Description
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Fridericum ord. fratr. Min. in archiepiscopum praeficit ecclesiae Rigen. vacanti ex eo, quod, cum per Bonifatium VIII Isarnus archiepiscopus Rigen. ad Lunden. et Ioannes archiepiscopus Lunden. ad Rigen. ecclesias translati essent, hic Rigensis ecclesiae regimen suscipere noluit et sic episcopus nullius ecclesiae remansit.1
-
1304, martii 21, Laterani.
-
1304
-
Venerabili fratri Frederico archiepiscopo Rigen.a
Dum ad universas orbis ecclesias .... exponuntur. Dudum siquidem fel. rec. Bonifatius Papa VIII.... remedia expectavit. Nos autem ad provisionem ipsius [ecclesiae Rigensis] sollicitis studiis intendentes ac cupientes talem ipsi praeesse pastorem, qui eam sciat et possit salubriter gubernare, post deliberationem, quam super hoc habuimus cum nostris fratribus diligentem, consideratis muneribus gratiarum, quibus personam tuam divina bonitas illustravit, ad te ordinis fratrum Minorum professorem, tunc poenitentiarium nostrum, quem litterarum ornat scientia, morum insignit nobilitas, spiritualium et temporalium providentia pluraque alia virtutum dona commendant, direximus oculos nostrae mentis, quibus omnibus diligenti meditatione pensatis de persona tua, nobis et eisdem fratribus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, ipsi Rigensi ecclesiae providimus, teque de fratrum praedictorum consilio ecclesiae Rigensi praedictae praefecimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus committendo, tibique deinde consecrationis munus nostris manibus duximus impendendum, ac demum palleum de corpore beati Petri sumptum, insigne videlicet pontificalis officii, a te cum ea qua decuit instantia postulatum, per dilectos filios nostros Matthaeum sanctae Mariae in Porticu, Franciscum sanctae Luciae in Silice, Iacobum sancti Georgii ad Velum aureum et Franciscum sanctae Mariae in Cosmedin diaconos cardinales fecimus exhiberi etc. Datum Laterani, XII kalendas aprilis, pontificatus nostri anno primo.
In e. m. praeposito et capitulo ecclesiae Rigen.
In e. m. clero civitatis et dioecesis Rigen.
In e. m. populo civ. et dioec. Rigen.
In e. m. universis vassallis ecclesiae Rigen.
In e. m. universis suffraganeis eccl. Rigen.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°31., p.18
-
Postmodum vero ad eccl. Bremen. translatus est. Reg. Vat. t. 51, f. 116, ep. 502 (p. 385, n. 594).
1 -
(a) Iam die 3 martii 1304 eidem Friderico « electo » Rigen. Benedictus XI contrahendi mutuum usque ad summam 2000 fl. auri pro suis et ecclesiae suae expediendis apud sedem apost. negotiis et postmodum sc. die 11 maii 1304 duabus personis idoneis tabellionatus conferendi officium concessit facultatem. Cfr. Reg. Vat. t. 51, ep. 396 et 816 (n. 455 et 1027). Hic Fridericus, qui e nobili genere Moraviensi oriundus esse videtur, strenue gubernabat ecclesiam Rigen., sed propter maximas sibi (praesertim ab ordine Theutonico) illatas iniurias plurimum ab eadem abesse cogebatur, interim in curia Romana tunc Avinione existente moram trahens, ubi etiam e vivis discessit a. 1340.