« bullarium-franciscanum-3500 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Francisco episcopo Gaietan. ex ord. Min. testamenti condendi potestatem impertitur.1

  •  
    1313, iulii 9, Grauselli.

  •  
    1313


  •  

    Venerabili Francisco episcopo Gaietan.a

    Quia praesentis vitae etc. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, ut de bonis mobilibus ecclesiasticis tuae dispositioni seu administrationi commissis, et quae non fuerint altaris seu altarium ecclesiarum tibi commissarum ministerio seu alicui speciali earumdem ecclesiarum divino cultui vel usui deputata, et quae ordinis fratrum Minorum, quem fuisti professus, non fuerint, nec non et quibuscumque bonis mobilibus a te per ecclesiam seu ecclesias licite acquisitis pro decentibus et honestis expensis tui funeris et pro remuneratione illorum, qui tibi viventi serviverint, sive sint consanguinei sive alii, iuxta servitii meritum moderate tamen disponere ac erogare et alias (prius de ipsis earumdem ecclesiarum aere alieno deducto, ut ipsae ecclesiae non remaneant debitis obligatae) de ipsis in pios usus convertere licite valeas, fraternitati tuae plenam et liberam auctoritate praesentium concedimus facultatem etc. Datum in prioratu de Grausello Vasionen. dioecesis, VIIb idus iulii, pontificatus nostri anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°216., p.96

  •  
    Reg. Vat. t. 60, f. 127, ep. 390 (n. 9364); apud Wadd. l. c. n. 41.

    1

  •  
    (a) Cfr. supra n. 53.
  •  
    (b) Non « II », sicut exhibet Wadd. l. c. reg. pont. Clem. V n. 41.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155413 (bullarium-franciscanum-3500), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155413 (mise à jour : 26/01/2021).