« bullarium-franciscanum-3513 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Philippo regna Franciae et Nav. regenti concedit facultatem cum octo fratribus Praed. et Min. atque honesta comitiva monasteria monialium ingrediendi.1

  •  
    1316, novembris 12, Avinione.

  •  
    1316


  •  

    Dilecto filio nobili viro Philippo clarae memoriae [Philippi] regis Franciae filio, regna Franciae et Navarrae regenti.a

    Ex tuae devotionis meritis provenire conspicitur, ut apostolicae sedis benignitas consueta personam tuam in hiis, quae commode postulas, favorabiliter prosequens tibi se reddat ad gratiam liberalem. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati auctoritate praesentium indulgemus, ut monasteria monialium, cuiuscunque ordinis fuerint, cum octo fratribus Praedicatorum et Minorum ordinum ac honesta et decenti hominum et mulierum comitiva ingredi valeas, dummodo tu et iidem fratres ac homines et mulieres in monasteriis ipsis nequaquam edatis vel aliquatenus pernoctetis. Non obstantibus etc. Dat. Avinione, II idus novembris, anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°229., pp.100-101

  •  
    Reg. Vat. t. 63, ep. 849. Cfr. infra n. 280.

    1

  •  
    (a) Olim comiti Pictaven. Cfr. supra n. 226.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155426 (bullarium-franciscanum-3513), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155426 (mise à jour : 26/01/2021).