« bullarium-franciscanum-3317 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Fratrem Bernardum Deliciosi ord. Min. ad se deferri iubet.

  •  
    1304, aprilis 16, Viterbii.

  •  
    1304


  •  

    Dilecto filio ministro fratrum Minorum in provincia Aquitaniae vel eius vices gerenti.

    Ea nobis de fratre Bernardo Deliciosi tui ordinis referuntur, quae non intendimus, prout etiam nec debemus, saltem propter exempli perniciem, si veritati nitantur, aliquatenus relinquere incorrecta. Ipse namque, ut accepimus, contra officium inquisitorum haereticae pravitatis illarum partium, tanquam eadem forsitan pravitate respersus, vel contra inquisitores praedictos livoris ardore succensus, non est veritus publice praedicare et eorum pro suo posse officium impedire, concitando fidelium populos contra eos ipsos tam in curia carissimi in Christo filii nostri regis Franciae illustris quam alibi nequiter diffamando et se opponendo processibus eorumdem. Nos autem, praedicto tuo in hac parte ordini deferentes ac nolentes propterea huiusmodi negotium cuiquam extra illum committere, discretioni tuae in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis et privationis officii tibi commissi et inhabilitatis ad omnia alia officia et administrationes obtinenda in ordine supradicto poenis, quas te incurrere volumus ipso facto, si mandatum huiusmodi non duxeris adimplendum, districte praecipiendo mandamus, quatenus praefatum Bernardum caute, ut ipse id praesentire non possit, comprehendere et sub fida custodia, quantum id fieri commode poterit, ad nostram praesentiam destinare procures, ita quod nobis vel camerario nostro personaliter praesentetur, mandatum nostrum in hac parte taliter impleturus, quod non solum poenas praedictas evites, sed de obedientia commendari potius merearis. — Datum Viterbii, decimo sexto kalendas maii, pontificatus nostri anno primo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°34., p.20

  •  
    (a) Hanc bullam Hauréau in libro « Bernard Délicieux et l’inquisition Albigeoise » (Paris 1877) p. 190 publicavit. Quam ut melius intelligas, haec notaveris. Circa finem mensis iunii a. 1300 Nicolaus de Abbatisvilla ord. Praed., inquisitor haer. prav. in districtu Carcassonen., a fratribus Minoribus Carcassonen. requisivit, ut sepultum apud ipsos ante viginti circiter annos corpus cuiusdam civis Carcassonen. ditissimi nomine Castelli Fabri, tamquam de haeresi suspecti, sibi traderent. Qui plane persuasi, istum Castellum Fabri vixisse et obiisse more vere catholico, corpus tradere recusabant atque publico instrumento, ab Hauréau l. c. pag. 167-175 relato, per suos procuratores, quibus causam agendam commiserant, ad sedem apost. appellarunt. Quorum quidem procuratorum unus erat syndicus fratrum, quem Eleazarus de Claromonte custos custodiae Narbonensis pro se suoque conventu constituerat, alter erat noster fr. Bernardus Deliciosi, lector in eodem fratrum conventu, quem fr. Arnaldus, minister fratrum Minorum prov. Provinciae, rem agere iusserat. Sed fr. Bernardus intra officium iniunctum se non coercuit. Nam sermonibus coram habitis fidelium animos in inquisitores haer. prav. illa in regione concitabat, eisque apud regem Franciae, quem adiit, detractabat. Hinc mirum non est, Benedictum papam XI, iis de rebus certiorem factum, ea quae iussit imperasse. Id discrimen Bernardus quidem effugit summo pontifice paulo post vita decedente, at pericula maiora aliquando erat subiturus. Cfr. infra pag. 24 not. 2 et n. 372 litteras Ioh. XXII ad archiepiscopum Tolosan. die 16 iulii 1322 datas.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155230 (bullarium-franciscanum-3317), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155230 (mise à jour : 26/01/2021).