« bullarium-franciscanum-3598 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Indulget reginae infra nominatae, ut aliquis frater Minor esse possit executor testamenti sui.1

  •  
    1318, martii 16, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Charissimae in Christo filiae Iohannae reginae Franciae et Navarrae illustri.

    Ita Dominus aperuit oculos mentis tuae, sic te suae benedictionis rore perfudit, ut in annorum robore et plena sospitate corporea constituta, diem considerans peregrinationis extremae, cupias[que] sic ante tempus actus tuos salubri ordinatione disponere, ut post vitae praesentis excursum in aeterna Domini tabernacula admittaris. Sane pro parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum diem peregrinationis eiusdem intendas dispositione testamentaria praevenire cupiasque, quod illis, quos executores tui constitues testamenti, aliquis frater ordinis Minorum, persona utique provida et discreta, in executione huiusmodi coadiutor existat, tibi eligendi ad hoc aliquem fratrem dicti ordinis, quem ad id idoneum fore credideris, dictoque fratri huiusmodi officium assumendi (superioris sui super hoc licentia non petita) facultatem concedere dignaremur. Quae conceditur. Datum Avinione, XVII kal. aprilis, anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°314., p.147

  •  
    Reg. Vat. t. 68, ep. 1402, cfr. infra n. 359.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155511 (bullarium-franciscanum-3598), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155511 (mise à jour : 26/01/2021).