Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Praeficit Leonem Minoritam ecclesiae Lauden. in epicopum.1
-
1318, martii 1, Avinione.
-
1318
-
Dum ad universas orbis ecclesias etc. Dudum siquidem ecclesia Lauden. per obitum bonae memoriae Aegydii episcopi Lauden. pastoris solatio destituta dilecti filii capitulum eiusdem ecclesiae, vocatis omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, die ad eligendum praefixa convenientes in unum, post tractatus aliquos super hoc habitos, quibus effectus non extitit subsecutus, duae fuerunt electiones, una videlicet de dilecto filio Roberto archipresbytero Mediolanen., altera vero de Alchero de Laqua eiusdem Lauden. ecclesiae canonico, in dicta ecclesia a dictis capitulo in discordia celebratae. Negotio igitur electionis huiusmodi ad examen venerabilis fratris nostris Castoni patriarchae Aquilegen. tunc archiepiscopi Mediolanen. loci metropolitani deducto, dictoque Castono huiusmodi causa coram ipso pendente ad regimen ecclesiae Aquilegen. tunc vacantis auctoritate apostolica translato, ac postmodum huiusmodi negotio coram dilecto filio vicario capituli eiusdem ecclesiae Mediolanen. (per huiusmodi translationem, ut praedicitur, pastore carentis) aliquandiu ventilato, ac eodem negotio per appellationem eiusdem Alcheri ad sedem apostolicam legitime devoluto et exposito coram nobis: nos causam appellationis huiusmodi ac negotii principalis dilecto filio nostro Arnaldo sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali audiendam et referendam nobis postmodum commisimus oraculo vivae vocis. Et cum dictus cardinalis archipresbyterum et canonicum supradictos et omnes et singulos, qui sua putarent et crederent interesse, primo, secundo et pluribus aliis vicibus citari fecisset in audientia publica successive cum competentibus intervallis, ut est moris, nullusque comparuisset in causa huiusmodi coram eo, factaque nobis postmodum super hoc per dictum cardinalem relatione fideli: demum dilectus filius Adigerus de s. Vitali clericus Parmen., procurator dicti Alcherii, ad hoc mandatum habens sufficiens, omni iuri, quod eidem Alcherio competebat in electione praedicta de se habita, in manibus dilecti filii nostri Ioannis s. Theodori diaconi cardinalis nomine dicti Alcherii sponte cessit; quam quidem cessionem idem Ioannes cardinalis de mandato nostro recepit facto sibi per nos oraculo vivae vocis, nosque subsequenter dictum archipresbyterum ab omni iure, si quod ei competere poterat in electione praedicta, exclusum fore decrevimus iustitia exigente. Verum de provisione ipsius ecclesiae Lauden. sollicite cogitantes (et attenta meditatione pensantes, quod, si eiusdem ecclesiae provisio differretur, multis subiici periculis et gravia posset in spiritualibus et temporalibus incurrere detrimenta, et propterea cupientes ei de celeris et salutaris provisionis remedio subvenire) post deliberationem, quam cum fratribus nostris ad praeficiendum eidem ecclesiae pastorem idoneum adhibuimus diligentem, consideratis muneribus gratiarum, quibus personam tuam illarum Dominus insignivit, ad te ordinem fratrum Minorum expresse professum, in sacerdotio constitutum, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua, nobis et eisdem fratribus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de ipsorum cardinalium et aliorum praedictorum fratrum et apostolicae plenitudine potestatis eidem ecclesiae Lauden. providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus committentes etc. Datum Avinione, III nonas martii, anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°308., p.145
-
Reg. Vat. t. 68, ep. 2069, apud Wadd. l. c. n. 34.
1 -
(a) De Palatinis, oriundo de civ. Lauden., qui 16 martii 1343 sanctissime obiit.
-
(b) Lodi in provincia eccles. Mediolanen.