolim civitatem Soltanien. in Perside eique Francum de Perusio ord. Praed. praeficit in archiep. et limitat eius fines versus provinciam Cambalien.1

  •  
    1318, aprilis 1, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.

    Redemptor noster etc. usque relinquendos. Volumus insuper et praesentium tenore decernimus, quod provincia [Soltanien.] praefati archiepiscopi [Franchi de Perusio] de dicto ordine [fratrum Praedicatorum] nunc assumpti ac aliorum archiepiscoporum successorum ipsius per infra scriptos terminos protendatur et etiam limitetur: videlicet a Montebarrarioa et ultra versus Orientem in toto imperio dicto Carpente quondam magni principis Tartarorum Persidis et qui erunt pro tempore successores ipsius; terrae etiam seu regna Doha et Chaydo regum et aliae terrae eorum imperiis subiectae; terrae insuper Aethiopum et Indorum sint de provincia archiepiscopi praelibati, sede metropolitana eiusdem archiepiscopi in civitate Soltanien. tamquam loco digniori et magis insigni imperpetuum remanente. Fratribus vero de ordine Minorum, quibus fel. rec. Clemens papa V concessit unum archiepiscopatum cum certis episcopis suffraganeis in partibus Tartarorum, remaneant pro terminis provinciae suae archiepiscopalis totum imperium Gazariae et totum illud magnum imperium, quod Cathay vulgariter nuncupatur, et quidquid est a dicto Montebarrario versus Peram. Sic enim de mandato nostro inter fratres Praedicatores et Minores est de terminis concordatum; non obstante quocunque privilegio vel indulto, cuiuscunque tenoris existat eiusdem praedicti Clementis eisdem fratribus Minoribus concesso, per quod posset dictarum provinciarum protentio et limitatio impediri. — Volumus etiam et apostolica auctoritate decernimus, quod praefatus archiepiscopus et successores eius, qui erunt de dicto ordine fratrum Praedicatorum in illis partibus, subsint obedientiae et correctioni magistri ordinis dictorum fratrum Praedicatorum vel vicarii dicti ordinis tamquam nostris in hac parte vicariis usque ad beneplacitum dictae sedis; idem etiam [volumus et decernimus] de archiepiscopo, qui de dicto ordine Minorum est per praedictam sedem in illis partibus constitutus, eiusque successoribus consistentibus in dictis partibus, ut videlicet dicti ordinis Minorum generalis ministri vel eius et dicti ordinis vicarii correctioni et obedientiae sint subiecti. Suffraganei vero ipsorum ipsis dumtaxat archiepiscopis sint subiecti, auctoritate sedis apostolicae in omnibus semper salva. Eisdem quoque magistro et ministro ac vicariis in eosdem archiepiscopos correctionem et obedientiam huiusmodi exercendi, cum expedierit, quacunque constitutione contraria non obstante, plenam auctoritate praedicta usque ad dictae sedis beneplacitum concedimus potestatem: ita tamen, quod ad depositionem et amotionem eorum aliquatenus non procedant, super quo praefati magister et minister dictique vicarii quoad dictos archiepiscopos necnon dicti archiepiscopi quoad praefatos suffraganeos suos potestatem omnimodam sibi noverint interdictam. — Eisdem quoque archiepiscopis et episcopis utendi insigniis pontificalibus et fungendi pontificali officio extra terminos illarum partium in praesentibus nostris litteris positos vel alias contentos in privilegiis a dicta sede concessis dictis fratribus dicti ordinis Praedicatorum euntibus et peregrinantibus inter infideles et scismaticas nationes, etiam si eos vel eorum aliquem ad sedem apostolicam venire contingeret seu destinarentur ad ipsam, vel etiam de dioecesanorum licentia, omnem auctoritate praedicta interdicimus facultatem; illud quoque de archiepiscopo ordinis Minorum eiusque suffraganeis in eisdem partibus constitutis decernimus observandum. — Volumus insuper et apostolica auctoritate statuimus, ut, si in aliquibus locis positis seu contentis infra terminos provinciae archiepiscopi et suffraganeorum dicti ordinis Praedicatorum superius designatos aliqui de dicto ordine fratrum Minorum sint per suum archiepiscopum in episcopos constituti eisque certa loca infra dictam provinciam fuerint assignata, tales episcopi ibidem remaneant; sed tam ipsi quam alii eiusdem ordinis Minorum, si qui forte imposterum ibi episcopi statuerentur, dicto archiepiscopo dicti ordinis fratrum Praedicatorum eiusque successoribus tamquam eius suffraganei sint subiecti; similiter, quod fratres Praedicatores, si qui sunt et imposterum fuerint in provincia dicti archiepiscopi ordinis Minorum in episcopos constituti, eidem archiepiscopo tamquam eius suffraganei, ut praemittitur, sint subiecti. Praefati quoque archiepiscopus ordinis Praedicatorum in eosdem episcopos ordinis Minorum ac archiepiscopus ordinis Minorum in episcopos ord. Praed. in suis provinciis constitutos tamquam in alios suos suffraganeos possint iurisdictionem metropoliticam libere exercere. Non obstantibus etc. Datum Avinione, kalendis aprilis, anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°318, p.149

  •  
    Reg. Vat. tom. 67, ep. 6, de curia.

    1

  •  
    (a) Qui idem esse videtur ac mons vulgo Arrarat dictus.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155516 (bullarium-franciscanum-3603), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155516 (mise à jour : 26/01/2021).