Description
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Fernando Garsiae ord. Min. indulget, ut natalium defectu non obstante ad sui ordinis dignitates assumi queat.1
-
1304, februarii 26, Laterani.
-
1304
-
Dilecto filio fratri Fernando Garsiae de Calataiubioa ordinis fratrum Minorum Tirasonensisb dioecesis.
Testimonio tibi suffragante laudabili, quod a Domino gratiam consecutus geniturae maculam, quam ex prohibita parentum copula contraxisti de soluto genitus et soluta, probitate morum abstergis, dignum duximus, ut a te illegitimitatis notam plenitudo apostolicae potestatis aboleat, quam sicut accepimus claris virtutibus recompensas. Propter hoc igitur et obtentu dilecti filii nobilis viri Robertic ducis Calabriae, nobis pro te in hac parte sua precamina destinantis, tecum, ut eodem non obstante defectu ad omnia officia, administrationes et praelaturas tui dumtaxat ordinis assumi licite valeas, auctoritate apostolica dispensamus.d Nulli ergo etc. Datum Laterani, V kalendas martii, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°23., p.15
-
Reg. Vat. t. 51, f. 78, ep. 323 (p. 256, n. 364).
1 -
(a) Non « Calatambio »; quod oppidum sonat in lingua vernacula « Calatayud », ubi erat conventus fratrum Minorum (custodiae Valentiae in provincia Aragoniae), sicut liquet e « provinciali » ord. Min. anno c. 1340 compilato.
-
(b) Tarazona, quae est civitas episcopalis Aragoniae.
-
(c) Filii Caroli II regis Siciliae ac fratris s. Ludovici episcopi Tolosani, qui patre defuncto 1309 suscepit regni praedicti gubernacula. Cfr. de eo Wadd. Ann. min. ad a. 1343, n. 14 et 15. Sine dubio hic Robertus praedictum Fernandum familiarius noverat, dum unacum fratre Ludovico a rege Aragoniae Barchinonae apud fratres Minores tamquam obses quasi septennio detinetur.
-
(d) Ampliorem dispensationem a Clem. V impetratam vide infra n. 156.