« bullarium-franciscanum-3594 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Confirmat Clarissis in Calignano omnes libertates et privilegia concessa ordini s. Clarae et visitantibus earum ecclesiam indulgentias elargitur.1

  •  
    1318, martii 11, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sancti Leonardi in Calignano ordinis sanctae Clarae Ianuen. dioecesis.

    Et pietatis debitum et paternae caritatis exequi reputamus officium, si vobis, quae partem optimam eligentes devotum impenditis sub paupertatis onere Domino famulatum, apostolici favoris suffragium impertimur. Ut igitur offerre Domino eo devotius laudis sacrificium valeatis, quo erga vos apostolicae sedis gratiam magis senseritis affluentem, ac volentes vobis propter hoc et obtentu venerabilis fratris nostri Leonardi episcopi Cathanien., vestri monasterii fundatoris,a apostolicam gratiam super hoc humiliter implorantis, gratiam facere specialem: vobis, quod tam vos quam illae, quae vobis in monasterio ipso succedent, omnibus et singulis privilegiis, libertatibus et indulgentiis generalibus et specialibus, quae fratribus Minorum et sororibus sanctae Clarae ordinum ab apostolica sede noscuntur esse concessa, in perpetuum uti et gaudere possitis, auctoritate praesentium indulgemus. Et insuper uberiori vos gratia prosequentes, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam dicti vestri monasterii in festo beati Leonardi, in cuius honorem dictum monasterium noscitur esse constructum, devote visitaverint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, unum annum et quadraginta dies de iniunctis sibi poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, V idus martii, anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°310., pp.-146

  •  
    Reg. Vat. t. 67, ep. 775, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 37.

    1

  •  
    (a) E nobili genere Fliscorum (Fieschi) Ianuen., qui quidem infra fines episcopatus sui (Catania in insula Sicilia) certis ex causis residere non poterat et die 21 martii 1331 Ianuae moritur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155507 (bullarium-franciscanum-3594), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155507 (mise à jour : 26/01/2021).