Description
-
Célestin V (1294)
-
Exemptiones ab oneribus &c. ex Archivo Civitatis Aquilanæ apud Vaddingum ad hunc an. n. 1. Regesti Pontif.
-
Anno 1294. die 2. Septembris.
-
1294
-
CÆLESTINUS &c.
Ministro, & Fratribus, ac dilectis in Christo filiabus Sororibus Ordinis Fratrum de Pœnitentiaa Civitatis, Diœcesis, & Districtus Aquilensisb Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Dignum esse credimus, ut in iis Nos promptos inveniatis, & faciles, quæ digne vos possint a gravaminibus præservare. Cum igitur sicut accepimus multis gravaminibus, & pressuris sitis oppressi, ac vos & vestrum singuli pro rata bonorum vestrorum mobilia, & immobilia in generalibus collectis, quæ hominibus Civitatis Aquilensis, & districtus ipsius a Domino temporali pro tempore imponentur, vos paratos contribuere offeratis. Nos cupientes ut vos, qui novissima vestra provide memorantes, derelictis sæculi vanitatibus, pœnitentiam in corde contrito, & humili spiritu agere in domibus propriis, vel alibi decrevistis, eò promptioresque, & devotiores in divinis laudibus vos reddatis, quò vos liberaliùs ob oneribus sæcularibus Sedes Apostolica præservabit, vestris supplicationibus inclinati, ut vos faciatis libere, quod offertis ad alias angarias, pressitudines, vel onera, quæ a sæcularibus exiguntur minime teneamini, & ad id cogi non possitis, invita devotione vestra, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo &c. nostræ concessionis &c. Datum Aquilæ IV. Nonas Septembris, Pontificatus nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°II., pp.330-331
-
(a) FF. de Pœnit.: qui quales fuerint, dictum est satis in primo tomo.
-
(b) Aquilensis: Aprutii nunc primariæ Civitatis, ubi Pontifex mense Augusto die 9. consecratus fuit, & corona Pontif. redimitus.