Description
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Religiosis mulieribus infra nominatis sub regula b. Augustini viventibus licentiam concedit ad monasterium s. Clarae prope civitatem Cumanam se transferendi.1
-
1304, martii 4, Laterani.
-
1304
-
Dilectis in Christo filiabus Beltrammae, Horaebonae, Baldasarae et Iacobae mulieribus domus de Bucinate prope civitatem Cumanama sub observantia regulae beati Augustini viventibus.
Apostolicae sedis benignitas etc. Significavit siquidem nobis venerabilis frater noster ‥b episcopus Cumanus, quod vos ad frugem melioris vitae ardenti desiderio aspirantes vos cum bonis vestris ad monasterium sanctae Clarae prope civitatem Cumanam ordinis eiusdem sanctae, impensurae una cum ‥ abbatissa et sororibus ipsius monasterii sub eiusdem professionis voto debitum altissimo famulatum, transferri desiderabiliter affectatisc. Quare pro parte dicti episcopi fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum praefatae abbatissa et sorores propter honestatem vestrae conversationis et vitae erga vos affectu ferveant charitatis vosque in praedicto monasterio ad earum consortium libenter admittant, concedere translationem huiusmodi dignaremur. Nos igitur vestrum in hac parte laudabile propositum multipliciter in Domino commendantes, vobis transeundi cum bonis vestris ad praedictum monasterium sanctae Clarae ac ibidem vivendi una cum dictis abbatissa et sororibus secundum eiusdem ordinis instituta, dictisque abbatissae et sororibus vos in eodem monasterio recipiendi in monachas et sorores, plenam concedimus praesentium auctoritate licentiam et liberam facultatem. Non obstantibus etc. Datum Laterani, IV nonas martii, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°27., p.16
-
Reg. Vat. t. 51, f. 142, ep. 614 (p. 473, n. 752).
1 -
(a) Como in Italia superiori.
-
(b) Leo Lambertenghi ord. Min.
-
(c) Mscr.: affectantes.