Description
-
Clément V (1305-1314)
-
Ratum et gratum habet, quod Aremburgis abbatissa et conventus monasterii Minorissarum Petragoricen. ord. s. Clarae die 7 maii 1307 ad capitulum congregatae coram officiali Petragoricen. (praesentibus etiam et rogatis ab ipsis fratribus Petro Charretier vicario guardiani fratrum Min. Petragoricen., absentis ratione capituli generalis Tolosae tunc in proximo celebrandi, et Petro Audeberti eiusdem ord. ac discretis viris magistris Andrea Ruphi canonico ecclesiae s. Frontonis Petragoricen. et Raymundo de Rupe iurisperitis, qui tamquam ab olim ipsarum monasterio protectores, advocati et directores assistebant) publico instrumento infra septa dicti monasterii confecto renuntiarunt omni iuri, si quod in vicecomitatus Leomaniae et Altivillaris, qui cum omnibus pertinentiis per Eliam comitem Petragoricen. in Philippum regem Franciae et demum (sc. 14 dec. 1305) ab eodem rege in Arnaldum del Got (germanum Clementis V) eiusque successores translati sunt, ratione Marquesiae unicae filiae dicti comitis Petragoricen.1 et qu. Philippae uxoris eius, vicecomitissae vicecomitatuum praedictorum, habere poterant ex eo, quod eadem Marquesia, quae dicebatur praedictae suae matri in dictis vicecomitatibus successisse, in eodem monasterio ordinem supradictum professa fuerat: cum, sicut simul declaraverant, ipsis persuasum esset, quod dicti vicecomitatus per praedictas Philippam et Marquesiam, quam die 6 maii 1294 maiorem duodecim annis pater eius (matre iam mortua) solemniter emancipavit et a patria potestate liberavit, diversis declarationibus et actibus publicis (per Marquesiam, postquam emancipata et antequam ordinem s. Clarae professa est) iusto titulo ad dictum comitem, illius maritum et huius patrem, devenisse (reservato tamen sibi omni iure super donatione, assignatione et concessione, quas praefatus comes pro quibusdam et in recompensam quorundam, quae dicta Marquesia se retinuisse dicebat in praedicto vicecomitatu Leomaniae, ipsis fecit de decima seu de parte decimae, quam habebat in burgo et parochia s. Laurentii de Prador dioec. Petragoricen.2); — ad quae ministro generali ordinis fratrum Minorum ac toti capitulo generali tunc in proximo Tolosae celebrando necnon et sanctissimo patri et domino papae et sedi apostolicae supplicarunt, ut praemissa omnia ipse minister sua et dominus papa dignaretur auctoritate apostolica confirmare.3
-
1308, martii 23, Pictavis.
-
1308
-
Dilectis filiis nobilibus viris Arnaldo Garsiae Delgot vicecomiti Leomaniae et Altivillaris et Bertrando eius filio.
Sedis apostolicae pia mater etc. Dat. Pictavis, X kal. aprilis, anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°107., pp.48-49
-
Qui quidem cum secunda coniuge (Brunissendi filia Rogerii Bernardi comitis de Fuxo) plures liberos genuit, inter quos Eliam Talayrandi, postmodum card. S. R. E. et protectorem ord. fr. Min.
1 -
Cfr. supra n. 97.
2 -
Reg. Vat. t. 55, f. 222-224, ep. de curia 18 (n. 3556).
3
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155303 (bullarium-franciscanum-3390), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155303 (mise à jour : 26/01/2021).