Description
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Mandat, ut monasterium in civitate Lauden. pro Clarissis erigendum infra nominatus episcopus accipiat, abbatissam ei praeficiat, moniales in illud introducat.1
-
1303, novembris 5, Laterani.
-
1303
-
Pia desideria devotorum benigno libenter animo prosequimur et eorum iustis postulationibus assensum benevolum impertimur. Cum itaque dilectus filius nobilis vir Antonius de Fuxiragac, sicut ex parte ipsius fuit expositum coram nobis, de salute propria cogitans ac ad ordinem celebrem sanctae Clarae speciale gerens devotionis affectum, quasdam domos in proprio fundo in civitate Lauden.d ea intentione construi fecerit, ut sit in eis ad laudem divini nominis monasterium dicti ordinis, cui paratus est pro sustentatione abbatissae et monialium, quas ibi cupit institui, competentes redditus assignare: nos, ipsius nobilis pium in hac parte propositum prosequi favorabiliter intendentes, eius supplicationibus inclinati fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eodem nobili faciente, quod offert, auctoritate nostra domos praedictas nomine ordinis memorati recipiens statuas ibi perpetuis temporibus fore monasterium, in quo per moniales ordinis supradicti Domino serviatur, ipsumque monasterium ordini praedicto incorporans provideas illi hac prima vice de aliqua persona idonea ordinem eumdem professa, quae sciat et possit salubriter gubernare, praeficiendo eam in abbatissam monasterii praelibati, eique munus benedictionis impendas, ac ibidem personas aliquas cupientes sub eodem ordine Domino famulari, de quibus expedire videris, recipi facias in monachas et sorores; contradictores autem, et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, iure dioecesani episcopi in dicto monasterio semper relicto. Datum Laterani, nonis novembris, anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°3., pp.2-3
-
Reg. Vat. t. 51, f. 4, ep. 11 (p. 15, n. 11), apud Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI n. 2.
1 -
(a) Guidoni ex comitibus Langaschiis.
-
(b) Pavia, quae civitas (alias dicta Ticinen. a fluvio huius nominis, a quo alluitur) est episcopalis Insubriae olim soli Romano pontifici subiecta, nunc sub archiep. Mediolanen.
-
(c) Alias Fissiraga, quem Waddingus l. c. ad an. 1288, n. 8, etiam fratribus Minor. coenobium ait construxisse eo anno, nempe vel novum a fundamentis excitasse vel vetus auxisse; nam domus ipsa diu ante extabat, ut ipsemet Waddingus fatetur et litterae Innocentii IV in huius op. t. I relatae demonstrant.
-
(d) Laudum, alias Laus Pompeia, Italis Lodi, colonia et urbs episcopalis Insubriae sub archiepiscopo Mediolanensi.