Description
-
Clément V (1305-1314)
-
Praelatis infra nominatis mandat, ut fr. Venutum de Neocastro ord. Min., electum Catacen., citent ad sedem apostolicam.1
-
1309, iunii 29, Avenione.
-
1309
-
Venerabili fratri ‥ archiepiscopo [Cusentin.] et dilectis filiis ‥ Cusentin. et sancti Marci archidiaconis.
Si subditorum temeritas in se sumit audaciam delinquendi superioris, debet adesse correctio, ne de sua malitia glorientur. Dudum siquidem pro parte procuratoris generalis fratrum ordinis Minorum fuit expositum coram nobis, quod olim ecclesia Catacen.a per obitum bonae memoriae Iacobi episcopi Catacen. vacante duae fuerunt electiones, una videlicet de dilecto filio Waltero, nunc decano tunc archidiacono eiusdem ecclesiae, alia vero de fratre Venuto de Neocastro praedicti ordinis professore, in eadem ecclesia in discordia celebratae; cumque postmodum idem frater Venutus a dilecto filio ‥ ministro provinciali ipsius ordinis provinciae Calabriae, de qua idem frater Venutus existebat, consentiendi electioni praedictae sibi concedi licentiam postulasset, idem minister asserens, quod, cum ex constitutionibus praefati ordinis ad ministrum generalem ipsius ordinis huiusmodi concessio licentiae pertineret, idemque minister expresse mandasset eidem, ut dicto fratri Venuto huiusmodi licentiam denegaret, idem provincialis minister ei huiusmodi licentiam non concessit, prout etiam nec debebat. Postmodum vero supradicto archidiacono dictam electionem suam a venerabili fratre nostro ‥ archiepiscopo Regin. loci metropolitano petente infra tempus legitimum confirmari, idem archiepiscopus ad suggestionem ac instantiam dilecti filii nobilis viri Petri comitis Catanzarii patris sui, cuius idem frater Venutus capellanus erat, dictum Walterum electioni praedictae renuntiare coegit et subsequenter iidem archiepiscopus et comes dictum fratrem Venutum iterato procurarunt eligi in episcopum Catacen. Demum vero, cum praefatus comes dictum ministrum provincialem, ut eidem fratri Venuto consentiendi electioni huiusmodi licentiam concederet postulatam, rogasset instanter, idem minister per suas litteras suo sigillo munitas comiti respondit eidem, quod ei dare non poterat licentiam memoratam. Verum idem frater Venutus, spiritu seductus nequitiae, de litteris ipsis erecto sigillo illud falso aliis fabricatis litteris licentiam continentibus memoratam affigere dampnabili temeritate praesumpsit; et subsequenter praetendens mendaciter, se consentiendi electioni huiusmodi de ipso secundario ut praemittitur celebratae ab eodem ministro obtinuisse licentiam supradictam, electioni memoratae consensit, quam per eumdem archiepiscopum confirmari et deinde sibi munus consecrationis impendi obtinuit ab eodem. Nos vero super praemissis scire volentes certitudinem veritatis, dilecto filio nostro Arnaldo sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, ut super praemissis omnibus se plenius informaret nobisque referret, quicquid eum invenire contingeret super illis, commisimus oraculo vivae vocis; facta itaque nobis per dictum cardinalem in huiusmodi negotio relatione fideli, quia per huiusmodi relationem invenimus, quod de supradictis omnibus et singulis publica erat vox et fama, dictusque frater Venutus super hiis nec non et super eo, quod obedientiam ministri sui eiusdem ordinis alias temere praesumpserat violare, existebat publice diffamatus et sic reputabatur communiter et habebatur per clericos tam saeculares quam regulares ac laicos in partibus illis, quodque dictus frater Venutus propter contumaciam manifestam per archiepiscopum Cusentin., conservatorem privilegiorum praefati ordinis in partibus illis per sedem apostolicam deputatum, excommunicationis sententia innodatus extiterat et sic ligatus immiscuerat se divinis et continue immiscebat eadem officia profanando in ecclesiasticae disciplinae contemptum et salutis propriae detrimentum: nos praemissa nolentes (sicut etiam nec debemus) sub dissimulatione transire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios praefatum fratrem Venutum ex parte nostra peremptorie citare curetis, ut infra trium mensium spatium post citationem huiusmodi compareat personaliter coram nobis, facturus et recepturus super praemissis, quod iustitia suadebit; diem autem huiusmodi citationis et formam, et quicquid inde feceritis, nobis per vestras patentes litteras vestris signatas sigillis vel per publicum instrumentum harum seriem continentia fideliter intimare curetis. Datum Avinione, III kalendas iulii, pontificatus nostri anno quarto.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°136., p.58
-
Reg. Vat. t. 56, f. 190, ep. 925 (n. 4729).
1 -
(a) Catanzaro in Calabria.
-
(b) Alteram citationem dicti Venuti vide infra n. 163.