Description
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Episcopo Fundano mandat, ut contra molestatores fratrum Minorum conventus s. Germani terrae Casinen. censura procedat.1
-
1304, februarii 28, Laterani.
-
1304
-
Venerabili fratri [Leoni] episcopo Fundano.a
Conquestus est nobis Ioannes Petri Castagnole civis Fundanus, procurator in hac parte auctoritate apostolica constitutus dilectorum filiorum guardiani et fratrum conventus ordinis fratrorum Minorum de sancto Germanob terrae monasterii Cassinensis, quod Nicolaus Boni, Iacobus Rogadei primicerii, Petrus Toccarellus, Benedictus de Banera, et Petrus Nicolai de Sergio clerici de dicto loco de sancto Germano in fratres Antonium de Sora, Ioannem Caynum de Albeto, Petrum de Gallinano, Franciscum de Pontecurvo dictum Antoxa, Franciscum Ioannis de Sancto Donato et Andream de Rocca Sicca de praedicto conventu manus iniecerint usque ad effusionem sanguinis Dei timore postposito temere violentas. Cum autem dictus conquerens, sicut asserit, potentiam praedictorum laicorum merito perhorrescens eos infra terram praedictam monasterii Cassinensis nequeat convenire secure, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dictos sacrilegos tandiu appellatione remota excommunicatos publice nunties et facias ab omnibus arctius evitari, donec super iis satisfecerint competenter et cum tuarum testimonio litterarum ad sedem venerint apostolicam absolvendi. Datum Laterani, III kalendas martii, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°25., pp.-16
-
Ex autographo olim asservato in conventu praedicto.
1 -
(a) Fondi in partibus Neapol. Terracinam inter et Formias.
-
(b) De quo loco extat Innocentii IV epistola Sua nobis anno 1247 die 20 septembr. episcopo Calven. data, ut in huius operis t. I, p. 492; et alia, ibi p. 643.